163
sobrelio de manera, que tengo por cierto que de stavezno aurà falta. De Gante à XIII. Julio 1558.
Yo el Rey.
Eidem Titianus etiam pinxit tabulam de cena Domini septennio multa industria confectam, de qua ipse ad Regem scripsit, simul salarium de egestate in senio conquestus, sollicite rogans: quo accepto bis mille coronatis Rex eundem donavit, cum mandato, ut residua salarii promte ipsi eumerarentur; quod et factum a Gubernatore Mediolanensi.
Praeter varia alia tam pro Principibus, quam pro plebeiis facta, quae variis in locis adhuc extant, Christum etiam pingebat cum Judaeo quodam, denarium census eidem monstrante, quae imagines testibus artis peritis omnium sunt optimae, quas unquam pinxit Titianus. Praeterea Ducem Ferrariae cubito nixum pingebat in tormento quodam maximo: sic et Dominam Lauram, Duci deinde nuptam. Cum autem Venetias rediret, in tela colore oleario pastorem pingebat nudum, cui nympha quaedam fistulam porrigit, in tractu quodam campestri pulcherrimo.
Opera eius in templis.In templo Fratrum tabulam altaris summi pingebat, exhibita assumtione D. Virginis, quae pictura in tela picta cum minus caute custodita sit, iam fere evanuit. Pro eodem templo in sacello quodam tabulam pingebat Deiparae imaginem aliam continentem, cum sanctis et iconibus quibusdam. In templo S. Nicolai eiusdem coenobii S. Nicolaum pingebat Episcopali ornatu; nec non S. Franciscum, S. Catharinam, et S. Sebastianum nudum ad vivum exemplar, artubus naturaliter expressis: Quod unum est e celeberrimis operibus eius, a Titiano dehinc typo ligneo editum. Dehinc in templo S. Rochi Christum pingebat crucigerum cum Judaeo quodam, fune Christum collo alligato protrahente: quod opus plurimi Georgionis esse putaverunt, multa devotione et votis plurimis celebre. Pro templo Mariae maioris Johannem in deserto pingebat vividum admodum cum subdialibus elegantissimis, adiectis quibusdam viventium iconibus, inter quos et Franciscus Rex Galliae ex Italia in Regnum suum redux. Post varias pro Curia icones; in templo S. Johannis et Pauli Petrum martyrem pingebat quasi vivum, vulnerato scilicet a milite capite eius: adiecto monacho quodam alio fugiente metuque insigniter perculso; accedentibus in aere duobus Angelis nudis cum fulgure, arbores varie collustrante, totumque campum e tenebris producente: excellentissimum inter Titiani inventa, quo et ego tantopere delectabar ex Anglia in Italiam profectus, ut magna industria illius facerem apographum.
In curia.In magno deinde curiae oeco prolixam pingebat Proelii cuiusdam repraesentationem, ubi pugnantes magno furore milites imbre caelitus obruuntur: quod opus cum ad viva exemplaria picta sint omnia, totius curiae primarium est. Ibidem praeterea ab ipso depictus est Cleophas et Lucas, cum Christo cenati, quae tabula in oeco Curiae aureo locata est. In Schola charitatis imaginem Deiparae pingebat per scalas templi ascendentis, insertis iconibus variis. In Schola autem Fantina Hieronymum poenitentem, opus etiam decantatissimum. Cum anno 1530. Carolum V. depingeret cataphractatum, accepto honorario mille coronatorum, quingenti ex his destinati erant statuario cuidam Longobardico, qui a Titiano ad portandos colores et axiculum assumtus, pingente hoc, interea cera Caesarem plasmabat, cum tanta Caesaris delectatione, ut ab eodem viventis magnitudine marmore exprimi voluerit, translata Genuam statua, numeratis praeter praedictos adhuc trecentis coronatis.
Cum eo Pordenonius certat.Cumque Venetiis nobiles plurimi Pordenonii fautores, eiusque opera in lacunari Oeci Pregaensis valde depraedicantes, eundem commoverent, ut in aemulationem Titiani in templo S. Johannis Eleemosynarii tabulam quandam pingeret; ubi Titianus ante Sanctum quendam depinxerat Episcopali habitu: magna hic industria adhibita Titiani operi nihil tamen detrahebat. Deinde pro templo S. Mariae ad Angelos Murani Titianus pingebat annunciationem: cumque stipulati pro hoc opere quingenti coronati eidem numerari nollent, ipse, consulente Petro Aretino, tabulam hanc ad Imperatorem dono mittebat, accepto pro eo Ab Imperatore bis mille coronatos accipit. bis mille coronatorum honorario. Dehinc Imperatorem ex Hungaria Bononiam pro colloquio cum Clemente Pontifice venientem Titianus iterum depingebat Hungarica veste, et similibus armis instructum, ut et Cardinalem Hippolytum de Medicis: Ubi et Petrum Mantuana eius. Aretinum pinxit, qui ipsius notitiam Mantuam detulerat, ut et istius Ducis eiusque fratris Cardinalis effigies conficeret: pictis ibidem simul duodecim Imperatoribus Romanis pectoretenus; sub quibus singulis deinde Julius Romanus suam depinxit historiam.
Varia.Cadore in Patria, in tabula quadam imaginem pingebat Deiparae cum Episcopo Titiano, adiecta icone propria genibus innixa. Ferrariae Pauli III. Pontificis effigiem pingebat tanta elegantia, ut eadem pictura repetenda ipsi esset pro Cardinali S. Floris, accepto a Papa honorario munifico. Eodem tempore iconem etiam Francisci Mariae Ur biniUrbini Ducis faciebat, felicissimo successu, in quam Petrus Aretinus carmen illud composuit, cuius initum: