Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0238

164

Linke Spalte

S’ il chiaro Apelle con la man dell’ arte
Rasemblo d’ Alessandro il volto, e il pet-
to etc.

In Pinacotheca istius Ducis etiam reperiuntur duae Facies femininae venustissimae, et Venus adolescentula cum floribus, praecinctorio tecta tenerrimo: item Maria Magdalena dependente capillo, cum variis et inter alias Solymanni Turcarum Imperatoris iconibus, opera Titiani omnia. In coenobio S. Spiritus tabula etiam quaedam illius extat de Festo Pentecostes: item Brixiae tabula quaedam de septem montibus: in aede Dominica Veronensi tabula alia Assumtionis Mariae, omnium operum illius urbis praestantissima. Pictis porro iconibus variis, dein et Venetiis ad S. Spiritum tres pingebat historias inferne conspiciendas, nimirum immolationem Abrahami, Davidem Goliathum decollantem, et Caini Abelisque Sacrificia, quae opera Venetiis in templum aliquod novum relata sunt. Postea suam ipse effigiem pingebat, pro relinquenda liberis suis memoria sui.

Romam venit.Anno 1546. a Cardinali Farnesio Romam vocatus Pontificem viventis magnitudine integrum, nec non Farnesium, et Octavium Principem depingebat, cum magno horum omnium beneplacito. Dehinc Christum pingebat a Pilato prostitutum, dono Pontifici oblatum, quamvis tantae non laudis, Michaelis de eo iudicium. quantae icones. Michael Angelus et Vassarius etiam Titiano in Belvedere visitato ibidem conspiciebant Danaen quandam nudam in sinu Jovis in aurum transmutati: quam Michael Angelus valde depraedicabat, Chromatica potissimum laudata, indolens tamen simul, quod Diagraphicae minus operam darent pictores Veneti. Cui si noster melius incubuisset, prout vitam cuiuslibet rei imitari solebat, procul dubio parem non habuisset, cum tanto polleret ingenio, ut ludente mira venustate colore et adulante quasi naturae penicillo, carnosa omnia statueret et viventia. Certissimum enim, neglecto delineandi studio sive in Academiis ad viventium, sive alibi ad statuarum antiquarum exemplaria, errari quandoque; cum illo praesupposito, imperfectioni saepe ars succurrere, et in omni parte oculo satisfacere queat. Multis autem Romae muneribus honorabatur Titianus, assecutus et pro filio suo Pomponio beneficium magnorum redituum: alter autem filius eius Horatius facta Siciliani cuiusdam fidicinis peritissimi icone, cum quibusdam aliis magna similitudine, Florentiam abibat, artificia et illius Urbis cum admiratione inspectans.

Opera eius Veneta.Venetias redux Titianus iconem Marchionis Vastensis pingebat, milites suos allocuti, adiectis iconibus pluribus aliis. Multa etiam elaborabat pro templo S. Mariae novo, et aliis; quamvis posteriora haec opera eius prioribus haud essent aequalia.

Rechte Spalte

Imperatoris Caroli icones fecit varias, quod hic ab alio depingi nollet, quam a Titiano, prout nec Alexander, nisi ab Apelle; ubi praeter supradicta et reditus eidem constituti erant, apud Cameram Neapolitanam, bis mille coronatorum annuorum: quibus accedebant ducenti coronati a Rege Hilpaniarum annuatim ipsi stipulati. Icones autem illius quasi innumerae sunt, cum vix ullus illius temporis Principum ipsius manu non desideraret depingi. Iussu etiam Imperatoris Caroli Venetiis magnam de SS. Trinitate pingebat tabulam, a Corto, ni fallor, typis aeneis editam.

Picturae eius Poeticae.Pro femina quadam autem Prometheum pingebat Caucaso alligatum, exedente hepar eius aquila: nec non Sisyphum Saxum suum volutantem: Titium vulturis rostro petitum: Tantalum in undis siti afflictum: viventium magnitudine omnibus in tela subactu oleario expressis. Venerem itidem pingebat syncope correptam, ob abiturum in venationem Adonidem, canes iam paratos tenentem: quae omnia cum maxima naturae imitatione expressa erant. Prout et Andromeda quaedam cum Perseo ab illo picta erat tanta arte, ut melior vix inveniri queat; nec non Diana Actaeonem transmutans; et Europa tauro per mare vecta, quae omnia ab Hispaniarum Rege obtinentur.

De methodo eius pingendi.Hic autem praetereundum non est, Titianum in aetate iuvenili alia longe pinxisse methodo, quam in senio; cum prima opera sua viventibus quidem omnino similia, sed tanta etiam politura pingeret, ut eadem tam in vicinia, quam e longinquo conspecta, pulcherrima essent. Deinde autem ita rem agebat, ut pictura vicino minime, distanti autem artificiosissima videretur. Et haec est causa, quod multi illius imitatores, ut promtitudinem manus suae ostenderent, picturas suas impolito admodum et scabro tractu formarent, existimantes, Titianum opera sua absque singulari industria elaborasse; decepti tamen in hoc, cum expresse appareat, multis eadem curis, magnoque labore, iterata inductione effecta esse, quae methodus a prudentibus haud culpatur: cum picturae istae, venusta sua vivacitate arteque singulari, singularem quoque laborem et industriam involvant.

Picturae in senio ab ipso factae.Tandem Titianus etiam historiam pingebat magorum, multis imaginibus illustrem, cubiti circiter longitudine, opere admirando; cui omnino simile erat apographum huius eiusdem manu factum. Iterum illusionem etiam Christi pingebat, tanta elegantia, ut Mediolani in templo S. Mariae gratiosae collocata fuerit. Pro Rege etiam Portugalliae Flagellationem elaborabat viventis quantitate paulo minorem: nec non Crucifixi imaginem, sub qua praeter Mariam et Johannem etiam Dominici imago; e longinquo