165
sane pulcherrima; Anconae adhuc existens apud Dominicanos. Ab eodem etiam praeter alia, historia S. Laurentii depicta est, crate ferrea tosti, opere abbreviato, quae Venetiis in templo Crucigerorum pendet. Opus nocturnum. Cumque opus hoc nocturnum sit, triplex in illo apparet lumen, ab igne unum; a face quadam alterum; et a fulgure quodam, ignem splendore superante, tertium; praeter quae et in aedibus adhuc lucernae quaedam apparent e longinquo spectandae; ut magno haec omnia expressa sint iudicio.
Alia.Praeterea ab ipso picta est Nicolai quaedam imago, cum Angelo infulam eius tenente, quae in templo S. Sebastiani extat. Porro et Magdalenam pinxerat dimidiato corpore coma defluente, oculis in caelum directis lacrimando rubentibus, facie autem eo pulchritudinis genere venusta, quae condolentiam magis, quam amorem excitaret: Quod opus in Hispaniam transmittendum Venetiis deinde a quodam centum coronatis emebatur; substituto ab autore pro Hispania alio non minus elegante. Fugam etiam Christi in Aegyptum expressit, Maria ab asino in lapidem demissa, circumstantibus Josepho et Johanne, qui Jesulo flores quosdam porrigerent ab angelo decerptos; quod opus adhuc Patavii asservatur, in quo subdialia prae ceteris naturam quam proxime imitantur; quo in genere magna laude excelluit Titianus, testantibus id operibus eius variis tam ligno, qualia sunt S. Hieronymi et Francisci, quam aere, quale est Andromeda, expressis, quae vera tyronum esse queunt exemplaria, a nobis etiam libro nostro diagraphico sedulo collecta.
Augustana.Augustae Vindelicorum cum esset tempore Caroli V. multa etiam, praesertim Comiti Fuggero pinxit, tribus coronatorum millibus remunerata. Ibidem pro familia Peronnaeorum, qui mercatores erant, opus elaborabat magnum, in quo scenographice quinque architecturae ordines exhibuerat; Et pro Cardinali Augustano opus aliud, in domo Hopferia a me cum aliis conspectum, ubi tres hominum aetates exhibiturus, pueros primo sese invicem amplexos, deinde pastorem cum puella pastorali; et tertio in campo amoenissimo senem
calvum incurvato corpore prope coemeterium quoddam calvariam tenentem pinxerat: quod opus Reginae postea Sueciae Christinae mille imperialibus venditum est, inter cuius rariora illud adhuc asservatur. Pro templo S. Pantaleontis Venetiis, Christi etiam de cruce ablati in gremio Matris repositi imaginem pingere coepit, sed non absolvit, quod deinde, sic volente Titiano, a Jacobo Palma consummatum est, notatum tamen Titiani, ad mandatum Senatus, nomine. Opus de cena Domini Regi Hispaniae missum septem cubitorum longitudine erat, magnificum sane et multa arte clarum. In senio eius multa reliquit incompleta, inter quae Magdalena cum Christo, viventium quantitate: sepultura Christi cum imagine Deiparae, cum icone eius propria.
Opera priora immutat.Iudicio aliorum opera eius priori methodo picta posterioribus anteferebantur: ipse autem contrariam fovens sententiam in senio plurima mutabat, quae in aetate iuvenili pinxerat; corruptis saepe picturis optimis: unde domestici eius mutaturo tale quodpiam opus oleum olivae coloribus admiscebant, quod cum haud exsiccetur, occasionem suppeditabat, absente eodem, emendationes has iterum expungendi; qua abstersione multa opera melioris notae conservata sunt.
Anno 1556. cum magno iam senio gravaretur, sanitate tamen tam felice adhuc utebatur, ut ab omnibus arte peritis visitationes admitteret, gratulatus sibi, quod ad id felicitatis fastigium accessisset, ut paucis afflictus curis, a magnatibus amatus, a suis hos adhuc honores experiatur. Peste moritur. Cum tamen nihil hic felicitate sit perpetuum, moriendum tandem et ipsi fuit anno 1576. aetatis 96. cum magna peste laborarent Veneti; sepultus non tam conductu splendido ob pestilentiae metum, quam exequiis honorificis in templo Frariorum, penes altare crucis, monumento insignibus Equitis honorato, fama autem nunquam intermoritura: Nam
Aera quidem absumit tempus, sed
tempore nunquam
Gloria cessabit perpetis Uecelii.