Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0241

167

Linke Spalte

proprii vis, ut ne sanguinis quidem coniunctio saepe attendatur, istoque malo Pictoriae mortuus sit Franciscus, qui vitam tamen naturalem ad multos alias extendit annos.

LXX. HORATIUS UC-
CELLIUS Titiani filius,
pictor,

LXX. HORATIO UCCELLI.Multa laude ob iconum faciendarum perfectionem celebratus, quibus excellentiam Patris proxime attigisse dicitur. Iconibus excellit. Reliqua opera eius sunt Incendium aliquod in palatio Ducali extans; inque oeco curiae Opera eius. Pugna apud coronationem Friderici Barbarossae Romae inter Romanos et Caesareos exorta Nobiles, ubi servus quidam Ducem armatura induit, opus Titiano primo tributum, sed in certamine cum Tintoreto et Paulo Veronensi ab hoc elaboratum, cum hac subscriptione: Romani familiam Imperatoris a prato Neronis profecti ad molem Adriani aggrediuntur ad tentorium usque Imperatoris.

Romam venit.Romam cum Patre profectus, icones quasdam pingebat, et inter alias Baptistae Siciliani, de quo supra. Sed et ad Caesarem cum patre in Germaniam digressus, quingentos illos scutatos accipiebat, de quibus Pater in literis quibusdam ad Imperatorem his verbis:

Restami il supplicare l’Altezza di V. M. oltre la mercede, che io ne spero sia servita di concedermi gratia, che la provisione mia sopra la Camera di Milano di scudi 200. di cui non ho mai riceuntoriceuuto cosa alcuna; co sicosi delle tratte delle 300. carra di grano del regno di Napoli, è della pensione della Naturalezza di spagna di scudi 500. per mio figliuolo, habino hormai quella espeditione, che si ricerca alla cortesia di V. M. et alli bisogni del servo suo, per poter sodisfar con la sua liberalità alla dote di mia figlioula, e V. M. mi farà gratia singolare comandarmi, quanto io sempre adoprerò in suo servitio, che io non desidero altro per fine fino alla morte mia. E nostro signore Iddio perpetuamente conservi la Cesarea sua Maestà etc.

Chymiae operam dat.Cum autem Horatius maiori studio teneretur vitae nobilitatis cultu splendidae, quam penicilli et colorum usu operosae, Alchymiam tandem amplexus, multa, quae Pater magno paraverat sudore, fumo iterum consecrabat, mortuus adhuc iuvenilibus annis peste anno 1576.

LXXI. JACOBUS TIN-
TORETUS Venetus,
pictor

LXX.LXXI. GIACOMO TINTORET.A Tenera iam aetate pluribus artibus, inprimis autem picturae atque Musicae deditus, hilaris animi et iucundae conversationis;

Rechte Spalte

in pictoria autem exercitatissimus, Novis inventis abundat. mirae promtitudinis, et rarissimarum inventionum, inauditarum alias, dilpositione prudens, et methodo anomalus, absque praevia delineatione colores mox applicans, quasi ludus saltem esset pictura. Saepe enim olearia sua opera primo saltem tinctu imbuta in tanta scabritie reliquit, ut ductus penicilli et maculae colorum undique adhuc conspicerentur, quasi desperato successu. Genera autem picturarum excoluit omnia, tam albarii recentis, quam olearii subactus: et icones perfecit cuiuscunque pretii, pro ratione mercedis cuique promtissime satisfaciens, ita ut quicquid ipsius tempore pictum est Venetiis, ipse quasi solus pinxerit, novorum semper studiosissimus, nec antecessorum progressu via ut alii.

In certamine cum Paulo Veronensi et Horatio, Certando pingit. Titiani filio, cum in curiae maiori oeco mandante Senatu a singulis historia quaedam pingenda esset, ipse Fridericum Barbarossam pingebat a Pontifice coronatum, inserto aedificio pulcherrimo, cum multis circa Papam Cardinalibus, aliisque Nobilibus Venetis, quasi viventibus, adiecta infra et Musica Pontificis; opere sane aliis neutiquam postponendo. Horatius autem proelium pingebat supra iam descriptum, in quo equus quidam pulcherrime abbreviatus armato cuidam assilit; quamvis hic diceretur Titiani Patris vitula arasse. Paulus autem Veronensis Barbarossam pingebat Octaviano Papae, in contumeliam Alexandri III. manum osculantem: nec non supra fenestram quandam quattuor emblemata, temporis sc. autarciae; patientiae et fidei, indicibili pulchritudine. Deficiente postmodum in eodem Oeco adhuc una historia, Tintoretus per amicos id efficiebat, ut eadem sibi committeretur, ubi Alexandrum Opera eius alia. pingebat Pontificem excommunicantem Fridericum Barbarossam, extincta candela more solito, cum Stylobatis quibusdam picturis exornatis et iconibus pluribus, opere omnium suorum optimo, ab omnibus laudato. Deinde in templo S. Rochi, maius exornandum ipsi tradebatur Sacellum, ubi duas colore oleario pingebat historias magnas, per totam sacelli latitudinem duodecim nempe cubitorum, supra Pordenonii opus.

In una harum Nosocomium pinxerat opere abbreviato, in quo aegri variis multis gestibus spectandi a S. Rocho curantur et aluntur, inter quos et nudi quidam magno ingenio elaborati, et defunctus alius egregie abbreviatus. Altera historiam quandam S. Rochi continet, gestu vario plenissimam, melioribus picturis eius annumeratam. In medio autem templo illo Christi pingebat miraculum ad piscinam Bethesdanam, opere etiam eleganti. In templo S. Mariae de Horto in tela opere oleario duas pinxerat historias