170
in quo, prout semper, magna cura observavit Prospectivae regulas; sed ita tamen, quod praecipue notandum, ut picturae Architectonicae parerga ipsi potius essent, quam primarius scopus eius.
Romam venit.Deinde cum Hieronymo Grimano Procuratore S. Marci, oratore ad Pontificem, Romam abibat, cum aula Papali et opera rariora tam antiquorum quam Raphaelis et Michaelis Angeli inspecturus; quae deinde Venetias redit. non solum imitatus est, sed maiori saepe perfectione expressit. Venetias autem redux in Oeco Decemvirorum inter Mercurium et Pacem, Neptunum pinxit cum tridente equo marino vectum, opus a Bazacco Opera eius Veronensia. amico Pauli inchoatum. Et pro templo S. Georgii, quod Veronae est, in tabula altaris Ginocchium equitem a militibus, cum idolis immolare nollet, vestibus exutum, oculis in caelum directis Mariam cum tribus virtutibus Theologicis conspicientem.
Brixiana.Brixiae in templo S. Afrae istius pingebat martyrium, quod rogo consequeretur; iacentibus ibidem et aliorum martyrum corporibus, et palmas e caelo spargentibus angelis: quo in opere non minorem artem exhibuit, quam Tintoretus et Bassanus, qui alia opera pro hoc templo confecerant.
Iam ut ad Magnates etiam convertamur, Viennae pro Rudolpho II. Imperatore tres novas pingebat inventiones de Venere et Marte: item de Cephalo et Procride. Pro Carolo Sabaudiae Duce opere magno elaborabat Reginae Sabae ad Salomonem adventum: item Davidis et Goliathi pugnam, quae ambo in porticu Turinensi adhuc Exotica alia. extant. Pro Wilhelmo Duce Mantuano in tabula quadrata Mosen pingebat ex undis extractum, opere, quod inter illustria Pinacothecae Mantuanae censetur optimum. Artemini, quae est Voluptuaria Ducis Florentini domus, quattuor etiam historiae Biblicae ipsius manu factae conspiciuntur. Prout et Dux Mutinensis quattuor illius tabulas possidet; de tribus Magis unam, quae ceteris praeferenda; deinde et nuptias Canae in Galilaea celebratas, cum magna figurarum muliebrium multitudine ad viva exemplaria depictarum; tertio Christum in calvariae montem ductum, comitantibus Judaeis et militibus plurimis, nec non matre virgine: et quarto imaginem D. Virginis, cui fidei figura assidet, calicem et crucem tenens, cum iconibus quibusdam. Sic Dominus Gessi deinde Cardinalis et Nuncius, ad Venetos Paulo V. Pontifici mittebat Desponsationem S. Catharinae cum caelesti suo sponso. Princeps Borghesius in quadro dimidiato habebat S. Antonium piscibus in littore praedicantem, arrectis capitibus auscultantibus. Apud Principem Ludovisium in tela extat Purificatio D. Virginis: item S. Johannes poenitentiam praedicans;
quae omnia artificis nostri manu facta sunt. Marchio Justinianus ab ipso etiam accipiebat imaginem Christi mortui a duobus Angelis custoditi. Comes Monte Regius autem, deinde Pro-Rex Neapolitanus, duas fabulas ex Ovidio de Europa tauro per mare abducta.
Basilius Feilding, Comes Anglus, Legatus apud Venetos, varias etiam ab illo acceperat picturas; inter quas comparatio D. Virginis Mariae, cum S. Catharina. Item Eva, Abelem et Cainum in deserto arborum fructibus et rivulo praeterfluente sustentans. Nec non Abraham Isaacum immolaturus. Deinde et Christum a Magis adoratum: item baptisatum: item ad columnam flagellatum, nocturnum opus, accensa face illuminatum. Porro et resurrectionem; et Johannem Baptistam praedicantem. Similiter Christum a Martha et Maria cum Apostolis invitatum. Nec non Estheram ante Ahasverum cum suis consistentem. Inter fabulosa eius prae ceteris extollebatur Venus quaedam cum Adonide, canes manu, oculis Deam detinente: et duabus tabulis minoribus Nessus Centaurus ab Hercule sagitta ob raptam Deianiram traiectus; pictura elegantissima.
Dominus Houssetus, Legatus Gallicus, ipsius manu factum habebat martyrium S. Justinae: nec non conversionem S. Magdalenae: item resurrectionem Domini in tabula octangulari a Paulo Veronensi certando factam cum Bassano, qui nativitatem; et cum Tintoreto, qui ablationem a cruce pinxerat. Domino Jacobo Contarino in tabula maiore Europam pinxerat tauro avectam, lambente pedes eius comitantibus pedissequis quibusdam, quibus ipsa nititur, flores spargentibus aliis; advolantibus et amoribus, qui viam floribus conspergunt; ex Ovidio omnia. Dehinc a Domino Johanne Reynst Amstelodamensi Status confoederatarum Provinciarum opus quoddam de S. Catharina cum Christo inter varia Angelorum gaudia desponsata autoris nostri emtum cum quattuor aliis 25000. florenis, moderno Britanniae Regi dono oblatum est. Ibidem meo tempore celebri hac manu factum viventis magnitudine Christum in Jordane baptisatum ipse possedi cum duobus Angelis sindonem ad detergendum corpus tenentibus in tractu campestri pulcherrimo, quod illinc in Germaniam abiturus Domino Reniero Pau Domino de Hemstetten, cum icone Andreae Vesalii Titiani manu facta, aliisque rarioribus vendidi; a quo eadem adhuc magni aestimata possidentur. Ceterum tres Comites Widmanni tres etiam ab ipso obtinuerunt historias; de paralytico unam, de resuscitato Lazaro alteram; et conversione Pauli tertiam, cum magna pulcherrimarum figurarum multitudine. Item Imaginem D. Virginis cum filiolo gremio detento,