175
mendacium et obtrectationem, quibus imminet veritas, eadem examinans denudata, iustitiaeque duas columbas, innocentiam denotantes offerens; cum ex adverso a iustitia corona querna iterum coronetur, pro robore denotando.
Opus columnatum.Anno 1544. Neapoli multa etiam non tantum plastica gypsata, tum ibidem adhuc rariora, quam picta opera elaborabat. Romam autem reversus Cardinali Farnesio in albario recente oecum pingebat, ubi expressa per parietem porticu cuneata, praemissis in interiori facie gradibus quibusdam, historiam quandam super his expingebat de Paulo III. cuius icon ibidem aliquoties repetitur: in exteriori autem eiusdem facie inter arcus ad columnas cum virtutibus quibusdam duas semper victorias alatas capita quaedam Imperatorum sub numismatum forma tenentes: quod opus, quamvis copiosissimum, centum tamem diebus finiebat Vassarius.
Ansa scribendi operis.Cum in labore huius oeci occuparetur, prandente aliquando Cardinali, sermo incidebat de vita celebrium pictorum, qui in Italia a temporibus Cimabues, usque ad moderna floruissent, ubi quidam inter eruditos Jovius, magno se quidem desiderio teneri asserebat talia conscribendi; cum tamen non omnia ad artem requisita semper cognoscant doctiores, melius fore, ut is labor a pictore quodam susciperetur. Ubi tandem Labor hic Vassario committebatur, qui plurima a teneris de similibus ipse congessisset. Hic ergo dum variis in locis laboraret, librum hunc suum sensim componebat: cumque in Opera eius. coenobio quodam tribus milliaribus extra Ariminum ad S. Mariam discalceatam venisset, Abbas per monachum quendam eundem describi curabat, pro quo labore ipse in tabula altaris oblationem trium Magorum pingebat, opere celeberrimo.
Arimini in templo S. Francisci hunc Sanctum pingebat in monte Vernia vulnera accipientem; cum autem pullus esset color rupium, idemque etiam color in veste Francisci et Socii eius pingendus esset, Vassarius Christum intra solem pingebat cum magno Seraphinorum numero, quorum lumine illuminatae vestes a monte melius discernebantur.
Post varia dehinc alia, Florentiam redibat cum omni familia, anno scilicet 1555. ubi fornicem oeci ab elementis denominati undecim picturis exornabat: aliudque simul conclave picturis poeticis de educatione Jovis, robore Herculis et similibus. Interea Dux iuxta ideas eius etiam tapetes texi curabat; dum ipse alia semper cubilia partim historiis, partim ornamentis encarporum et similibus insigniret, ut vix credi queat, quantam iconum et rerum gestarum copiam ibi congesserit: quare et tot muneribus a Magno Duce cumulabatur, qui magnifico ipsum palatio Florentiae; item alio extra urbem,
nec non officio Gonfalonario sive signiferi Aretii donabat.
Inter alia eius memorabilia oecus etiam maior Ducalis est, in quo quadraginta hi storiae megalographicae cum figuris sex et octo cubitos altis, proeliis, urbibus, locis et effigiebus ad vivum exhibitis refertae, ut uno anno hoc opus fieri potuisse impossibile videatur, cum ipse tamen non nisi Johannem Stradanum cum duobus aliis, haberet adiutores. Haec autem tanta fiebant festinatione ob nuptias Francisci Medicei cum Sorore Maximiliani Imperatoris; pro quibus insimul plurima etiam alia ab ipso praeparanda erant, quippe qui pingendo quasi nunquam defatigaretur.
Pro Pontifice pingit.Tandem etiam pro Pio V. Pontifice in Oeco Regio varia pinxit, ut proelium navale cum Turcis ad Naupactum: item unionem Domus Hispanicae et Venetorum contra Turcam: nec non historiam de Gallia, et alia operibus magnis. Ubi adiutorem habuit Petrum de Wite Belgam cum alio sympatriota. Qui Petrus cum ipso etiam laboravit in tholo Florentino, quem iam quasi sexagenarius expinxit extremo iudicio repraesentato, ubi in summo Christum cum Sanctis, dehinc circulum Angelis plenum cum aliis maioribus abbreviatis Moritur. exhibuit. Antequam autem huic operi ultimam manum imponeret, ultimam ipsi mors horam statuerat, ut Florentiae moreretur anno 1578. aetatis 64. ubi opus illud Fredericus Zuccherus absolvit. Nos autem effigiem eius tabula nostra S. exhibuimus.
LXXVII. FRIDERICUS
ZUCCHERUS de S. Agnolo in
Vado pictor
LXXVII. FRIDERICO ZUCCHERO.IN Ducatu Urbinensi ad mortem Apenninum in oppido ad S. Agnolum in Vado natus, Taddei frater; anno 1550. qui Jubilaeus Romam venit. erat, a parentibus Romam deductus, ad invisendum fratrem ibidem iam pictoria celebrem, ubi fratri relictus, post sex annorum tyrocinia in pictoria ita proficiebat, ut fratri iam adiutor esset, et non tantum cum ipso in albario recente quaedam; sed et pro Nobili quodam Romano adscalam Arae caeli in palatio eodem genere Heliconem cum Opera eius. Musis solus pingeret: ex quo et sacellum, fratris cura, ad S. Mariam hortensem ad ripam, pingendum accipiebat, in quo Taddeus noctem saltem nati Christi, cetera omnia Fridericus efficiebat.
Deinde pro apparatu ad abitum Caroli V fratrem varie iterum iuvit: cumque eo pro Paulo Jordanio historiam de Alexandro M. et Orvieti tres historias in templo de S. Paulo confecit: ubi tamen aegrotante utroque Taddeus Romam, Fridericus autem Agnolum, primo deinde Romam et Quatriduo totam Passionem pingit. iam rursus abiit. Deinde hi duo fratres pro apparatu diei Parasceves in templtemplo Florentinorum intra quatriduum omnes