176
Passionis historias, cum multis Prophetis et aliis elaborarunt, cum magna omnium admiratione, quod tantillo tempore tanta et tam pulchra pingi potuerint.
Corrigentem fratrem haud fert.Fridericus autem, qui solus pingebat libentius, cum a Fratre in albario pingendam acciperet faciem palatii cuiusdam pro praefecto Cardinalis Farnesii ad S. Eustachium in Area Dogana, ibidemque historiam S. Eustachii cum tota familia baptisati ob crucifixi imaginem intra cornua cervi cuiusdam conspectam, exprimeret: Taddeus autem honori fratri consulturus interdum quaedam corrigeret, emendationum impatiens, ex indignatione per multos aliquando dies domum non redibat; donec mediantibus amicis res ita componeretur, ut Taddeus ideam quidem emendaret, non vero opus ipsum: ubi Fridericus dehinc opere absoluto magna laude iudicabatur dignus.
Varia.Post innumera alia etiam Christum pinxit in gremio patris iacentem mortuum, cum angelis variis instrumenta passionis gestantibus. Idemque etiam absolvit opus aliquod in Palatio Caprarolae pro Cardinali Farnesio a fratre inchoatum; de cuius inventionibus tam antiquis quam modernis, integrum conscribi posset volumen. Porro et calumniam pinxit colore ovario, invento Apellis haud absimilem, a Cornelio Corte aere vulgatam; quo opere Cardinalem Farnesium
tactum quidam putabant, cum quo ob solutionem ad litigia descenderat. Eiusdem etiam est opus illud de S. Laurentio in craticula tosto, in quo caelum exhibetur, cum imagine quadam genibus nixa devotissima. Deinde etiam pinxit historiam S. Catharinae, in carcerem coniectae, occisisque sanctis quibusdam martyribus, tandem decollatae. In sacello quoque aurificum pro summo altari historiam pinxit trium magorum, quod opus a Jacobo Mattham Harlemensi aere editum est. Eiusdem manu in templo quodam in platea Julii etiam facta conspicitur flagellatio Christi, ad columnam minorem, (quae Romae in coenobio quodam ostenditur:) quod opus est pulcherrimum.
Itinera eius.Facto deinde in Galliam itinere, pro Cardinali Lotharingico quaedam elaboravit: et abhinc in Belgium Antverpiam abiens, per mare Londinum profectus est, unde factis nobilium quorundam iconibus Romam rediit. Sed et in Hispaniam profectus, pro Rege Philippo quaedam perfecit: consummato deinde etiam tholo Florentino, quem Georgius Vassarius imperfectum reliquerat. Plura enim sunt opera eius, quam enarrari possent. Romae autem habitabat in monte ad templum Trinitatis, ubi pulcherrimum extruxerat palatium quattuor portis insigne; adeoque aetate tandem et gloria satur, diem suum obiit.
FRIDERICUS BAROZIUS, JOSE-
PHUS ARPINAS, CARACCII,
et illorum Discipuli.
LXXVIII. FRIDERICUS BAROZIUS URBINAS pictor. Peritia eius in arte. Opera eius. LXXIX. JACOBUS PALMA, Venetus pictor. Opera eius, quae Amstelodami, Juno, Pallas, et Venus, Diagraphica eius typis aeneis edita. Jacobus Palma alius tempestatem marinam pinxit; et alia. LXXX. JOSEPHUS ARPINAS pictor Romanus: in diagraphica sedulus est. Pro Papa laborare incipit, pro Capitolio, et pro S. Johanne Lateranensi. Pro Papa Ferrariae tria opera pingit. In equestrem S. Petri ordinem evehitur. Templum S. Johannis Lateranensis renovat. Opera eius alia. Parisios venit. LXXXI. ANNIBAL, LUDOVICUS, ET AUGUSTINUS CARACCII, inter quos duo fratres, pictores Bononienses. Prima eorum opera Bononiensia. Novum inventum ornamentorum. Historia de S. Benedicto. Porticus Cardinalis Farnesii. Egestas Annibalis. Septem opera misericordiae pingit. Ludovicus Caraccius pictor subdialium et parvorum. Augustinus Caraccius Chalcographus. LXXXII. MICHAEL ANGELUS MARIGIUS Caravagiensis pictor, nil pingit nisi ad vivum exemplar; quid iudicandum sit de picturis ad viva exemplaria? Cum Josepho Arpinate ad litigia devenit. Historiam Thomae, digitum vulneribus Domini inserentem, pingit. Et sacra alia; vocationem Matthaei. Cupido egregius ipsius manu factus. Inter equites Melitenseses recipitur. LXXXIII. BARTHOLOMAEUS MANFREDUS pictor, megalographicis studet. LXXXIV. JOSEPHUS a RIVERA Valentinus Hispanus, horrendis delectatur, pingit Titium, et Ixionem, Catonis Uticensis autochiriam. Silenum ebrium. LXXXV. MAXIMUS Eques, venustati studet. LXXXVI. FRANCISCUS ALBANUS.