Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0253

177

Linke Spalte

LXXVIII. FRIDERICUS
BAROZIUS Pictor Ur-
binas

LXXVIII. FRIDERICO BAROZIO.VEnustate, gratia et pulchritudine pingendi celebris, quasi sympatriotae Raphaelis spiritu indutus, in aetate sua iuvenili cemporibus Pauli III. Romae multa in albario recente pinxisse dicitur, quamvis deinde Urbini in patria plerumque degeret; ob morbum Peritia eius et invidiam Roma deserta. Ingeniosus erat delineando, prudens et amoenus inventione, ad exprimendos etiam affectus et alias Artis partes habilis: positionibus etiam, nec non faciebus et nudis corporibus omnium aetatum gratiosus. Icones fecit plurimas, cum tabulis et historiis haud paucis; adde quod imagines D. Virginis colore oleario elegantissimas pingeret, adhibita ad id plerunque icone uxoris suae, eadem cum filiolo ulnis varie prehenso ad vivum quam venustissime expressa: multo etiam tempore ad id insumto, ut facies ridentes tam puerorum quam mulierum et virorum ad veritatem assequeretur. Pingendo singulari fluore usus est, quamvis his locis nihil de ipso, quod sciam, extet, praeter opuscula quaedam a Opera eius. Cornelio Corte, et Sadlero aeri incisa, inter quae imago quaedam Deiparae, in campo, tanquam in cubili sedens; cum historiis quibusdam aliis, inter quas sepultura Christi, gestantibus, eleganti facie expressum Dominum, Nicodemo et Josepho, nec non Johanne, in quo iuvenile quoddam portando robur spectatur; adiecta et lipothymia correpta moestissima matre.

Deinde ipsius manu facta etiam aera quaedam exesa reperiuntur; inter quae imago quaedam Deiparae in aere cum S. Francisco genibus innixo, et in sublime spectante. E quibus omnibus satis apparet, qua artis excellentia montana illa polleant. Vestitu non erat confusus, nec nimius, id quasi unice curans, ut picturae eius cum corpore animam habere viderentur: prout et Aeneae eius exemplum testatur, ex incendio humeris Patrem eripientis, quem viventis magnitudine Romae in Palatio Borghesio spectare licet, a Caraccio eleganter etiam aere expressum. Mortuus est Urbini anno aetatis 84. honorifice ibidem sepultus.

LXXIX. JACOBUS PAL-
MA Pictor Venetus.

LXXIX. GIACOMO PALMA.CHromatica singulari celebris an. 1548. Venetiis natus, quae urbs mater et nutrix plurimorum per multos iam annos artificum merito salutari potest. Hic quam

Rechte Spalte

Opera eius vivido laetoque usus sit pingendi modo, magno illo opere satis ostendit, quod Amstelodomi apud Dn. Heinricum de Os asservatur, quo Venerem, Junonem et Palladem exhibuit de pomo Eridis litigantes, cum pocillatore quodam semi nudo, puerisque et ornamentis quibusdam aliis: Ubi Venus inprimis semi aversa Cupidinem, quasi in aurem quaedam ipsi susurrantem, respiciens, magna venustate pollet, facie, gena, dente, atque genu artificiosissime expressa. Praeter alia, Venetiis forte et in aliis Italiae Urbibus ab ipso facta, opus aliquod diagraphicum illius a Golzio typis aeneis editum est, Hieronymus nimirum poenitens: et ab Aegidio Sadlero eodem modo vulgatus Sebastianus, opera elegantissima.

Jacobus Palma alius.Sed et alius Venetiis vixit Jacobus Palma, qui in conclavi illo, ubi, qui de Schola S. Marci sunt, congregantur, historiam depinxit Opera eius allati Venetias nave corporis S. Marci, ubi magna simul arte tempestatem quandam marinam repraesentavit; reliquas scilicet naves ventis adhuc varie agitatas, cacodaemonibus in aere sub ventorum typo procellas varie expirantibus: ubi nautarum industriam, ventorum violentiam, fluctuum spumas, fulguris coruscationes, remorum strepitus mirareris, cum omnia quasi vivere videantur. Idem etiam colore oleario summum altare pinxit in coenobio S. Helenae: et Venetiis pro Castello historiam trium Regum opere copioso et optimo: porro quoque in templo S. Mariae Formosae pro Tormentariis S. Barbaram viventis quantitate adstante hinc S. Antonio, illinc S. Sebastiano, quod operum Palmae huius palmarium est; qui mortuus est anno aetatis 48.

Palma autem iunior post hunc adhuc Venetiis laborabat, ad 54 annos usque progressus. De pluribus Venetis nihil mihi innotuit. Unde iam ad Romanos accedo Academicos.

LXXX. JOSEPHUS AR-
PINAS, Pictor Romanus,

LXXX. JOSEPH ARPIN.MAtre Johanna Nobilis cuiusdam Hispani filia tertio matrimonio, patre Mutio de Casa Polydoro pictore communiore natus anno 1570. Arpini, ad delineandum a teneris pronus parentes commovit, ut Romam adirent, ubi cum in summa egestate viverent, Patre per pagos pro rusticis tabulas votivas pingente, Josephi magna In diagraphica sedulus, tamen industria delineationibus vacabat; Unde cum absente patre quidam ab equo delapsus similem aliquando desideraret tabellam, Josephi interea altero die eidem satisfecit; cum patre quoque extra Pro Papa laborare incipit. Urbem quandoque divagatus, sed redux, ad delineationes suas mox iterum conversus.

Cumque eodem tempore Palatium Papae Gregorii