Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0261

183

C. PAULUS HISPANUS. CI. VENTURA SALIMBENUS Senensis. CII. MARCUS SENENSIS. CIII. ANDREAS BOSIUTUS.

Linke Spalte

LXXXVII. HIERONY-
MUS MUTIANUS, Pictor hi-
storiarum et subdia-
lium,

LXXXVII. HIERONYMO MUZZIANO.INter illos, qui Romae non longaevitate saltem, sed et arte clari fuerunt, haud postremus, Brixiae natus in Longobardia methodo utebatur pulcherrima, Belgicae haud absimili, ab Italis rarius usurpata: fundis praecipue illustris, qui magnum sunt subdialium ornamentum; sed nec minus arboribus elegans, musco truncos frequenter obtegens, et castaneas libentissime pingens, quas et Opera eius. melius sibi fluere aiebat,

Romae ipsius manu facta spectantur subdialia quaedam in Belvederano, in fine Porticus post Cleopatram antiquam. Sic et Titioli extra Romam in Villa Cardinalis Ferrariensis topographica quaedam eius extant in albario recente facta, elegantissima, ut dolendum sit, mutatis conclavibus, tanta artificia plerumque corrupta esse.

Sed et diagraphica tam calamo quam creta praestabat, prout ea testantur, quae ex illo Cornelius de Corte typis aeneis vulgavit, qualia sunt: duo subdialia; cum imagine Francisci, et duodecim alia cum Anachoretis quibusdam; in quibus fundi optimi, arbores praestantissimae, cum prospectivis quibusdam.

Cum Mutianus aliquando effigiem suam Romae a Golzio pingi curaret, et penes hunc subdialia quaedam videret ad viva exemplaria depicta, eademque ut typis aeneis ederet ab illo desiderans, haud obtinuisset: mutato deinde animo imagines pingere caepit, factis colore oleario tabulis ingentibus, magna quidem etiam arte, sed ut subdialibus tamen melior esset; ad quae natura sua fuerat pronior. Prae ceteris autem S. Francisci imaginem devotissimam pingere solebat, ut et ab aliis varia eiusdem facta sint apographa.

LXXXVIII. CAESAR Or-
vietanus,

LXXXVIII CAESAR d’ORVIETO.MUtiano affinitate vel sanguine iunctus, eiusque familiaris, cuius manu facta Romae quaedam spectantur, et inter alia in templos S. Petri historia quaepiam, de claudis aliquibus sanatis, eleganti ordine et de coro vestitu.

LXXXIX. LAURENTI-
NUS Bononiensis,

LXXXIX. LORENZINO DA BOLOGNA.GRegorii XIII. sympatriota et pictor aulicus, quamvis discipulorum potius

Rechte Spalte

opera uteretur, propria tamen etiam manu ab ipso picta videntur duo in albario recente opera in Sacello Paulinae prope oecum Regium, quorum alterum est lapidatio S. Stephani; alterum baptisatio S. Pauli. Splendide autem vixisse dicitur, equo plerumque usus sat magnifico.

XC. RAPHAEL RHE-
GINUS,

XC. RAPHAEL DA REGIO. Inter Laurentini socios meliori provisus salario, rustici filius, anserumque primo custos, dehinc profugus inter pictores ob naturae proclivitatem receptus, tandem sub Friderico Zucchero unico anno tantopere proficiens, ut magistro aequalis haberetur. Opera eiusUnde Romae inter ipsius opera spectatur facies domus cuiusdam haud procul a Campo Martio; in qua pulcherrima plurima. In labore autem Laurentini in Palatio supra scalam insignia pinxit Gregorii, quibus iustitia et prudentia assident eleganti pictura. Praeterea in oeco illo, qui ante Regium est, in fornice Herculem pinxit Cacum interficentem; et inter ornamenta Musas quasdam multa arte insignes. Similiter ante templum S. Petri supra portam duas expinxit historias, unam de claudo sanato a Petro et Johanne, iuxta ideam Raphaelis Urbinatis tapetibus Pontificis intextam, emendatam tamen; alteram de Andrea Petrum fratrem ad Jesum adducente Johanne relicto: ubi vestium, subdialium, arborum et aliorum parergorum magna spectatur elegantia.

Sed et in Oeco Regio Victoria quaedam in albario recente ab ipso picta est; nec non in porticibus et conclavibus Papalibus varia. Solebat autem umbris uti nigrioribus, quod colores tamen eius multo evehebat fulgore. Deinde cum pro se quaedam elaborasset, plus pretii pro iis accepisse dicitur, quam illa digna essent. Inter alia in Oratorio Gonfaloniorum ad alias Passionis historias ipse adiecit Pilatum manus lavantem: prout et Sacellum quoddam pinxit ad S. Mariam Maiorem; ut calcar picturae eius omnibus adderent tyronibus. Cumque alias adolescens esset formae elegantis, statura procerus. Romae tandem amore virginis cuiusdam mortuus dicitur, sic et

XCI. PARIS quidam

XCI. PARIS.IN Raphaelis consortio ad labores Palatii pariter adhibitus, eleganti quidem etiam usus est methodo, neutiquam tamen illi comporandus. Eodem modo