Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0262

184

Linke Spalte

XCII. JOHANNES et
CHERUBINUS de
Borgo

XCII. GIOANNI DEL BORGO. et CARUBIN del Borgo.EIusdem socii erant, quorum prior magna arte clarus in nova structura Clementis VIII. Pontificis cum fratre quaedam pinxit, quorum praestantia fratrem alterum homicidii reum a morte liberavit. Inter alia Johannis opera in oeco quodam in medio fornice quasi foramen spectatur, quo caelum apertum cerni queat, adiectis circa illud quasi in pergula virtutum quarundam imaginibus abbreviatis, et appensis eidem insignibus Papalibus, quae a puerulis volantibus tenentur; ubi figuras pinxit Carubinus. Sub pergula autem, columnae apparent maiores, quasi eundem portantes, scenographia elegantissima. Sed et

XCIII. GUIDO qui-
dam

XCIII. GUIDONE.INter illos fuisse dicitur, qui in recenti albario mira promtitudine imagines et ornamenta varia pinxerit. Opera tamen de eo nulla extant: nisi quod in Sacello Papali supra Portam, ubi Siculus quidam Matthaeus Aletsius historiam de certamine Michaelis Archangeli et Diaboli super corpore Mosis pinxit, Archangelum Guido pinxisse dicatur, ut ex ungue Leonem dignoscere queas. Ipse autem.

XCIV. MATTHAEUS
ALETSIUS

XCIV. MATTHAEO ALETSI.INter alia in oratorio Gonfaloniorum in platea Julii pinxerat Christum a Pilato reproductum, quae tamen pictura deinde, die quadam corrupta penitus reperiebatur, malleo vel securi vitiata, cuius causa nescitur, cum alias inter deteriores haud esset. Sed et iuxta scalam imagines quasdam quasi aeneas pinxerat, minori tamen diligentia. Roma autem deinde in Insulam Meliten abiit, ibidem in templo quaedam picturus: cum alias petente Magno Ordinis Magistor pictores quosdam Carolus Manderensis cum Gallo quodam Parisiensi, Stephano Paracio, illuc iturus fuisset. Promtus autem erat in albario recente; et ornamentis felix, praesertim vasis antiquis depingendis, qualia in Voluptuaria Cardinalis cuiusdam ad Montem Draconis quasi aurea, argentea, et aenea sub trophaei forma ab ipso facta spectantur. Nec minus et

XCV. RICHARDUS
quidam

XCV. RICHARDO.BRetsanus in consortio Raphaelis in Palatio papali laboravit. Quamvis et pro

Rechte Spalte

templo Florentinorum Romae Christum pinxerit a Pilato exhibitum: ubi cum Raphaelem interrogasset, quam faciem in opere isto iudicaret esse optimam, expectans ut de Jesu responderet, in quo sibi ipse complacuerat? hic aversum quendam ostendisse dicitur, cuius facies optima esse posset, cum ceterae minoris aestimandae sint; cum risu circumstantium aliorum maximo. Ille autem, cuius supra mentio facta est

XCVI. STEPHANUS
PARACIUS

XCVI. STEPHANO PARAC.PArisiensis erat, Architectus Cardinalis Sermonettae; diagraphica insignis, ut et Christus quidam, de quo Pilatus dixerat: Ecce homo! Ab isto prosympatriota quodam suo Antonio Lafrerio factus, a Cornelio de Corte typis aeneis expressus, et pro opere Taddaei Zuccheri habitus sit. Sed et hic chalcographica ipse excellebat, ut et Sacellum Pontificis, cum Cardinalibus Missae assidentis et benedictionem praebentis exprimeret; cum aliis. Prout et ruinas Romanas elegantissime delineaverat, cum tanquam Architectus optime nosse posset, quid ibi structum fuisset: Unde et quasdam nimium collapsas in integrum iterum restituit. Roma autem cuin familia Lutetiam iterum abiit, ubi et mortuus est. Porro quidam Romae etiam erat

XCVII. PASCHALINUS
de Marca;

XCVII. PASQUALIN de la MARCA.QUi cum in consortio Guidonis ad albarium recens laboraret, unico anno in arte tantopere profecisse dicitur, ut miraculo fuerit. Pinxit autem telas quasdam colore oleario, subdialibus simul insertis, opere eleganti, in templo Thermarum Diocletiani positas. Praeter hunc quidam etiam erat

XCVIII. CAESAR SALU-
STIUS

XCVIII. CAESAR de Salusto.SAlutii in Pedemontio natus, cum quo cum familiariter admodum ageret

XCIX. JOHANNES
SOENSIS,

XCIX. JOHANN SOENS.Antverpianus, subdialibus celeberrimus, assumta huius methodo et ipse tantopere subdialibus inclarescebat, ut Italorum plurimos superaret: prout subdialia eius testantur in albario recente picta prope oecum Regium: et haud procul Pasquino; nec non in palatio Episcopi cuiusdam Hispani, ubi totum oecum in calce humida topiariis similibus exornavit. Huic autem socius quidam erat.