Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0263

185

Linke Spalte

C. PAULUS Hispa-
nus,

C. PAULO.Cum quo Sacellum quoddam pingebat in aede SS. Trinitatis, ubi in medio, ante altare summum, Salutationem pinxerat Angelicam, ubi Caesaris nubes e summo descendens laudatur: uno autem latere Serpentis maledictio; et altero Nativitas Christi conspicitur. Dehinc et in platea Populi, in Facie domus cuiusdam, pinxerunt raptum Proserpinae cum aliis similibus. Paulus autem subdialia levioris aestimans, cum haud tanti esse diceret, monti montem adiungere, facto tamen periculo, tandem fassus est, plus se reperire difficultatis, quam putasset. Eodem tempore ibidem etiam erat

CI. VENTURA SALIM-
BENA Senensis,

CI. VENTURA SALIMBEN.Qui typis aeneis varia edidit elegantissima

Rechte Spalte

ab Anno 1590. usque ad 94. Cum quo et alius quidam Senensis celebris erat, cuius Catharinam Senensem Petrus de Jode Antverpianus typis aeneis vulgavit. Cum his etiam inclarescebat

CII. MARCUS Se-
nensis

CI.CII. MARCO de Siena.PIctura Iaudatissimus, ut a Michaele Angelo Raphaeli Urbinati aequipararetur. Huius discipulus fuit Arnoldus Mytens, quod argumentum est magnae eiusdem longaevitatis. Sed et

CIII. ANDREAS BO-
SIUTUS

CIII. ANDREAS BOSIUTO.FLorentinus tum clarus erat, qui Passionem, quam Petrus de Jode aeri incidit, edidit; picturae quoque laude celeberrimus.


CAPUT XXI.
Artifices varii, qui partim nostris temporibus in Ita-
lia vixerunt, partim adhuc vivunt, et Aca-
demiam frequentarunt.
Argumentum.

CIV. GUIDO RHENIVS Bononiensis. Encomium eius. Opera eius; ludendo chartulis sibi nocuus. CV. DOMINICVS ZAMPIERIVS Bononiensis, in exprimendis historiis excellit. Viginti millia coronatorum pro pingendo tholo quodam accipit; opera eius Romana. Alia. CVI. JOHANNES LANFRANCVS Bononiensis, a Papa in ordinem equestrem evehitur. Opera eius. Assumtio Mariae Augustae Vindelicorum in Dominicanorum templo. Inventionum eius quaedam typis aeneis vulgantur. CVII. JOHANNES FRANCISCVS BARBIERVS Centenus viventium pictura praestans. CVIII. FRANCISCVS BERNINVS STATVARIVS Neapolitanus. CIX. LAURENTIVS BERETINVS Statuarius et Architectus; opera eius; in templo S. Petri Romae. Monumentum Urbani VIII. Pontificis. CX. PETRUS BERETINUS Pictor Cortonensis. Opera eius. Opus eius in Palatio Pamphilio. Opera eius Florentina. Encomium eius. CXI. ANDREAS SACHIUS Pictor arte clarus. Opera eius. CXII. ANDREAS CAMASE. CXIII. GIESSIUS. CXIV. PETRUS TESTA, Lucanus, exedendo aere clarus; egenus est, sed chalcographia corrosoria quadantenus emergit. Opera eius. Undis in Tyberi suffocatur. CXV. SALVATOR ROSA Subdialium pictor. CXVI. MICHAEL ANGELUS, Proeliorum Pictor. CXVII. VINCENTIUS CUPEDIARIUS Antverpianus. CXVIII. MELITENSIS, tapetum Pictor. CXIX. FRANCISCUS ROMANELLUS, albarii recentis pictor. CXX. JOHANNES BENEDICTUS Genuensis. CXXI. ANGELUS FALCHONIUS Neapolitanus.

Linke Spalte

SUpra iam dictum est, Hannibalem Caraccium discipulos suos peculiari Academia exercuisse, ut hominem nudum ad vivum exemplar varie delineando symmetriae corporis

Rechte Spalte

humani assuescerent. Inter hos senior erat

CIV. GUIDO RHENUS
Bononiensis

CIV. GUIDO RHENNAtus A. 1574. honestis parentibus, cumque