Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0264

186

Linke Spalte

ad pictoriam inclinaret, in eadem quoque sic informatus, ut cum in Academia Caracciana fundamenta felicissime iecisset, in diagraphica dehinc excelleret, colorum etiam usu tam oleariorum quam in albario recente, nec minus venustate et elegantia tanta laude clarus, ut successorum idea merito dici queat. Labore enim erat patiens, festinatione nihil deproperans emendandi semper studiosus; moribus alias civilis, modestus, pravarum societatum osor, super arte semper meditabundus, ut non antiquos tantum in corporibus nudis iuxta Raphaelem, sed et naturam ipsam iuxta Michaelem Angelum Caravagiensem, sibi proponeret, donec ad ultimam tandem eniteretur perfectionem.

Opera eius.Clarissimum huius testimonium perhibent ipsa opera eius, inter quae praeprimis Petrus poenitens Bononiae; Marsyas item, et Apollo viventium magnitudine: facta quaedam Herculis; item Titius a vulture erosus in Peristylio Palatii Regis Angliae spectantur. Non minus et S. Antonium et S. Paulum primum eremitam apud Justinianum nostrum Romae elaboravit: item S. Caeciliam ad organum sursum respicientem: et ad S. Gregorium Romae eductionem Andreae ad martyrium typis aeneis editam, quod operum eius maximum longeque praestantissimum est. Antea autem debiliore quoque manu atque colore Bononiae ad S. Michaelem nemorosum pro Benedictinis in peristylio rotundo, ubi et Caracciana plurima, in albario recente Benedictum pinxerat, cui in Eremitorium munera adferunt subditi. Dehinc autem tanta prodiit operum eius multitudo, ut apud omnes Reges, Imperatores, aliosque artis fautores innotescerent, et ipse multis propterea affluere inciperet opibus.

ludendo chartulis sibi nocuusSed quod liberaliore esset genio, et coelebs, societatibus omnia, et ludo chartularum iterum consumebat: tanto enim ardore huic voluptatis generi deditus erat, ut plusquam centies mille coronatos per vitam suam perdidisse dicatur; unde quidam his nummis, quos cum ipso ludendo lucrati essent, totam familiam suam sustentabant: et principes deinceps nullas amplius ab ipso picturas extorquere poterant, quamvis praenumerata ingenti pecunia, nisi ludendo chartulis ipsum vicissent. Bononiae ergo multis annis voluptuoso hoc vitae genere exercito, tandem mortuus, plus quam 25000. coronatorum debita relinquebat, et in conclavibus aliquot, multas tam maioris quam mediocris formae ab ipso inchoatas picturas, cum pauca supellectile et delineationibus quibusdam aliisque ad artem requisitis rarioribus. Quae non detrahendi, sed monendi saltem ergo hic referuntur: cum ipse

Rechte Spalte

in arte sua omni laude potius esset dignissimus. Obiit autem Anno 1642. aetatis 68. et effigies eius in tabula nostra II exhibetur.

CV. DOMINICUS ZAM-
PIERUS Bononien-
sis

CV. DOMINICO ZAMPIERI.NAtus anno 1581. parentibus honestissimis Bononiae, praemissisque tyrociniis in Academia Caracciana sedulo exercitatus delineando, affectus exprimendo, fabulas atque historias tam sacras quam profanas concinne disponendo, et potissimum cum Guidone Rheno saepius certando tantopere inclaruit, ut brevi, sicut in ceteris, ita praesertim ob singularem inclinationem in pingendis historiis plures superaret.

Unde ducta uxore honesta virgine, institutaque re familiari, et benedictionem divinam Opera eius.expertus est haud exiguam. Inter prima eius opera Sacellum erat in agro Tusculano, in coenobio, quod Grotta ferrata dicitur, sexto ab urbe Romana lapide, pro Cardinali Odoardo Farnesio expictum, proponente illum prae ceteris Annibale Caraccio. Deinde et in Architectura peritiam prodebat insignem in structura Cardinalis Aguchii: prout et Palatium Cardinalis Lancellotti Romae iuxta ideam eius extructum est. Romae ergo plerumque degebat, donec Neapolin ad consummandum tholum templi cuiusdam pulcherrimi vocaretur, pro quo viginti millia coro natorum eidem numerata sunt.

Romae autem primo cum Guidone Bononiensi in Sacello S. Gregorii in albario recente historiam pingebat magnam de S. Andrea, cuius Guido eductionem exhibuerat, iam porro torminibus variis exagitato, quod opus typis aeneis publice prostat. Deinde aliud pingebat eadem magnitudine opus de S. Caecilia, vulnerata quidem, et in sanguine obvoluta, adeoque pro mortua derelicta, sed ad vitam restituta. In alio opere maiore Hieronymum pinxit mundo valedicturum, sacra primum communione usum, quod opus a Caesare Testa similiter aeri incisum est. Prae ceteris autem Romanis opus eius in Palatio Cardinalis Borghesii de Diana laudem meretur, quam sagittas, arcus et pharetras nymphis suis distribuentem repraesentavit opere magno. Item in templo S. Petri altare quoddam magnum de S. Sebastiano sagittis a militibus Diocletiani confosso. In templo autem S. Andreae in Valle quattuor magni in fornice picti Evangelistae. Et in templo Caroli Borromaei quattuor virtutes, Fides Spes, Charitas et Temperantia plus quam duplici viventium magnitudine in albario recente. Mortuus deinde est anno aetatis 59 relicta filia praeter divitias et pulchritudine