Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0265

187

Linke Spalte

atque virtute conspicua, Neapolitano deinde e praecipuis matrimonio iuncta. Iconem eius spectare licet tabula nostra. 4.

CVI. JOHANNES LAN-
FRANCUS Bononien-
sis,

CVI. GIOANNI LANFRANCO.SEpositis studiis liberalium Artium pictoriam amplexus, et in Academia Caracciana regulis solidioribus eiusdem imbutus Romam abiit, ubi institutis iuxta antiqua nec non iuxta Raphaelis opera variis delineationibus, figuras mox Biblias magno numero aere corroso edebat. Ubi porro tantam arte pingendi assequebatur gloriam, ut a Pontifice in ordinem equestrem eveheretur. In ordinem equestrem evehitur. Unde ducta etiam uxore laudatissima, cum Liberis postea suis ex ea susceptis quasi Parnassum constituebat Picturae, Poeseos et Musices: cum filia quoque eius natu maior hac in arte plurimum excelleret.

Inter picturas eius est opus illud in templo S. Petri pulcherrimum et variis affectuum Opera eius. expressionibus laudatissimum de Christo in navicula dormiente. Exculta autem potissimum Michaelis Angeli Caravagiensis methodo veram ubique extuberantiam serio sectabatur. Unde et Neapolim vocatus, magnum illum S. Helmi tholum paucis annis expingebat, viginti quinque millibus coronatorum propterea muneratus. Ex quo Romam reversus, varia operibus suis replebat Palatia, transmissis etiam ad exteros multis ipsius tabulis, inter quas pro Wilhelmo et Carolo Fuggeris Comitibus anno 1631. Assumtionem Mariae pingebat, Augustae Vindelicorum dehinc in templo Dominicanorum altari insertam.

Romae dehinc in templo S. Petri in Vaticano Porticum illam et conclavia, ubi Pontifex die Parasceves benedictionem largiri solet, historia D. Petri expingere debebat, additis ex gypso ornamentis, pro quo labore et ideas iam perfecerat, de quibus typi aenei a Petro Santo Bartolo editi satis testantur, sed morte impeditus, opus ipsum intactum relinquere cogebatur. Iconem illius autem tabula nostra S. expressimus.

CVII. JOHANNES
FRANCISCUS BARBIERUS
Centenus

CVII. GIOANNI FRANCISCO BARBIERI da CENTO.Omnes Academiae Caraccianae discipulos in hoc superabat, quod summa industria vitam sectaretur magnisque umbris molem corporum elevare et lumina coadunire studeret, unde tanto robore pollebant eius tabulae, ut aliae iuxta positae pro nihilo ducerentur: quam methodum diu etiam retinebat, eandem non deserens ad Guidonis Rheni et Lanfranci exemplum:

Rechte Spalte

Unde multas imagines dimidiatas viventium quantitate, ut et alias maiores elaborare solebat, quarum in templis districtus Bononiensis conspiciuntur plurimae: cum in loco quodam, cui da Cento nomen, amoenissimo, haud procul ab Urbe hac, tam diu degeret, quam viveret Guido Bononiensis; cum quo magna utebatur familiaritate. Post mortem huius, Bononiam venit, maiorique colorum claritate, deserto priore robore, utebatur, ut ignorantibus magis placeret: cum peritiores priorem eius modum naturae multo propinquiorem, quo immaturam colorum cruditatem magis temperare solebat, longe maioribus eveherent laudibus.

Inter haec etiam erat Christus crucifixus viventis magnitudine cum matre Maria et discipulo Johanne, ubi sane Imago Domini tanta arte elaborata erat, ut operum eius merito dici posset palmarium. Praeterea magnam quoque colore oleario Romae paravit tabulam pro templo S. Petri, in qua demortua Virgo quaedam sanata in sepulchrum demittitur, opere pulcherrimo.

Ceterum ipse modestus erat, moribusque optimis, oculo tamen altero strabo, unde communiter et Guerzin dicebatur. In diagraphica eleganti methodo, rubea utebatur creta, umbras calamo adiciens decussatas, naturali similitudine: qualia saepius hinc inde inveniuntur magni aestimata. Iconem suam ob veterem amicitiam ipse monochromate rubeo factam in sui memoriam mihi misit, expressam cum aliis tabula S.

CVIII. FRANCISCUS
BERNINUS Statuarius Nea-
politanus;

VIII.CVIII. FRANCESCO BERNIN.ROmae cum duobus filiis e marmore multa sculpsit, inter quae praecipue in palatio Vineae Borghesiae oecus magnus, in quo multae statuae marmoreae viventium magnitudine maiores; et inter alias Aeneas Anchisen patrem e flammis exportans, ex uno marmore arte insigni.

CIX. LAURENTIUS
BERNINUS Statuarius et
Architectus

CIX. LORENZO BERNIN.FIliorum Francisci natu maximus, Patris, quo Praeceptore tota quasi Roma utebatur, discipulus; ingenio et industria nobilis; ut vel in aetate iuvenili ad summum iam felicitatis culmen scandere in ciperet, a Papa Urbano VIII potissimum evectus et ad plurima adhibitus; ut quicquid durante sat longo tempore sedis eius Romae vel statuarum, vel structurarum fieret: