Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0266

188

Linke Spalte

(quae viginti duobus his annis inceptae sunt variae et incomparabiles,) ipse dirigeret solus. Ex quo cum prudentia, et peritia, tantopere excrevit et gloria eius, ut ab omnibus Pontificibus etiam subsequentibus magni aestimaretur, et praefecturam hanc tot machinarum per multos annos ipse semper retineret solus.

Opera eius.Operum eius celebriorum primum erat figura quaedam e marmore albo nodoso, qua duo pueri Bacchantes e capra decumbente lac fugunt. Alterum Davidem referebat viventis magnitudine, lapidem funda eiaculaturum e marmore similiter albo, quae cum sequentibus in Vinea Borgesia extant, et opera sunt nobilissima. Deinde ipsius manu etiam facta est pulcherrimo quoque marmore candido Daphne nuda Apollinem fugiens, ramescentibus iam manibus eius folio quasi naturali, ut cerae instar tractatum videatur marmor opere incomparabili. Post statuas istas, effigies quoque Cardinalis Scipionis Borghesii, Marchionis Vincentii, Justiniani et aliorum, viventium magnitudine exsculpsit. Porro et Caroli Stuarti Britanniae Regis iconem, e tribus ab Antonio Dyckio pictis, adversa scilicet et utriusque lateris effigiebus e marmore fecit, pro qua ipsi tria millia florenorum numerata sunt. Eodemque modo et Galliae Regem effigurabat, factis etiam ideis quibusdam insignibus in Regia Parisiensi, ut salarium ipsi constitueretur annuum maximum.

In templo Petrino.Romae in magno templo Petrino ea consummabat, quae adhuc restabant in celeberrima illius structura, una cum magna illa porticu in area circa templum, pro habendis et in umbra processionibus. Prae ceteris autem inter opera eius Monumentum Urbani VIII.praeeminet monumentum Urbani VIII. in quo Effigies eiusdem in Pontificalibus duplici viventis quantitate quasi benedicentis assidet, circumpositis figuris plurimis metallicis artificiosissimis plus quam quadringentorum millium coronatorum pretio fabrefactis, inter quas in fine S. Petri statua multa Maiestate spectabilis. In eodem templo ipse Summum altare e columnis tortuosis perspicuum fecit cum arcubus superimpositis; in quibus Angeli, viventibus longe maiores cum variis ornamentis e metallo, pretio maximo fusi. Item in tholo illius templi maximo, paratis quattuor scaphis ipse in una Longinum constituit e marmore duplici viventis magnitudine sub forma militis cuiusdam Romani lanceam tenentis, cum devotione sursum spectantis: pro qua statua (cum alii unam saltem aut duas;) ipse industria

Rechte Spalte

maxima viginti duas plasmaverat e cera ideas, quas ipse mihi monstrabat, trium palmorum omnes: cum in ceteris tribus scaphis, totidem iam collocatae essent statuae maximae, S. Andreae scilicet a Francisco Quencio, alias Flandro; Veronicae a Mocho Bononiensi; et S. Helenae a Romano quodam factae, certantibus pro palma his artificibus.

Berninus igitur iste ob tanta ipsius merita a Pontifice in Equestrem elevabatur ordinem: qui alias et Comoedias componere amicisque exhibere solebat.

Frater eius statuaria etiam excellens, sub protectione atque informatione Equitis nostri ad varia adhibitus fuerat, accedente inprimis Academiae illius usu, quae, quantum mihi quidem innotuit, ultra triginta annos continuata fuit. Iconem autem nostri, qui ante paucos annos mortuus est, tabula nostra S. spectandam exhibet.

CX. PETRUS BER-
RETINUS Cortonen-
sis Pictor

CX. PIETRO BERRETINI.NOstrorum quoque temporum fama celeberrimus, ingenio maximus, prudentia cirumspectus, conversatione modestus, arte singularis, ut Romae corona Pictorum vocaretur. Ab aetate autem iam iuvenili magnam futurae excellentiae spem promittens, tam delineando, quam pingendo in albario recente, et disponendo non historias minus quam fabulas, sive magno sive parvo opere varia edebat specimina.

Opera eius.Inter opera eius plurima Romae in templo Petrino magno extat altaris tabula, in qua Providentia Dei in caelo depicta est aperto, detento infra a quattuor Angelis vestitis terrarum Orbe. Deinde suscepto noviter extructo opere Palatii Barbarini, quod Romae a Capo Dechase dicitur, ubi non tantum oecum magnum cum ceteris omnibus in albario recente, sed et reliqua istius palatii annexa variis historiis, emblematibus et allusionibus nondum hactenus usitatis insigniter exornavit, ut Papa Urbanus VIII. fere quotidie per Palatium Quirinale pedes privatim ipsum inviseret; picturis eius mirum in modum delectatus; quod opus cum typis iam aeneis expressum extet, prolixius hic non describo.

In Palatio Pamphilio.Electus deinde sub Innocentii X. nomine Cardinalis Pamphilius ad Pontificatum, cum domo sua priore cum plurimis adiacentibus aliis in Area Navona