Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0267

189

Linke Spalte

usque ad S. Mariae de Pace templum sublata, magnificum illud Palatium Pamphilium una cum templo, fontana atque Obelisco iuxta ideas Bernini extrui curasset, Oecum illius maximum hic noster tanta etiam arte depinxit, ut Romani eum incomparabilem dicerent. Historia magni illius operis inferne spectanda est, Aeneae gesta exprimens, cum variis aliis, a Carolo Caesio typis eneis pariter vulgata. Dehinc pro novo Capucinorum templo Romae altare similiter pinxit, historiam Cornelii a Petro conversi eleganter repraesentando, ut inter olearia eius opera vix aliud detur melius.

Florentina.Postmodum Florentiam vocatus, oecum pariter magnum in Aula Ducali pingendum accipiebat, in quo iuveni tum adhuc Duci in virtutum exemplar varias exhibuit historias virtutibus illustres singularibus. In summitate enim fornicis Venerem pinxit nudam in lecto adstante Cupidine cum lascivis mulieribus aliis, Cererisque et Bacchi muneribus variis, quam fugit adolescens pulcherrimus, Minervae suasu, ad superna, ubi Virtus Herculis, se recipiens; frustra revocantibus ipsum altrinsecus adstantibus Satyris, Bacchantibus, Nymphisque voluptatum fotricibus, cum hac Epigraphe:

Adolescentiam Pallas a Venere avel-
lit Radix amara Virtutis, fructus sua-
vis.

Inferius octo sequuntur historiae aliae, ex adscriptis latinis undique argumentis cognoscendae, quorum verba haec: Antiochus irato mari se committere, quam blandienti amori vela pandere tutius existimavit.

Eodem poculo Massanissa fidei in Romanos, libertati Sophonisba litavit.

In Alexandri pectus pudicitiae munimento Persicis oculorum tormentis inexpugnabile.

Augustus Regiam Nili Sirenem cera prudentiae aure obserata contemnit.

Crispo innocentia magno stetit, sed illa pretio quolibet constat bene.

Cyrus ne a captiva caperetur, Pantheum fugiendo vicit.

Filius amans, et silens; vafer medicus, pater indulgens.

Hostium corpora Scipio ferro vincere, animos continentia vincire voluit.

His et similibus operibus illustrioribus ad Senium usque eundem comitabatur fortuna; ubi in testimonium vitae suae honestissimae in et sub templo S. Lucae Romae altare quoddam ponebat metallicis constantem figuris, quod una cum adiecta

Rechte Spalte

Sepultura ad viginti millia coronatorum ipsi constitit. His peractis, ob fidelem erga me gestam amicitiam anno 1635. mihi Roma abeunti promittebat, se usque ad Alpes me comitaturum, ubi omnia simul opera illustria Longobardica et Veneta conspexissemus: sed ob enatum subito Palatii Barberini laborem tunc impeditus, iterum post multos dehinc annos Italiam revisuro mihi usque ad Venetos occursurus erat, nisi irruentibus in Bavariam Gallis totum praedium meum Stokau cum pago, arce pulcherrima, molisque variis, braxatoria, hospitio omnique re villica, una cum subditorum omnium requisitis secunda Pentecostes feria incendio nefando absumtum fuisset, quod deliciosum meum iter nimium quantum impediebat. Encomium eius.Ceterum officiosus erat, veteris amicitiae tenax, serviendi omnibus cupidus, honestissimi animi, coelibe vita exemplum probitatis existens, donec tandem naturae soluto debito, sepultura terrae mandaretur magnifica, elogiis honoratus pluribus, inter quae quidam e nomine eius hoc fecerat Anagramma:

Pietro da Cortona
Corona de Pittori.

Sexagesimum aetatis annum attigit, studiis semper suis vacans, unde et in Academia meo tempore ab omnibus magni aestimabatur. Icon eius Rome in maiori numismate repraesentabatur hac inscriptione:

PETRUS. BERETINUS. E. COR-
TONNA.

Ex altero latere apparebat fama, quae, sinistro brachio bilanci innixa, dextro elevato baculum ad coronam novem stellis coruscantem dirigebat, hoc lemmate:

BENE. SVPER. VIRTVS. TE. CO-
RONAT.

CXI. ANDREAS SA-
CHIUS Romanus

CXI. ANDREA SACHY.COrtonensi coaevus, pictura pariter celeberrimus, Academiae nostrae membrum nobilissimum. Diagraphica enim non minus, quam pictis tabulis, et in albario recente potissimum alter illorum sic semper aemulabatur alterum, ut continuos utrinque facerent profectus. Inter alia in templo S. Petri tabulam pingebat de S. Augustino, qui sub Missa sanguine in calice invenerit, ostenso adhuc eodem tincto linteo. Iterum in templo S. Josephi altare, ubi Josephi dormiens ab Angelo