194
quae omnia Raphaelis Sanzii nomen ob inventionem literis R. S. ob sculpturam autem literas M. A. prae se ferebant. Inter illa autem erat Venus quaedam, amplexa Cupidinem: item historia de Abrahamo, cuius semini Deus benedicit; item Calliope quaedam: Deinde Providentia; nec non Iustitia. Porro Parnassus cum Apolline inter Musas, atque Poetis. Aeneas etiam patrem ex incendio portans: quod opus Raphael primum minori forma colore oleario ad viva exemplaria depinxerat, in Palatio Papali maiore opera exprimendum: iamque in Pinacotheca nostra Sandrartiana inter rariora asservatur. Praeterea et Galateam quandam Delphinibus per mare vectam, cum aliis Tritonibus Nympham quandam rapientibus: et Apollinem cum lyra: et Pacem, cui Amor oleae ramum porrigit; item tres virtutes Theologicas et quattuor morales: Dein et Christum cum duodecim Apostolis, et dimidiato folio D. Virginem, a Raphaele in Ara caeli pictam: quin et illam, quae Neapoli ad S. Dominicum extat, cum Hieronymo, Raphaele et Tobia: nec non eandem minori forma sedentem et filiolum semivestitum amplexantem, cum multis aliis a Raphaele variis in locis delineatis atque pictis.
Deinde ab ipso etiam edebatur Johannes Baptista iunior in deserto mensae assidens: et ex ideis tapetum Raphaelicis Stephanus docens, et miracula edens: item Christus a cruce ablatus correpta syncope Maria: nec non Christus cruciger: item Christus in aere, cum Maria et Johanne Baptista atque Paulo stantibus; et S. Catharina genibus innixa, quod est opus magnum. Postmodum et effigiem Clementis V II. Pontificis edebat e latere spectatam barba tonsa: et Carolum V. tam iuxta iuveniles, quam iuxta provectiores annos: nec minus successorem eiusdem Ferdinandum Romanorum Regem. Sic et Petrum Aretinum Poetam celeberrimum, similitudine maxima exhibebat, quod operum Marci Antonii dicitur optimum. Mox duodecim Imperatores, quorum typos Raphael Alberto Durreo in Germaniam misit, qui multam laudem Antonio tribuens, plurima Raphaeli iterum mittebat operum suorum.
Discipuli eius MARCO da RAVENNA. et AGUSTINO VINETIANO.Cum autem et Discipuli quidam a Marco Antonio hanc artem discerent, inter illos progressu praevalebat plurimo MARCUS Ravennas, qui typos suos similiter literis R. S. signare solebat. Deinde et Augustinus Venetus, qui signo A.V. utebatur: quia diagraphica Raphaelis varia aeri incidebant, inter quae Christus mortuus a matre gremio exceptus, ad cuius pedes Johannes cum Nicodemo et Mariis aliis. Item S. Augustinus folio maiore: nec non Nativitas Christi praesentibus pastoribus et Angelis, una
cum Deo Patre, cum variis tam antiquis quam recentioribus vasorum generibus. Deinde et Lycanthropus quidam alium in lecto decumbentem interfecturus: et Alexander Roxanae ad concubitum adductae diadema imponens, circumvolantibus Amoribus quibusdam, aliis arma Alexandri custodientibus. Porro in charta maiore et cena Dominica: nec non duae historiae de Psyche, Raphaelica omnia.
Iidem et Julii Romani multas picturas, quarum ipsi deinde fecerant apographa, edebant, cum enim operum Raphaelicorum vix ullum restaret amplius, iam ea, quae iuxta Raphaelis ideas ille pinxerat, assumebant; Charactere partim M. R. quod est nomen Marci Ravennatis, partim A. V. quibus Augustinus Venetus designatur, adhibito. Inter ea sunt Creatio mundi et brutorum praecipue: Sacrificium Caini et Habelis: Caini fratricidium: Abraham, Isaacum immolaturus: Arca Noae: Diluvium: transitus per mare rubrum: traditio Legis in monte Sinai: Historia Mannae: David Goliathum obtruncans; quam historiam et Marcus Antonius sculpserat. Extractio templi Salomonaei: Adventus Reginae Sabaeae ad Salomonem: et e Novo Testamento, Nativitas et Resurrectio Christi: Missio Spiritus S. quae omnia vivente Raphaele edita sunt.
Post mortem autem Raphaelis separatis Augustinus ad Bandinellum venit. his, Augustinus a Bartholomaeo Bandinello statuario Florentino conducebatur, ad edendam Anatomiam corporum macilentorum et senio confectorum, atque ossium humanorum: nec non Cleopatram: quibus absolutis ex voto, idem iuxta delineationem Bandinelli et maius opus de variis mulieribus tam nudis quam vestitis, ad mandatum Herodis infantes suos occidentibus, edebat.
Alia Marci Antonii. Marcus Antonius autem in caelaturis suis pariter pergens, duodecim Apostolos effigurabat minori forma, cum variis Sanctis utriusque generis, ut pictoribus in diagraphica minus exercitatis ope quadam succurreret. Idem et nudum quendam exprimebat, ad cuius pedes Leo vexillum quoddam vento agitatum retinere annisus: item S. Hieronymum mortis meditationibus occupatum minori forma, iuxta Raphaelis inventionem. Item Iustitiam e tapetibus sacelli desumtam. Deinde Auroram duobus equis vectam, quibus frena Horae applicant; nec non tres Charites: et Mariam per gradus templi ascendentem.
Posthaec Julius Romanus, qui vivente Raphaele Praeceptore nunquam typis aliquid edere voluerat, per Marcum Antonium duo proelia equestria editurus erat, forma satis magna: quin et omnia, quae de Venere, Apolline et Hiacyntho pinxerat: item quattuor