195
historias de Magdalena: et quattuor Evangelistas arcui Sacelli in templo Trinitatis appictos; cum aliis pluribus a Raphaele delineatis et pro porticibus Palatii Massinii THOMAS BARLACHIUS chalcographus.deputatis, quae deinde a THOMA BARLACHIO cum illis, quae Raphael pro tapetibus Consistorii publici delineaverat, iterum aeri incisa sunt.
Marcus Antonius carcere punitur.Idem Julius Romanus viginti etiam foliis a Marco Antonio varios concumbendi modos divulgari curabat, adiungendo a Petro Aretino et poemate: quo opere Julii honestis oculis vix apparuit turpius aliquid, quo etiam sic offendebatur Clemens Pontifex, ut Julium, nisi Mantuam iam discessisset, impunem haud reliquisset; vetito interea ubique opere et carcere punito Marco Antonio, durius a dhuc multando, nisi Cardinalis Mediceus et Bandinellus sese interposuissent. Quo exemplo omnes monentur artifices, ne Dei donis ad obscena abutantur, sed studia pietatis potius omnibus viribus promovere studeant.
Marcus Antonius autem e carcere iterum dimissus, opus aliquod Bandinelli maius de Laurentio craticula tosto absolvebat, et incredibili quidem industria atque elegantia: ut Pontifex etiam, quamvis Bandinellus eidem persuadere vellet Marcum Antonium saepius errasse, re accuratius pensitata, Bandinello potius errores plures ascriberet, quos Marcus Antonius emendasset, ut maior diceretur caelatoris quam delineatoris scientia: quare et favore hunc deinceps amplexus est haud exiguo: ut procul dubio ad altiora eundem promovisset, nisi mox occupata urbe eiusdem dira secuta esset depopulatio, qua ad mendicitatem redactus etiam est Marcus Antonius, ob lytron, quod capto solvendum erat, maximum. Unde Roma relicta nunquam eodem reversus est: cui haec interim nihilominus cum tota Italia immortales debet gratias.
Augustini Veneti opera.Augustinus autem Venetus supra commemoratus Florentiam postmodum profectus, ut Andreae Sartorio, qui post Raphaelem pictorum dicebatur optimus, sese associaret, eidem quidem etiam persuasit, ut opera sua typis aeneis publici iuris faceret; unde et Christum mortuum aeri mandabat, a tribus Angelis detentum: cum autem huius opera Andreae non omnino satisfacerent, nihil ille amplius publice editurus erat unquam; quamvis ab aliis post mortem eius visitatio Elisabethae et Baptismus Johannis infantibus aliquot collatus, quae pro discalceatis Florentiae pinxit, divulgata sint.
Post istos inventum quoque Xylographicum, quod in Germania quidem iam
HUGO DA CARPI Xylographus Italorum primus. diu floruerat, in Italia tamen hactenus nullum invenerat cultorem, ab Hugone Carpensi ibidem introductum fuit: qui quamvis pictoria leviter saltem imbutus esset, quod tamen ingenio alioquin polleret felicissimo, re profundius pensitata, duobus primo usus est trunculis, quorum uni lineas principales cum umbris incidebat, altero autem colorem applicabat, ut ambo praelo subiecti chartae tamen suum relinquerent candorem, et figuram egregie proferrent. Hac igitur methodo iuxta Raphaelis delineationem editionem parabat candido et atro colore; nimirum Sibyllam quandam noctu sedentem et legentem, cui puer quidam vestibus candelam teneret. Quod cum succederet, tribus porro utebatur trunculis, quorum primo umbram, altero colorem temperatiorem atque medium, tertio autem lumen et claritatem administrabat, chartaeque candorem conciliabat: prout Aeneas eius patrem humeris ex incendio efferens; nec non Ablatio quaedam e cruce; et historia de Simone Mago, quam antea Raphael pro tapetibus Sacelli pinxerat, testantur. Eodemque modo et Davidem edebat Goliathum obtruncantem, fugientibus interea Philistaeis, iuxta Raphaelis pariter delineationem pro Porticibus Papalibus factam. Et sic quoque Venerem quandam cum variis Amoribus ludentibus.
BALTHASAR PERUZZI.Sic BALTHASAR PERUZZIUS, Pictor Senensis, atro similiter et candido colore Herculem quendam edebat, qui avaritiam in fugam conicit: Item Parnassum cum Musis, elegantissimis gestibus exhibitis.
FRANCESCO PARMEGIANO.Eodem etiam modo FRANCISCUS PARMENSIS, in folio maiore Diogenem repraesentabat, et quidem longe meliori successu, quam Hugo unquam fecerat. Idemque sic et decollationem et martyrium Apostolorum Petri et Pauli expressit: et Sibyllam Tiburtinam, Octaviano Imperatori Deiparam cum filiolo ostendentem: nec non imaginem quandam nudam, tergum eleganter obvertentem: et imaginem quandam D. Virginis in forma elliptica decumbentem, quam post mortem eius Johanniculus Vicentinus typis edidit; DOMENICO BECCAFURNI. quam multo puchrius eandem DOMINICUS BECCAFURNIUS Senensis postmodum in lucem ederet.
Dehinc modus quidam longe velocior et facilior chalcographiae inventus est, quam qui beneficio caeli fit: cum nempe lamina fundo quodam cereo obducta, cui figurae veruculo ferreo inscribuntur, aqua deinde forti superaffusa eroditur, ut impressio deinde aliquot mille foliorum eadem