196
FRANCISCUS PARMENSIS rosionem aeris iuxta Germanos instituit. fieri queat. Et hac methodo FRANCISCUS PARMENSIS multa edidit parva elegantissima; qualia sunt Nativitas, et mors Christi a Mariis deplorata. Deinde Baptista Vincentinus, et Baptista de Moro Veronensis editionem Romae parabant quinquaginta tabularum subdialium: et Baptista Venetus Visitationem Pacis, item per Franciscum Salviatum delineatam Misericordiam edebat.
Postmodum Romam veniebat Bossus, qui et Baccierae persuadebat, ut aliquid publicaret, qui proinde per Johannem Jacobum Caraglium Veronensem Marci Antonii methodo potissimum usum imaginem quandam macilentam edidit, calvariam manu tenentem, insidentemque serpenti, cum adiuncto olore suaviter modulante: item Herculem occidentem Draconem; producentem Cerberum; Cacum itidem perimentem; Acheloi cornu frangentem; Centaurumque Deianirae raptorem traicientem; quae omnia opera sunt elegantissima, ut plura publico destinaret, ab expugnatione deinde Urbis interrupta.
Deinde multa etiam a Michaele Angelo sculpta, sollicitante Antonio Lanferrio, qui pro delectamento suo tales artifices sustentabat, edita sunt: ubi integri libri de variis piscibus, item Phaetontis, Titii, Ganymedis, Bacchantium fabulae; nec non somnus, Pietas, et illa crucifixi imago, quam Michael Angelus Marchionissae de Pescara fecerat; item quattuor Prophetae Sacelli, cum pluribus aliis prodibant. Quamvis similia et ab aliis edita sint, quorum nomina tamen tanti non ANTONIO LANFERRI. TOMASO BARLACHI. sunt, ut eorum hic fiat mentio. ANTONIUS autem LANFERRIUS et THOMAS BARLACHIUS merito a nobis denominantur, quippe qui multos ad hanc artem promoverunt discipulos, quibus, e delie ationibusdelineationibus et inventionibus optimorum Artificum, expressa sunt varia Alabandaea; nec non templa antiqua; Arcusque Basesque et Capitula varia cum suis mensuris.
Sed et Venetiis varia sunt edita; praesertim a Titiano Xylographia subdialia varia: item nativitas Christi: Hieronymus quidam; imago Francisci: item Tantalus, GIULIO BUONASONE. Adonis et alia, quae a Julio Bonasone Bononiensi typis vulgata sunt, cum variis aliis Raphaelis, Julii Romani, et Parmensis operibus; quibus et alii accesserunt, qui iuxta proprias inventiones laborare coeperunt. Hi omnes tamen primam Artis huius originem Germanis debent: et Marco Antonio, qui primus hanc professionem publice in Italia excoluit, et post abitum suum ex Urbe Romana Bononiae statim mortuus est:
cum iconem eius Raphael adhuc in iuvenili aetate pinxisset. Et haec de Marco Antonio.
Eadem Chalcographiae ars deinde in Italia tantopere increbescebat, ut nihil quasi pingeretur rarius, quod non eiusdem beneficio sive antea, sive postea, publice etiam divulgaretur. Atque sic etiam Belga noster CORNELIUS CORT. Cornelius Curtius iuxta inventionem Raphaelis Urbinatis Transfigurationem Christi, cum variis aliis: item Titiani Andromedam tabula subdiali magna exhibitam; nec non Gloriam quandam caelestem, in qua Carolus V. Coniux eius, et Philippus II. filius eius; anterius autem Moses et Noah, cum aliis sanctis repraesentantur: porro etiam Balneum Dianae: quin et imaginem quandam D. Virginis maiorem venustissimam Barotii, una cum aliis picturis Italicis typis aeneis publici iuris fecit. Discipuli eius fuerunt PHILIPPO TOMASINO. FRANCISCO VILLAMENA. PHILIPPUS THOMASINUS, qui multa iuxta Raphaelem et Antiqua varia caelavit. Item FRANCISCUS VILLAMENA, qui iuxta Fridericum Barotium ablationem Christi a cruce; eiusque sepulturam, cum multis centenis aliis meliorum artificum operibus aeri CHERUBIN ALBERTO. incidit. Deinde et CHERUBIN ALBERTUS, qui Fulmen Sartorii; Et Zophori longioris imagines iuxta Polydorum Caravagiensem, cum historiis aliis, de Niobe scilicet, cuius liberi ab Apolline et Diana occisi sunt: de raptu Sabinarum: cum proeliis quibusdam tam terrestribus quam navalibus: item Vasa varia elegantia: et integros libros similium GIOANN ORLANDO. aere vulgavit. Et tandem JOHANNES ORLANDUS circa annum 1600. qui fugam in Aegyptum iuxta Procasinum edidit; Cum pluribus aliis, qui fere omnes Cornelii Cortis methodo usi sunt.
AUGUSTINO CARACCIO.Nec silentio praetereundus est AUGUSTINUS CARACCIUS Annibalis et Ludovici consobrinus, qui multa Annibalis opera aere vulgavit, inter quae libellus ille obscenus variarum nudarum, aliarumque vanitatum Poeticarum: item S. Justina maiori forma, iuxta Paulum Veronensem, quae tam eleganter incisa est, ut typus aeneus ipsa pictura sit venustior. Deinde et nuptiae Canae in Galilaea celebratae: item D. Virginis imago maior, sub qua Antonius et S. Catharina. Sic et magnum opus de desponsatione S. Catharinae cum variis Angelis, iuxta pulchram illius manum: Porro iuxta Tintoretum quoque S. Hieronymus, cui D. Virgo in aere apparet: item iudicium Paridis: item Pacis et Belli occursus: duodecim Apostoli, cum plurimis aliis: prae ceteris