Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0309

225

Linke Spalte

opera. Reliqui autem monochromate miniato venustissimas pingere solebant inventiones, ut debitam perfectionis merito consequerentur gloriam.

XXXVI. PETRUS CAN-
DITO pictor Monachiensis.

XXXVI PETRUS CANDITO.SErvitiis primo Alberto Bavariae Duci, et postmodum Maximiliano Electori addictus, ad cuius recenter extructum palatium sedulam iste contribuebat operam, varia pingendo tam oleario colore, quam in albario recente opera, nec non ad ornamenta huc illuc necessaria prototypa delineando, ut in omnibus quasi totius aulae conclavibus pars quaedam optimarum ipsius inventionum spectari queat. Prout et ad splendidissimum illud nec alias in Germania reperibile tapetum genus inventiones delineavit idem, nec non pro Johanne et Raphaele Sadlero Chalcographis celeberrimis aliis digraphica plurima, inter quae praecipue Eremitae Bavari; quattuor Doctores Ecclesiae, cum aliis multis ab Aegidio Sadlero typis aeneis expressi. Ex quibus omnibus satis apparet, magna eundem sedulitate, summaque et universali pingendi excelluisse peritia, Dominisque suis servitia praestitisse haud ordinaria.

XXXVII. MATTHAEUS
GRUNEWALD Aschaffen-
burgensis pictor

XXXVII. MATTHAEUS. GRUNEWALD.COmmuniter Matthaeus de Aschaffenburg vocatus, inter optimos veterum Germanorum tam diagraphices quam pictoriae artifices recensendus, nec postponendus ulli, ut deplorandum fere sit virum hunc longe praestantissimum oblivionis tantopere iam immersum esse caligini, ut ne unus quidem viventium de vita gestisque eius vel tantillam subministrare queat notitiam. Ut tamen aliquantum iterum emergat illius dignitas, Ego, quae de eo comperi, fideliter hic enarrabo, sine quibus post paucos annos illius omnino intercidisset memoria.

Sexaginta autem iam anni sunt, et quod excurrit, quod pictor quidam Francofurtensis aetate quidem confectus, sed arte multa insignis Philippus Uffenbach, discipulus quondam Grimeri, cuius Matthaeus hic fuerat praeceptor, mihi enarraret, Grimerum hunc omnia praeceptoris sui diagraphica Diagraphica eius. undiquaque collecta sedulo custodivisse, et post mortem illius, ab eiusdem vidua potissimum, varia creta nigra et quaedam viventium quantitate delineata accepisse: quae omnia post Grimeri obitum Uffenbachius iste tanquam vir iudiciosus sibi comparaverat; mihique tunc temporis in vicinia illius Francofurti Scholam frequentanti, singulari libro collecta quandoque

Rechte Spalte

exhibere, partesque illorum optimas, quas ipse sedulo imitabatur, demonstrare solebat. Qui liber post mortem Uffenbachii a vidua eius Domino Abrahamo Schelkens Graphicophilo celeberrimo Francofurtensi caro est venditus, et ab hoc cum variis artificiosissimis aliis, tam picturis sive veteribus sive modernis, quam libris et chalcographicis rarissimis in technophylacio suo in perpetuam laudatissimae huius manus memoriam adhuc asservatur quo Lectorem quoque benevolum hic remitto.

Opera eius Francofurtana. Vixit autem artifex hic noster temporibus Alberti Düreri, circa annum Christi 1505. quod apparet ex altari quodam historia Assumtionis Mariae in coenobio Praedicatorum Francofurtensi ab Alberto Dürero exornato, cuius valvas quattuor Matthaeus hic Aschaffenburgensis monochromate griseo pinxit, in una S. Laurentium cum crate; in altera S. Elisabetham; in tertia S. Stephanum et in quarta imaginem quandam similem repraesentans, quae omnia Francofurti adhuc spectari queunt. Prae ceteris autem magnam meretur laudem eiusdem Transfiguratio Christi colore aquario picta, in qua inprimis nubes illa pulcherrima, in qua Moyses et Elias apparent, cum Apostolis genibus in terra nixis tam elegantem prae se fert inventionem, colores tam vividos, et venustatem tam admirabilem, ut rarius nihil dici queat, opusque vere sit incomparabile.

Moguntina. Deinde et Moguntiae in aede Dominica ad sinistram chori in tribus sacellis trium ab ipso pictae erant altarium tabulae, duabus valvis singulae utrinque expictis instructae; quarum una D. referebat Virginem cum filiolo in nube quadam, sub qua in terra multae Sanctae elegantissime appositae, quales S. Catharina; S. Barbara; Caecilia; Elisabetha; Apollonia et Ursula; tam nobili omnes invento, naturam tam proxime imitantes, tantaque gratia delineatae, coloribusque tam conspicuae, ut in caelo potius, quam in terra apparere viderentur. In tabula altera exhibitus erat eremita quidam caecus, quem cum puero duce per Rheni glaciem transeuntem duo latrones obrutum occidebant clamanti puero suo incumbentem, tanto affectu, tantaque natura, ut admiratione obrueretur spectator: tertia autem tabula paulo quidem erat imperfectior; sed et haec cum ceteris anno 1631. vel 32. inter alias belli praedas navi quadam in Sueciam transmittendas, exorta in mari tempestate, naufragio cum pluribus artificiis similibus absorpta periit.

Isenacensia. Sed et Isenaci tabula quaedam Altaris ab ipso picta reperiri dicitur, in qua S. Antonius quidam mira arte expressus cum spectris extra fenestras elegantissime appictis. Porro quoque Serenissimus quondam Bavariae Dux Wilhelmus Imago crucifixi. graphicophilus prudentissimus artisque mysteriorum summopere gnarus, imaginem