Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0310

226

Linke Spalte

quandam crucifixi habebat, cum D. Virgine matre, Sanctoque Johanne, et Maria Magdalena genibus devotissime incumbente, a nostro pictam, quamvis a Serenitate sua ignoraretur Autor: ubi Christus omnino dependet in cruce, ut non nisi pedibus nitatur, situ naturam verissime imitante, et expressione penitus admiranda, ut ad mandatum Ducis illius Serenissimi tabella haec dimidiae plagulae quantitatem non excedens anno 1605. a Raphaele Sadlero aeri incisa fuerit; gaudente dehinc admodum Serenissimo Electore Maximiliano, beatissimae memoriae, quod autoris nomen a me detectum esset.

Sic typis quoque xylographicis Apocalypsis D. Johannis circumfertur, quamvis rarius inveniatur, quae et ipsa autore nostro confecta dicitur. Similiter meo tempore Romae quoque S. Johannes quidam iunctis manibus, elevata facie, quasi Christum in cruce aspecturus, reperiebaur, viventis magnitudine devotione maxima et affectu expressissimo multa gratia depictus, qui Alberto Dürero autore confectus credebatur: cum autem autorem ego agnoscerem differentia methodi demonstrata, parti aversae colore oleario (quo eo ipso momento Pontificis pingebam iconem) nomen autoris mihi apponendum fuit his verbis: Matthaeus Grünewald Alemannus fecit. Plura de Artifice hoc clarissimo quae superadderem non habeo, nisi quod Moguntiae potissimum degerit, vitam agens solitariam, atque melancholicam, nec matrimonio felicem: locus autem tempusque mortis me latent; quamvis circa annum 1510. eundem obiisse coniciam. Iconem vero illius tabula nostra Cc. exhibet.

XXXVIII. JOHANNES
GRUNEWALD pictor,

XXXVIII. JOHANN GRUNEWALD.EOdem tempore vixit eadem arte insignis admodum: de quo tamen exigua pariter superest notitia, nisi quod valvas illas tabulae Dürerianae supra commemoratas, quas Matthaeus Aschaffenburgensis extrorsum pinxerat, hic noster interius magna industria atque elegantia pinxerit. Deinde et diagraphica quaedam ab illo facta supersunt; nec non xylographica quaedam, ubi mulieres quaedam pingues igni assidentes ollam penes se habent unguentariam cum furcis et hircis, quasi iamiam ad choreas suas nocturnas advolaturae: cum pluribus similibus aliis. Cetera quae de vita et morte illius superaddenda essent, me latent.

XXXIX. CORNELIUS
ENGELBRECHT pictor
Lugdunensis

XXXIX. CORNELIUS ENGELBERTIADES.ANno 1468. Lugduni Batavorum natus primusque inter huius urbis incolas,

Rechte Spalte

qui coloribus oleo subactis usus est, postquam iidem iam ante sexaginta annos a Johanne ab Eyk inventi essent. Quisnam praeceptor eius fuerit, et an ipse quoque pater eius pictoriam exercuerit, non constat: id tamen certum est, pictores illius temporis Belgas certis in pingendo haud usos regulis, sed Italos saltem methodo antiquariae insistentes imitatos esse, ut mirandum omnino sit, illos non nisi docente natura et praelucente idea tam feliciter progredi potuisse, et Cornelium nostrum ad tantum artis huius ascendisse fastigium. Sed et id communiter statuitur, Lucam Hugonidem Lugdunensem, de quo mox dicetur, praematura patris morte orbum, eiusdem Cornelii fuisse discipulum: prout et duos Cornelius habuit filios pictores, eiusdemque Lucae socios, quorum natu maior Petrus Cornelides, cognomine Kunst, vitrorum pictor fuit, cuius familiaritate Lucas usus, artem hanc et ipse dehinc didicit.

Opera eius Lugdunensia. Hic igitur Cornelius Engelbertus, diagraphica quam oleario subactu factis admodum erat insignis, prout adhuc aliqua operum illius exempla, in procella iconomachica non destructa, et in memoriam tanti artificis a Senatu Lugdunensi in Curia illius Urbis asservata, satis superque testantur: ubi tamen dolendum, quod operum eius quasi palmarium alto nimis loco suspensum ab oculis spectatoris nimium est remotum, ut elegantia et cura illius haud satis considerari queat. Sunt autem haec, duae altarium tabulae valvatae, quondam Lugduni Batavorum in templo coenobii ad Mariam lacustrem collocatae; quarum altera imaginem crucifixi cum utroque latrone, D. Virgine, Johanne et aliis circumstantibus tam equis insidentibus, quam peditibus magna sedulitate elaboratis; valva autem illius dextra sacrificium Abrahami, sinistra historiam serpentum in deserto exhibet; altera vero tabula historiam de Christo e cruce sublato, et in valvis icones orantium quorundam multa arte exprimit.

Pulcherrimum autem ex operibus eius, pictura est duabus valvis clausa, quondam pro monumento Domini de Lochorst in memoriam familiae eius in templo Petrino Lugdunensi supra sepulchrum eius in Ultraiectina. sacello Lochorstiano collocata, deinde Ultraiectum in domum Domini de Baugart qui gener erat Domini de Lochorst, translata; quae historiam quandam Apocalypticam de Agno ante thronum divinum librum illum septem sigillis munitum aperiente repraesentat, ubi totus caelorum exercitus vario gestu, faciebus admirandis, et alia inventione nobilissima tanta arte et venustate proponitur, ut omnes artis periti citra admirationem eandem intueri nequeant. Et ut paucis omnia comprehendam, non ingenio