231
iam confectam se conferre cogeretur; quae tamen, quod paupertate iam ipsa plus nimia premeretur, curas ipsius potius mirum inmodum augebat, quam sublevabat, cum omni spe lucri vacuus oneri tantum eidem esset, de quibus omnibus, si qui eum visitabant familiares, conqueri solebat anxie. Et quamvis morbi tandem rigor aliquatenus remitteret; virium tamen interea tantam passus erat iacturam, ut durioribus illis operis fabrilibus vacare amplius Miro casu pictoriam prosequitur. haud posset. Interea cum die Bacchanalium (quo Antverpiae pro veteri more, qui in Xenodochiis et Nosecomiis vivunt, per urbem candelam gestantes ardentem stipem colligere solent, imagines pueris xylographicas offerentes) quidam amicorum ipsum inviseret, oblata eiusmodi imaguncula, hic eiusdem primo apographum sedulo faciens, nativum illum pingendi amorem tantopere in sese excitabat, ut obstetricante natura insignis tandem evaderet artifex; huic artium generi dehinc per omnem vitam inhaerens, ita tamen ut quamvis mallei pondera cum penicilli levitate commutaret, illius tamen charactere semper in picturis uteretur; quod et Lampsonius Epigrammate latino, subter effigiem eius apposito, confirmat. Praetere a haud exiguum ipsi calcar ad prosequendam artem hanc, puella quaedam formosa Antverpiana ipsi addebat, cuius amorem una cum ipso et pictor quidam rivalis eius captabat: cumque Quintinus hic haud quidem eidem displiceret, sed gratior potius pictore esset, et opificium saltem illius asperum nimis ipsi videretur et inquietum, quo cum arte pictoria permutato, spes ipsi connubii foret haud vana; mox relicto penitus malleo noster ad periculum omnino sese applicabat, ubi amore magistro ad artis huius culmen brevi emergebat, toro dein sociata sibi puella amata. Et quamvis haec relatio priori contradicere videatur, fieri tamen facile potuit, ut ansam primo dante imaguncula, ulterius ad artis complementum eundem compulerit amor.
Opus eius de Christo e cruce sublato.Inter omnia illius opera notatu dignissimum est illud, quod Antverpiae in templo D. Virginis extat: historia nempe de Christo e cruce ablato, ubi corpus Domini nudum colore oleario artificiosissime expressit; Matremque Virginem cum aliis circumstantibus gestu moestissimo repraesentavit. Interior valvae unius superficies S Johannem in se continet, cum figuris quibusdam equestribus elegantissimis. Valvam alteram historia decollati Johannis occupat, ubi Herodes et Herodias magna cura atque gratia exhibentur; quamvis si e vicinia spectetur pictura, ductus videantur aliquanto asperiores. Pro hac tabula Philippus II. Hispaniarum Rex magnam offerebat pecuniae summam; nec tamen venalis tum erat
ullo pretio, servata enim fuerat in turbis iconomachicis. Cum autem anno 1577. arculariorum tribus (quae eandem possidebat:) eandem vendere vellet, Martinus Vossius id efficiebat, ut ab ipso illius Urbis Magistratu emeretur mille et quingentis florenis, ne tam nobili patria privaretur opere. Hac autem pecunia tribus haec domum sibi emit pro opificio suo.
Sed et alia fecit opera longe nobilissima, in exteras provincias translata, et iam in pinacothecis hinc inde thesaurorum instar asservata. Prout et Bartholomaeus Ferreris graphicophilus insignis imaginem quandam D. Virginis ab illo pictam possidebat, gestu gratiosissimo conspicuam. Filius quoque ipsi erat et discipulus, cui nomen Messis, qui et ipse pictor evasit optimus. Sed Quintinus vitam ipsam naturamque rerum vividissima exprimebat proprietate quamvis autodidascalus esset, nec ullo usus fuisset praeceptore. Similiter et Musicus erat rara arte nobilis, et ad senium pervenit satis annosum. Iconem eius in tabula nostra Dd. exhibuimus, ad quam subsequens pertinet Lampsonii Epigramma:
Epigramma.Arte faber fuerum Cyclopeus, ast ubi
mecum
Ex aequo pictor coepit amare procus;
Seque graves tuditum tonitrus postferre
silenti
Peniculo, obiecit cauta puella mihi,
Pictorem me fecit Amor, tudes innnuitinnuit
illud
Exiguus, tabulis, quae nota certa meis.
Sic ubi Vulcanum nato Venus alma ro-
garet,
Pictorem e fabro summe Poeta facis.
XLIII. HIERONYMUS
BOS, Pictor Bosco-
ducensis,
XLIII. HIERONYMUS BOS. MIris inventionibus insignis, prout varia sunt hominum cogitata, et artificum alius in hoc, in alio alius excelluit. Furias enim noster hic et spectra infernalia tam horrendo effingere solebat vultu, ut horrorem incutere spectatori viderentur.
Opera eius. Patria eius erat Boscumducis; de tempore autem sive nativitatis sive mortis eius haud constat. Operum eius plurima Amstelodami adhuc extant, qualia sunt, fuga in Aegyptum, ubi Josephi a rustico quodam viam exquirit, Maria asino insidente: e longinquo autem rupes est mirae elegantiae, speluncam simul et quasi diversorium exhibens. Deinde et limbum Patrum pinxit cum liberatione istorum; ubi Judas et ipse evolaturus, a fune detinetur: dici autem vix potest, quanta argutia in opere hoc colludant flammae, fumusque, et ignis ardores. Sic Amstelodami ab ipso etiam pictus conspicitur