Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0318

232

Linke Spalte

Christus crucem gestans, in quo maiori usus est industria, quam alias soleret. Harlemi in aedibus Johannis Dieterici graphicophili inter alia spectatur historia de monacho quodam cum variis disputante haereticis, omnesque tam illorum libros quam suum quoque in ignem coniciente, hac spe, quod, qui veritatem contineret, violari non possit; ubi liber huius monachi evolasse dicitur, ceteris in cineres combustis: quae omnia eleganter admodum ab ipso sunt expressa.

Ludovicus Johannides de Bosco.Sed et alius fuit Ludovicus Jansonius de Bosco Boscoducensis, picturis fructuum atque florum insignis, quos interdum tanquam vitro aqua pleno impositos multa cura expressit atque patientia, ut natura meliores non produceret. Sic et guttulas floribus plerumque apponebat et herbis, quasi roridas, nec non animacula quaedam, ut sunt papiliones, muscas, apes et insecta similia, prout talia adhuc apud artis cultores nonnullibi inveniuntur. Praeterea tamen et imaginibus excellebat, prout Hieronymus quidam ab illo pictus testatur. Medioburgi apud Dominum Melchiorem Wyntgis conspiciendus.

XLIV. CORNELIUS COR-
NELII, pictor Lugdunensis,

XLIV. CORNELIUS CORNELIDES.QUamvis Ars ipsa haereditatis titulo a parentibus in filios transferri nequeat hic tamen Cornelius, cui ab arte inditum est cognomen Kunst, patrem et praeceptorem suum Cornelium Engelbertum in arte usque adeo imitatus est, ut Brugas, quae Flandriae urbs est, profectus, ubi tum temporis ob florentia ibidem commercia magno pretio aestimabantur picturae, operibus suis pulcherrimis haud parva ditatus sit nummorum Opera eius. congerie. Inter opera eius potissimum laudatur historia Christi crucem gestantis, cum duobus latronibus, affectu moestissimo depictis; cum ceteris, quae Lugduni, partim pro monasterio quodam, partim pro civibus, et in specie pro Jacobo Vermio, tum temporis spectatissimo, pinxit Mortuus autem est anno 1544. post natum Salvatorem; aetatis suae 51. Inque honorem eius subsequens compositum est Epigramma:

Peniculum studio teneris tractavit ab annis,
Qui docuit, quantum cura laborque
queant.
Ante alios dictus fuit hic cognomine pictor
Quam bene cognomen congruit artifici.

XLV. LUCAS CORNE-
LII coquus, pictor Lugdu-
nensis.

XLV. LUCAS CORNELIDES Coquus.COrnelii modo descripti frater, Cornelii Engelberti filius, et discipulus, qui cum vita artem quoque, ad instar fratris sui a patre adeptus esse videbatur. Natus autem

Rechte Spalte

erat Lugduni Batavorum An. 1495. et cum ars ista in patria tum temporis parum valeret, artem quoque coquinariam addidicerat; quamvis in picturis tam oleario quam aquario subactu conficiendis excelleret, prout relicta eius testantur opera. Observato igitur in patria artis suae neglectu, in In Angliam abit, Angliam transibat, ubi ab Henrico VIII. pictoriae fautore maximo, cum uxore et liberis septem vel octo humaniter excipiebatur, ut post abitum eius plura de illo haud sint recognita, nisi quod ibidem in magna fuerit autoritate: unde cum Leycestrius Comes Gubernator Lugduni fieret, mercatores quidam Anglicani omnia illius opera, quotquot ibidem reperiri poterant, cum eadem in Anglia tantopere aestimarentur, coemebant. Plura de illo rescire haud licuit.

XLVI. JOHANNES de
CALCHAR pictor,

XLVI. JOHANNES de CALCAR.OMnium illorum, qui maximo usi sunt naturae favore inter Belgas, illamque Italorum iactantiam, qua neminem Belgarum hac in arte sibi similem dicebant, apertissime retundere potuerunt, primus fuit Johannes Calcharensis, cuius laudibus nulla sufficiet fama: ut certe insigniter doleam, tam pauca mihi de artifice tam claro innotuisse. Natus autem erat in Ducatu Clivensi, in urbe Calchar; quo vero praeceptore Discipulus est Titiani artem didicerit, haud constat. Hoc tamen certum est, illum an. 1536. vel 1537. Venetiis habitasse, ibidemque Titiani discipulum fuisse dignissimum; cuius methodum non imitatus tantummodo est, sed ita in sese transtulit totam, ut utriusque picturae tandem haud amplius discerni possent: prout Goltzio, qui alias in arte peritissimus erat, aliquando Neapoli id accidit, ut visis quibusdam istius iconibus, Titiani manu eas elaboratas diceret: certum enim revera est, ne centesimum quidem, artis gnarum, opera illorum omnino discernere potuisse.

Opera eius.Praeterea rarissimo iste quoque utebatur successu in genere diagraphico, sive creta, sive calamo exercito. Inter alia autem opera eius picta, tabella quoque fuit spithamae maioris quantitate, quadrata, de nativitate Christi, et pastoribus noctu in stabulum venientibus aque Josepho exceptis, ad radios a puerulo in cunis evibratos: quod opusculum tam delineatione, quam dispositione et coloribus incomparabile est, ut Rubens illud ipsum, quantumvis parvulum, ad obitum suum usque possederit; e cuius bonis auctione venditis in meas idem pervenit manus; donec cum an. 1652. Ferdinandus III. Imperator gloriosissimae memoriae illud penes me conspexisset, a me translatum in pinacothecam Pragensem, tanquam opus rarissimum, collocaretur.