233
Tandem nobilissimus hic artifex Raphaelem Urbinatem tam sedulo imitabatur, ut multa eius opera pro Raphaelicis habita fuerint. Et hic noster idem est ille, qui librum illum celeberrimum Vesalii Anatomici delineavit, cuius figurae tantam prae se ferunt artem, ut laudis illius sufficientissima esse queant testimonia. Sic omnes quoque pictorum, sculptorum et architectorum Italorum effigies, quae in opere Vassarii continentur, et meliores haud facile fieri possent, ab isto confectae sunt: ut dolendum id saltem sit, quod morte tam praematura Neapoli e vivis excesserit, anno scilicet 1546. Iconem tamen illius tabula nostra DD. exhibet.
XLVII. PETRUS KOE-
KIUS, Pictor et Architectus
Alostanus.
XLVII. PETRUS KOKE.ALostum patriam suam tanta nobilitavit celebritate, ut aliis hoc ipso famae genere clarioribus oppidis eidem haudquaquam sit cedendum. Hic igitur istius oppidi civis praeceptorem habuit Bernhardum Bruxellensem, a quo tam in diagraphicis quam picturis sive oleario sive glutinario subactu faciendis, mirum in modum profecit. Deinde per Italiam aliasque Academias pictorum Romanas peregrinatus summam ubique adhibuit diligentiam, e quibus dehinc in Belgium redibat. Cumque interea uxoris obitu ad viduatum reductus esset statum, mercatorum quorundam Bruxellensium Constantinopolin venit. persuasione Constantinopolin quoque ad Imperatorem Turcium cum illis iter faciebat, ut tapetum quorundam pulcherrimorum, quos ipsi confieri curabant, eidem delinearet ideas. Quamvis autem religione ductus Muhammedana Imperator, artificia ista nullatenus aestimaret, ut re infecta, sumtu licet expenso haud exiguo redeundum esset eidem societati; hic noster Historias Turcicas delineat. tamen eodem anno non Turcicam saltem addiscebat linguam, sed urbem quoque cum locis circumiacentibus variis delineabat, quae figurae deinde ligno incisae editae fuerunt. Iisdem autem inserti sunt varii Turcarum actus, v.g. de Imperatore equo per publicum vecto, stipantibus Praetorianis et aliis: de ritibus illorum nuptialibus, sponsaque praeuntibus Musicis, et comitantibus aliis deducta: de ritu illorum mortuos suos extra Urbem sepeliendi: de festo Neomeniae; de ritu illorum comedendi; de ritu iter facientium; et cubitum euntium: in quibus omnia distincte gratiose, et naturali ordine proposuit, artisque suae haud exigua edidit specimina: adiecta etiam icone propria sub persona quadam habitu Turcarum induta, digito alium quendam tenentem hastam commonstrante.
Scripta eius.Sed et libros edidit de sculptura; Geometria; et Prospectiva: cumque linguae pariter Italicae esset peritus, librum quoque Sebastiani Serbii Architectonicum in linguam transtulit Belgicam; ut ea, quae de his Pollio Vitruvius scripsit, iam facile exhinc possint intelligi; adeoque per Koekium hunc vera Architectura in lucem iterum prodierit. Erat autem hic a picturis Caroli V. aulicis, in cuius servitio Antverpiae quoque mortuus est, ubi circa annum 1550. rem habuit familiarem.
XLVIII. ALBERTUS
ALDEGRAF, pictor et Chal-
cographus Soestensis
XLVIII. ALBERTUS ALDEGRAEF.PRiorem merito locum occupare debuisset in hoc meo opere, nisi prius ulterior e Westphalia, quae patria ipsi fuit, mihi expectanda fuisset informatio, quae Opera eius picta. tamen nullius fuit momenti. In Urbe igitur Soestensi, octavo a Monasterio lapide, in templo multa extant illius opera picta; et inter alia tabula altaris cuiusdam, quod opus nocturnum est, nativitatem Christi mira arte exhibens. Sic et Norinbergae in templo quodam duas idem pinxit valvas tabulae cuiusdam Dürerianae: et sic alibi alia.
Chalcographica. Sed et arte chalcographica nobilis erat, ut multas et Principum et aliorum caelo expresserit icones pulcherrimas, quibus annumeranda quoque est effigies eius propria ab ipso facta, unde eiusdem, ut reor, colligi poterit aetas. Prae ceteris autem notabilis est imago Johannis Lugdunensis, quem Anabaptistae Monasterii Regem sibi praefecerunt; una cum socio Knipperdollingo, quae icones ambae artificiosissime ab ipso elaboratae sunt.
Sic eiusdem quoque extat historia Susannae in quarto; et historia Herculis, cum duodecim saltatoribus maioribus, quibus additi sunt anni 1538. et 1551. Haec omnia ordine grato et vestitu elegante nitent, digna omnino, quae serventur: ubi tamen notandum, eum circa vestes aliquantulum fuisse confusum. Interea magni tamen artificis haudquaquam privabitur gloria, cum inter primos merito recensendus sit, praesertim, quod ad chalcographica attinet, in quibus sive puritatem, sive industriam spectes, magna sane praepollebat peritia.
Similis ipsi praeterea erat perfectio in diagraphica calamo instituenda, ubi dispositione quasi incomparabili utebatur; cuius testimonium praebet sufficientissimum libellus quidam ipsius a Domino de Spiring, Legato apud Batavos Suecico, ob qualitates suas rariores magno emtus pretio, sexaginta circiter foliis constans, calamo decussatis,