Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0320

234

Linke Spalte

idearum procul dubio loco ab Aldegrafio factis, quae maiorem prae se ferunt perfectionem, quam ipsae figurae Chalcographicae. Inter has autem continentur historiae de pugnis Herculis, nec non virtutum et vitiorum imagines, cum similibus aliis, mira perfectione concinnatis tantaque cura elaboratis, ut ea copia et industria a nemine unquam sint editae. Dolendumque saltem, lumen hoc fulgidissimum in regione hac vera artis notitia parum illuminata exortum fuisse, ubi citra omnem usum atque agnitionem tenebris patriis offuscatum occasu tandem suo rursum abreptum est, in Urbe sc. patria, ubi viliore quoque elatus est sepultura, donec pictor quidam Monasteriensis illius familiaris, eundem visitaturus, adveniret, qui, in honorem eius, lapide quodam, cum inscriptione nominis atque characteris eius ordinarii, tumulum ipsius contegi curavit. Iconem autem illius tabula nostra DD. benevolo Lectori communicat.

XLIX. JOACHIMUS PA-
TENIERUS, Pictor Di-
nantensis,

XLIX. JOACHIM PATENIER in subdialibus excellit.FElicissimus erat in subdialibus, quibus arbores et imagines elegantissimas inserebat, ut diligenter conquiri et citissime vendi solerent opuscula eius. Hanc tamen artis suae gloriam vita haud comitabatur aeque laudabilis, cum potui usque adeo indulgeret, ut per totum saepe diem in tabernis haerens, lucellum suum turpiter dilapidaret, donec necessitate urgente ad penicillum Discipulus eius. rediret. Discipulus eius erat Franciscus Mostert, quem ille ebrietate et furore percitus ex aedibus saepe fugabat, patientem tamen, et ob insigne discendi desiderium haec omnia tolerantem. Medioburgi apud Melchiorem Wyntgisrei, Monetariae in Seelandia praefectum, proelium reperitur hoc autore pictum, imaginibus plurimis refertum, tantaque sedulitate et argutia confectum, ut simile eidem vix inveniatur monochroma ullum.

L. HEINRICUS DE BLES
Bovinensis.

L. HENRIC DE BLES.A Patria, qui pagus est prope Dinantum cognominatus. Joachimi Patenieri, ut videtur, imitator, nec non autodidascalus Opera eius. et ipse, ut Lampsonius testis est. Illius manu factum est opusculum illud, quod Amstelodami apud Dominum Melchiorem Moutheron extat, historiam Emaunticam repraesentans, cumulatis ibidem partibus minori forma pluribus; ita ut Castellum ipsum et peregrinantes anteriore loco exhibeantur maiori figura; dehinc iidem

Rechte Spalte

mensae accumbentes: quibus accedit et Urbs Hierosolymarum, et historia passionis ibidem gesta, et in specie Christi exhibitio a Pilato facta; nec non mons Calvariae cum crucifixo. Sic et in aula Caesarea, et in Italia operum eius maior invenitur copia, aestimatorum plurimi; quod in subdialibus pro optimo haberetur. Notissimum enim, multos reperiri, qui minoribus potius campestribus quam imaginibus maioribus delectentur.

LI. JOHANNES DE MA-
BUSE,
Pictor.

LI. JOHANN DE MABUSE.IN oppido quodam Hannoniae, cui nomen Mabuse, natus, Lucaeque Lugdunensis coaetaneus et familiaris, vir alias sedulus atque prudens, vitaeque primum inculpatae, et in omni opere suo ad miraculum patiens, cum non ipsi per ventos, ut assa columba, advolaret ars ista, sed post multa demum iuventutis suae exercitia ad perfectionem pervenisset, prout duriora plerumque et asperiora sunt virtutis initia.

Novam methodum in Flandriam defert.Peregrinatus autem est per Italiam aliasque provincias, primusque illorum fuit, qui aliunde in Flandliam veram detulit methodum ordinandi; historiasque imaginibus nudis exornandi, variaque poemata conficiendi, di quod ante huius tempora nostris in terris usitatum haud erat.

Opus eius Mittelburgense.Inter opera eius multivaria praecipuum atque laudatissimum erat tabula quaedam summi Altaris Medioburgi, molis maximae, valvis duplicibus munita, quibus aperiendis substructiones faciendae erant, quam Albertus Dürerus visam, singulari honoravit encomio. Facta autem erat curante Maximiliano Burgundo Abbate, qui mortuus est anno 1524. inque ea historia Christi e cruce oblati proponebatur, in qua pingenda multum temporis impenderat noster arte maxima: cum postmodum fulmine perculsa una cum templo exusta sit.

Sic opus quoque aliud singulare ab ipso factum conspicitur Delphis in aedibus Domini Magni, quae et ipsa est ablatio e cruce, demisso hinc corpore Domini, ubi figurae sesquispithamam circiter attingunt, ordine omnes nobilissimo, cura maxima, situque ingenioso locatae, vestibusque decoris et gestu moestissimo conspicuae. Dehinc apud Wyntgisum Graphicophilum Lucretia quaedam ipsius extat pulcherrima: et apud Martinum Papenbroek opus nobilissimum in alto locatum, Protoplastas exhibens, viventium ferme magnitudine, quod tanta praecellit venustate, ut magna saepe pro illo oblata sit pecuniae summa. Porro et Johannes Nicker Amstelodamensis decollationem Jacobi ab ipso factam possidet, monochromate griseo tanto laevore pictam