Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0321

235

Linke Spalte

et mollitie, ut nullus fere appareat color, et tela undique conspici atque palpari queat. Postmodum inter alia et imaginem D. Virginis pinxit, cum adhuc in servitiis Marchionis Verensis esset, in qua iconem uxoris et filioli sui expressit; quod opus tam est politum, ut cetera ipsius opera omnia, cum hoc collata, aspera videantur; prout et pallium D. matris caeruleum tanto expictum est decore, ut melius fieri haud potuisset. In Arce Withal Londinensi, eiusdemque porticu, duae erant icones epheborum nobilium, multa laude pictae.

Cumque iam per aliquot annos in servitiis Marchionis istius fuisset, et interea ille Carolum V. Imperatorem apparatu quodam magnificentiore excipere vellet, quem in finem omne famulitium suum aulicum E papyro telam Damascenam format. tela Damascena candida serica vestiri curabat; Mabusaeus noster compotationibus iam deditus, pecuniam conquirens ad bibendum, id efficiebat, ut telae sibi debitae portio prae ceteris ipsi exhiberetur, spem faciens novi cuiusdam vestitus generis. Vendito autem serico et consumta pecunia, circa introitus Caesarei tempus chartam sumens candidissimam Stolam sibi confieri curabat talarem, quam floribus depingebat elegantissimis. Hac indutus una cum Philosopho et Poeta, quos in aula sua similiter sustentabat Marchio, eodem incedens ordine, ante fenestram illam, e qua cum Marchione apparatum hunc spectabat Imperator, praeteribat: ubi interrogatus a Marchione Imperator, quaenam e tribus his vestibus potissimum arrideat suae Maiestati; pictoris, respondit, quod et candore et florum maiestate praecelleret. Donec a Caesare tactu, curante sic Marchione, detegeretur argutia; ridente summopere, istoque ioci genere insigniter delectato. Tandem autem ob proterviam multiplicem in carcerem coniectus est, in quo delineationes elegantissimas confecit plurimas. Quo tempore autem sive natus, sive mortuus sit, compertum habere non potui. Effigiem tamen illius in perpetuam eius memoriam in tabula mea Dd. exhibere volui.

LII. JOHANNES
SCHOREL,
Pictor,

LII. JOHANN SCHOREL.QUi optimam artis nostrae methodum ex Italia in Belgium delatam popularibus suis primus detexit, et a Francisco Floris, aliisque Fax et anteambulo Belgarum vocatur, quod primus esset eorum, qui in Italiam peregrinati essent.

Natus autem fuit anno Domini 1495.

Rechte Spalte

Kalendis Augusti in pago quodam prope Alcmariam in Batavia, cui nomen Schorel, unde et ipse cognominatus erat. Cumque Discipulus est Mabusii. eodem tempore Johannes Mabuse in servitiis Philippi Burgundi Episcopi Ultraiectini esset, vir hac in arte multae celebritatis, eidem Ultraiecti, ut aliquid disceret, sese associabat hic noster: cum autem artifex ille inordinatam tandem ageret vitam, plus compotationibus ludisque vacans, quam picturae, ut Schorelius saepe pro illo solvere cogeretur, quin et illius caus a in periculum vitae incideret; hic postmodum eodem deredicto Coloniam Agrippinam abibat, et abhinc Spiram; ubi inita familiaritate cum religioso quodam, qui sculpturae et Catagraphorum erat peritissimus, hanc artem similiter addiscebat, picturas quasdam eidem elaborans. Abhinc Argentoratum proficiscebatur, et porro Basileam, quibus in locis multum lucrabatur ob promtitudinem manus suae, quod una hebdomade plura consummaret, quam alii integro saepe mense. Nullibi tamen diu moram trahebat, nisi Norinbergae Ad Albertum Dürerum venit. apud Albertum Dürerum, cui pro assequenda maiori hac in arte perfectione, aliquando cohabitabat diutius, donec publicato Lutheri dogmate Albertus eidem pariter applicitus, in suam sententiam, et Schorelium trahere conaretur: ex quo Stiriam iste petebat et Carinthiam, et hinc, confectis operibus quibusdam, Venetias, ubi cum Daniele de Bambergo pictore Antverpiano familiaritatem contrahebat.

Hierosolymas abit.Convenientibus autem interea e variis nationibus Venetiis quibusdam, in terram Sanctam et Hierosolymas profecturis, inter quos religiosus quidam Batavus, vir prudentissimus et graphicophilus insignis, istius suasu et Schorelius annos tum 25. natus huic societati nomen dabat, ubi assumtis omnibus ad picturam necessariis in navi semper laborabat, confectis quorundam itineris sociorum effigiebus: quin et delineatis in libro quodam omnibus tractibus quotidie occurrentibus, ut et Creta, Cypro et provinciis aliis, cum historiis quibusdam, urbibusque, castellis et promontoriis, prout ipsa prostabant, mira elegantia conspicuis. Hierosolymis autem cum Guardiano coenobii Sionitici, qui magnae ibidem apud Judaeos et Turcas est autoritatis, innotuisset, facto cum hoc itinere, per omnes regiones circumiacentes etiam Transiordaniticas, totam illam provinciam, tractusque loci iuxta naturalia delineabat exemplaria, quae pictura magno ipsi dehinc usui erat ad opus illud colore oleario pictum in Belgio de transitu Israelitarum per flumen Jordanis, Josua duce.