Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0322

236

Linke Spalte

Et quamvis Guardianus hic libenter eum per annum integrum apud se detinuisset, consulente tamen religioso illo Batavo, picturam quandam Guardiano in navi conficiendam promittens, domum redibat; elaboratam hanc interea picturam Venetiis Hierosolymas remittens, quae hodierno adhuc die eodem in loco conspici dicitur, ubi Christum natum aiunt: eratque per illam exhibita historia Thomae, digitos suos lateri Christi inferentis, quam peregrinantes plurimi ibidem se vidisse adhuc testantur. Sic topographiam quoque Urbis Hierosolymitanae delineavit, qua deinde saepius in operibus suis usus est, v.g. in opere de Christo per declivitatem montis olivarum asello Urbem versus vecto; item in historia de Christo in monte illo Sermonem habente, inque similibus. Dehinc et Sepulchri Dominici figuram, una cum effigie propria, et iconibus plurium Equitum Hierosolymitanorum sive peregrinantium colore oleario operi cuidam maiori inserebat, quod Harlemi in coenobio Jacobitarum, sive aula Ducali, adhuc asservatur.

Opera eius.In reditu ex hoc itinere anno 1520. biennio antequam Rhodus a Turcis expugnaretur, eadem in Urbe noster apud Summum Teutonici Ordinis Magistrum, qui in Melitensium insula iam resident, situm illius loci delineabat. Venetias autem reversus, itinere per Italiam adhuc alia faciens, inter Urbes ceteras et Romam adiit: ubi indefesso labore detentus antiquorum statuas, nec non ruinas et alia autoptes delineabat, factis etiam e picturis Raphaelis et Michaelis Angeli, aliorumque apographis. Cumque circa hoc tempus Adrianus VI. Ultraiectinus ad sedem Papalem elevaretur, Schorelius eidem innotescens toti structurae Belvederianae praeficiebatur, ubi elaboratis operibus quibusdam, ipsius quoque Pontificis iconem pingebat, quae Lovanii in Collegio, ab eodem Pontifice fundato, adhuc conspicitur. Mortuo autem postquam annum unum et septimanas quadraginta quinque sedisset Papa; artifex noster in Belgium redibat.

Ultraiectum ergo reversus, postquam praeceptoris sui filiam Aurifici cuidam Amstelodamensi nupsisse cum dolore intelligeret, spe sua ob moram nimiam frustratus, Ultraiecti apud Lochorstium Decanum monasterii veteris, graphicophilum insignem commorabatur: pro quo varia tam aquario, quam oleario subactu elaborabat opera, et inter alia historiam illam,

Rechte Spalte

cuius iam supra mentionem iniecimus, de Christo Hierosolymas ingressuro, ubi multi Judaeorum, cum pueris ramos desecant, vestibusque viam sternunt, cum circumstantiis aliis. Deinde et in domo Beldensi pro Henrico Comite Nassoviensi, et Renato Catalaunensi quaedam etiam pinxit. In Galliam vocatur. Postquam enim ex Italia primum rediret, a Rege Galliarum Francisco I. vocatus, nec munerum pollicitatione, nec aulae splendore movebatur, humillima excusatione servitia aulica penitus evitans.

Sed et Gustavo Suecorum Regi cum Architectum quendam recommendasset, imaginem simul D. Virginis per eundem a Rege Sueciae amatur. Maiestati suae mittens, Rex hac ipsa mirum in modum delectatus, in gratitudinis suae testimonium, una cum literis manu propria subscriptis, annulum eidem mittebat pulcherrimum, nec non quadragenam pellium Martiarum, apparatumque omnem pro equo trahae glaciali iungendo, quo ipsa Maiestas Sua uti solita fuerat, et praeterea caseum Suecicum ducentarum librarum: e quibus literae quidem eidem reddebantur, sed Sigillo privatae, muneribusque orbae. Apud omnes igitur Magnates Belgarum Schorelius acceptissimus erat, cum Musicus simul esset et Poeta, atque Orator, nec non linguarum, Latinae sc. Italiae, Gallicae, et Germanicae superioris gnarus quique praeterea arcum manu peritissime tenderet, et humore hilaris, atque conversatione affabilis admodum esset: quamvis tandem ob senii incommoda vitae propriae taedio fere absumeretur.

Antequam autem finem huic faciam narrationi, monendum adhuc, Harlemi etiam apud Dn. Gerhardum Wilhelmum Schoterbosch opus quoddam artificis nostri extare praestantissimum, de Christo in templo a Maria oblato, aque Simeone suscepto; in quo Architectura insignis et ornamenta varia aurea colore expressa cum figuris elegantissimis. Iconem eius biennio ante obitum ipsius faciebat Antonius Morus, Philippi Hispaniarum Regis pictor, quondam discipulus eius; qua facta anno 1560. ipse deinceps ex hac vita migrabat anno 1562. 6. Decembr. anno aetatis 67. Sub effigie eius autem, quam tabula nostra DD. exhibemus, hi adscripti sunt versiculi.

Addidit hic arti decus; huic ars ipsa de-
corem,
Quo moriente mori est haec quoque
visa sibi.