241
effecta sunt sedulitate, ut nisi saepius eadem ipse manibus meis trivissem, propriisque usurpassem oculis, vix credidissem, hominem unicum manu sua tam nobilia, tamque copiosa, sive biblicarum, sive profanarum historiarum nec non poematum inventa elaborare potuisse: unde supernaturali quasi usus videtur in omnibus tum promtitudine, tum felicitate. Idemque Comes de Arondel adhuc alium pluries mihi exhibuit libellum decimae sextae plicaturae, nobilissima hac manu delineatum, in quo tota Passionis Dominicae historia foliis viginti duobus exhibita erat, omni figurarum genere referta, quarum parvitas e forma libelli satis colligi potest: et omnia tamen quam diligentissime et accuratissime consummata erant, cum speciali hac observatione, ut imago Salvatoris nostri semper sub figura monachi cuiusdam nigro habitu induti repraesentaretur. Huiusque libelli occasione Architectus Regius Inigo, Johannes Server Eques, mihi aliquando in Musaeum Regium introducto, alium monstrabat librum, delineationibus istius Artificis plenum, ubi variae pro pugionibus, capulis, ornamentis, imagunculis, gyris foliorum, armaturis vaginarum, baltheorum, cingulorum, item pro globulis Togae Regiae, pro spira pilei, pro clausuris calceorum tum temporis usitatis, itemque pro vasis sive aureis, sive argenteis tam maioribus quam minoribus, pro manubriis cultrorum, fuscinulis, salinis, libellisque seu maioribus seu minoribus proiectae erant ideae, cum aliis ornatus Regii partibus plurimis, quae omnia enarrare prolixum nimis foret.
Praeterea Amstelodami in Pinacotheca celeberrima Domini Michaelis le Blon coronae Suecicae Ministri inter alias huius artificis picturas, delineationes, et figuras Chalcographicas, etiam pictura extabat Viri cuiusdam eruditi, postquam mors adstans cum Clepsammidio, una cum aedificio elegantissimo: nec non icones quaedam, item Venus et Cupido admirandae venustatis, cum aliis similibus. Ubi et Ego eidem Domino Le Blon ipsius Johannis Holbeinii effigiem, figura rotunda mira arte confectam in gratam variorum beneficiorum memoriam eidem valedicens inque Germaniam iamiam abiturus dono dabam. Idem autem Le Blon iam antehac Johanni Lossert Logographo pro tribus florenorum millibus instantissime roganti vendiderat imaginem D. Virginis in tabula pictam stantis, filiolumque ulnis gestantis, substrato eidem tapete, cui genibus flexis incumbunt quidam iconice depicti, quorum omnium in Libro nostro Diagraphico Sandrartiano ideae extant autographicae, e quibus quanta sit istius operis dignitas, plus satis perspici potest.
Iuxta quae Ego adhuc alia praestantissima Passio Domini. huius manus opera, et inter alia Passionis historiam in folio possideo, e qua duae quidem partes absunt, sed quas inter graphicophilos huc illuc delitescere necesse est, pro quibus tamen, si eas adipisci liceat, ducentos florenos offerrem, utin honorem Holbeinii opus hoc consummatum fautoribus artis exhibere possem.
Ut autem in unum cumulum quicquid est laudum eius congeram, tanta fuit illius adhuc viventis celebritas, ut ne Itali eum imitantur. primarii quidem Italorum ex Inventionibus eius multa operibus suis inserere erubescerent, inter quos Michael Angelus Caravagiensis in historia sua Matthaei e telonio a Christo vocati: item in pictura lusoris pecuniam e mensa reducentis; cum similibus aliis. Sic memini pariter, cum anno 1627. Paulus Rubenius Ultraiectum Hundhorstium visitaturus pervenisset, et a curiosis quibusdam pictoribus tam adiens quam rediens Amstelodamum deduceretur, in itinere autem in scapha de libello Holbeinii choream mortis exhibente sermo incideret, quod Rubenius hic insigniter eundem laudaverit, me tum adhuc iuvenem admonens, ut commendatum hunc libellum habeam, cuius ipse invenilibus suis annis, prout et Tobiae Stimmeri libelli fecerit apographa: quorum etiam occasione per totam quasi viam, de Holbeinio, Alberto Dürero, Stimmero, aliisque Germanis veteribus pulcherrime disserebat. Et tandem cuivis opera eius contuenti fatendum omnino erit, eum in omni labore suo inventione semper et dispositione usum rarissima, et picturarum suarum fundamenta longe aliter iecisse, quam facere solent alii. Adde, quod argumenta operum eius potissimum sint historiae veteres et rariores, verbi gratia, de Anna, Samuelis matre, et Elcana marito eius; De morte Uriae cum Davidi nunciaretur. De Abisaga ad Davidem veniente; de nuncio Hirami Salomoni literas exhibente, ubi Salomonem in throno sedentem vestitu regio indutum magnificentissimo, nudisque brachiis antiquorum more, repraesentavit: in quam picturam Nicolaus Barbonius Poeta clarissimus versus composuit plures elegantissimos latinos. Sic multa quoque Holbeinii diagraphica a Wenceslao Hollardo nostrate magna cura aeri incisa, nec non alia a pictore Regis Angliae aulico, quem de Burgo vocant, erosione aeris expressa et publice edita sunt: praesertim de Regina Sabaea Salomonem visitante.
Postquam autem ornatu superfluo hic artifex mundum per artem suam condecorasset, via tandem corruptibilium omnium et ipsi terenda suit. dum Londini anno aetatis