242
Mors eius. suae 56. Christi 1554. peste mortuus est, aeternitati quidem nomen, sed incertae sepulturae corpus suum derelinquens: ut Comes ille supra commemoratus de Arondel, Mareschallus Regni Anglicani, omnem quasi moverit lapidem, ut quo in templo terrae mandatus fuerit, experiretur, quod ibidem splendidiore eum honorare constituisset monumento. Cum autem pestis tempore decessisset, et iuxta gentis huius morem
una cum aliis in foveam quandam communem proiectus esset, deloco quodam singulari nihil resciri potuit. Publicum tamen eidem bene merenti in graphicophilorum omnium memoriam erectum est epitaphium, quod omni marmore constantius nullo non tempore perennaturum ad canam usque posteritatem immarcescibilem illius propagabit gloriam.
NICOLAUS MANUEL,
et adhuc viginti artifices alii.
LVI. NICOLAUS MANUEL Bernensis: Opera eius. LVII. JODOCUS MAURER, pictor Tigurinus Matheseos peritissimus est. LVIII. CHRISTOPHORUS MAURER Tigurinus: Opera eius. LIX. JODOCUS AMMAN Tigurinus. LX. GEORGIUS KELLER Francofurtensis. LXI. TOBIAS STIMMER Schafhusanus: Opera eius Xylographica: Figura eius Biblicae. LXII. JOHANNES CONRADUS GEIGER, artem colore oleario vitra pingendi invenit. LXIII. JOSEPHUS FLEPPUS, pictor Bernensis. LXIV. DIETERICUS MAIR Tigurinus, novum aeris erodendi fundum invenit. LXV. RUDOLPHUS MAIR. LXVI. JOHANNES JACOB MAIR. LXVII. CONRADUS MAIR Tigurinus. LXVIII. JOHANNES CORNELIUS VERMEYEN Beverovicensis pictor: cum Carolo V. Imperatore per multas peregrinatur provincias, nomenque etiam habet Johannis Barbati. LXIX. AUGUSTINUS JORIS, seu GEORGIDES, pictor Delphensis. Itinera eius. Undis suffocatur in fonte quodam. LXX. JOAS CLIVENSIS, pictor Antverpianus. Praenimia ambitione in amentiam incidit. LXXI. JOHANNES SCHWARTZ Groningensis, alias JOHANNES NIGER: Johannem Schorel imitatur. LXXII. JOHANNES MOSTERT pictor Harlemensis: unde hoc ipsi nomen. Opera eius plurima ex parte comburuntur. LXXIII. ADRIANUS DE WERT, pictor Bruxellensis. Coloniam venit. Opera eius. LXXIV. HEINRICUS CLIVENSIS, pictor Antverpiensis. LXXV. MARTINUS CLIVENSIS, pictor Antverpiensis. LXXVI. WILHELMUS CLIVENSIS: Filii eius.
LVI. NICOLAUS MA-
NUEL Bernensis.
LVI. NICOLAUS MANUEL.PRaedicto Artifici, ne inter asperrima illa Alpium iuga solus haereat, cum aliis a nobis merito iungendus, quamvis e familia quadam Anglicana nobilissima oriundus esset, et propter varias ob religionem adversitates Bernam saltem commigrasset. Pictura insigniter excelluisse dicitur, magnamque propterea Opera eius. propterea famae celebritatem assecutus. Inter alia autem innotuit chorea Lethi ab ipso colore oleario picta, in qua viventium quantitate varii status exhibuit homines, suamque simul inter illos effigiem, argutia elegantissima: ut dolendum sit saltem, opus tantum, ex omni parte sua ab artis peritis summopere laudatum, huiusque Urbis celebritati haud parvum contribuens momentum,
tam negligenter fuisse conservatum, ut plura de illo mihi superaddere haud liceat, nisi quod adscripti fuerint rythmi quidam Germanici sequentes:
Hastu gemahlt uf diese Mur:
Nu must sterben da, hilft kein Fund:
Bist nit sicher Minut noch Stund.
Quorum hic est sensus:
Cunctorum in muris pictis ex arte figu-
ris:
Tu quoque decedes; etsi hoc vix tempore
credes.
Manuelis responsum:
Dann hie ist gar kein Bleibens nit.
So mir der Tod mein Red wird stellen,
So bhüt euch Gott, mein liebe Gsellen.
Id est:
En tibi me credo, Deus, hac dum sorte
recedo.
Mors rapiat me, te; reliquos sociosque,
valete!