247
opera eius a graphicophilis maximi aestimarentur. Quin et filium habebat, arte hac eidem haud imparem, ut, iuxta Lampsonii assertum, utriusque fama merito semper sit perennatura.
LXXI. JOHANNES
SCHWARTZ Gronin-
gensis.
LXXI. JOHANN SCHWARTZ.QUi communiter Johannes Niger cognominabatur, Frisius patria, et Groningae tum temporis degens, haud exiguo annorum tractu, cum Schorelius ex Italia redux esset, quod circa annum 1522. vel sequentem contigerat. Hic in subdialibus et nudis corporibus Schorelii sectator erat, Italiamque et ipse petebat: cumque diu Venetiis commoratus esset, illius instar, novam et ipse methodum in terras nostras deferebat, ab impolitis modernis multum discrepantem, operibus Italorum similiorem. Sed et Xylographica quaedam edidit idem.
LXXII. JOHANNES
MOSTARDUS pictor
Harlemensis,
LXXII. JOHANN MOSTERT.QUemadmodum enim apud Graecos ob picturae cultum Sicyon, et apud Italos postmodum Roma atque Florentia fama prae ceteris inclarescebant, sic apud Batavos vetusta illa Urbs Harlemensis; quae inter alios ex antiqua et nobili illius loci familia et Johannem hunc in lucem edidit. Hic cum in tenera adhuc aetate, instinctu ipsius naturae, amore huius artis flagraret, praeceptore utebatur Jacobo Harlemensi, artifice optimo, qui altare baiulorum in templo Unde hoc nomen? Harlemensi maiore pinxerat. Mostardi nomen quidam antecessorum eius in expeditione illa Saracenica obtinuerat, cum Fridericus Imperator exercitum in terram sanctam duxisset; ubi ille sub Floride Comite Hollandiae in obsidione Pelusii, cui tunc Damiatae nomen, insigne fortitudinis suae documentum ediderat, confractis ad capulum usque tribus gladiis: quam ob causam ab acredine roboris cognomen, et ab Imperatore tres gladios aureos in campo rubeo pro insignibus acceperat.
Hic autem Johannes Mostardus non tantum pictor erat artificiosissimus, sed et morum simul civilitate commendabilis, affabilisque alloquio; unde non magnae tantum autoritatis erat apud plerosque de Nobilitate illius Regionis, sed et a Margareta, Philippi Archiducis, qui pater erat Caroli V. sorore, picturis aulicis praeficiebatur, cui officio cum magna apud omnes existimatione, in annum usque decimum octavum
praeerat, factis interea iconibus principum aliorumque variis, in quibus tanta pollebat arte, ut vivos adesse dixisses: unde dolendum magnopere, quod in magno illo Harlemensis Urbis incendio, una cum Opera eius comburuntur. domo eius, pleraque etiam illius opera igne absumta sint. Ob istam in arte pictoria peritiam Martinus Hemskirch hoc de ipso edidit elogium, quod in operibus suis omnibus artificibus aliis, eidem notis fuerit superior. Sic et Johannem Mabusium auxilium eius expetiisse narrant in Abbatia Medioburgensi, quod tamen Mostardus renuerit, quod tantae Principis iam esset minister. Mortuus est anno 1555. vel sequenti, grandaevus satis.
LXXIII. ADRIANUS DE
WERT pictor Bruxel-
lensis,
LXXIII. ADRIAN DE WERT.AXioma illud artificum quorundam secutus, quod, qui in arte quadam excellere velit, unum sibi proponere debeat magistrum: sic enim Parmensem imitari studuit, ut illius methodo sola delectari videretur. Primo autem praeceptore usus est in teneris adhuc annis suis Antverpiae Christiano de Quecborne, qui erat pater Danielis pictoris aulici Hagensis, in subdialibus exercitatissimus. Abhinc Bruxellas redux solitarius admodum vivebat, multa in his studiis adhibita diligentia atque conatu; cumque parentes eius domum haberent in loco quodam solitario extructam, ipse per totam aestatem solus huic arti ibidem vacabat, relictis omnium iuvenum conventiculis aliis.
In subdialibus igitur methodo quidem Mostardi utebatur: sed postquam itinere in Italiam instituto, Parmensem, ut dictum supra, sibi proposuisset, abinde reversus, modum pingendi priorem omnino immutaverat. Cumque paulo post reditum eius, anno Coloniam venit. nimirum 1566. exortis in Belgio turbis bellicis, cum matre sua Coloniam Agrippinam abiisset, quaedam ibidem edebat Chalcographica, inter quae resuscitatio Lazari; Opera eius. Historia libri Ruth; opus nocturnum de nativitate Domini, item quattuor venationes spirituales, Avari cuiusdam sectati nummos; ambitiosi, honores; lascivi, voluptates Veneris; et devoti, Deum: cum similibus aliis: Quae opera cuncta iuxta methodum Francisci Mazzoli Parmensis optimam confecta erant. Videtur autem Coloniae praematura morte diem suum obiisse.