Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0338

248

Linke Spalte

LXXIV. HEINRICUS
CLIVENSIS, pictor Ant-
verpiensis,

LXXIV. HEINRIC DE CLEEECLEEF.MArtini frater, in subdialibus exercitatissimus, facto itinere in Italiam et in alias provincias, multarum rerum delineationes iuxta naturalem illarum situm confecit, quibus deinceps in operibus suis hinc inde usus est. Quamvis non omnium illarum ruinarum, et antiquitatum, quae inter diagraphica eius reperiuntur, et partim typis aeneis editae sunt, ipse fuerit autor, sed aliquae eidem communicatae fuerint, a Melchiore Lorchensi, qui diu Constantinopoli commoratus fuerat. Hic igitur Henricus exactissime viventium formas exprimebat, colorumque applicatione multis erat praestantior. Imo hic ipse pleraque Francisci Floris opera nondum absoluta consummavit, quae cum illius picturis tam exacte concordant, ut una eademque manu omnia facta videantur. Antverpiae in tribum pictorum receptus est anno 1533. et mortuus anno 1589.

Rechte Spalte

LXXV. MARTINUS
CLIVENSIS, Pictor Ant-
verpiensis,

LXXV. MARTIN DE CLEEF.DIscipulus Francisci Floris, primum megalographicis deditus, sed deinceps et minorum generum pictor, qui opera excellentissima plurima propria inventione elaboravit, quae apud Graphicophilos adhuc spectantur. Sic et Aegidius de Koenigsloo et alii subdialium pictores celeberrimi eiusdem auxilio in campestribus et historicis suis plurimum usi sunt; haud exiguum abhinc mutuati in operibus suis decorem.

Filii eius fuerunt Aegidius, Martinus, Georgius, et Nicolaus, omnes pictores optimi: inter quos Martinus per Hispaniam in Indias profectus, minoribusque picturis potissimum delectatus, sed quod lascivae Veneri nimium tribueret, in flore adhuc annorum mortuus est. Nicolaus autem Antverpiae larem habuit.

LXXVI. WILHELMUS
CLIVENSIS.

LXXVI WILHELM DE CLEEF.TErtius illorum frater, pictor et ipse maiorum figurarum accuratissimus, qui insigni longaevitatis usus est privilegio.


CAPUT IX.
ANTONIUS MORUS,
et quattuor alii Artifices.
Argumentum.

LXXVII. ANTONIUS MORUS, pictor Ultraiectinus. Discipulus est Johannis Schorelii: Iconibus praecellit, multisque propterea donis ditescit. In Hispaniam redit. Opera eius. LXXVIII. PETRUS BREUGHELIUS; quo praeceptore usus sit. Antverpiae habitat: Opera eius. LXXIX. ARTUS LUGDUNENSIS, pictor, discipulus est Cornelii Engelberti: discipulos et ipse habuit. Opera eius. Gesta quaedam illius lepida. LXXX. JOHANNES BOCKSBERGERUS, pictor, opera eius. LXXXI. JOACHIMUS BUCKELARIUS, pictor Antverpiensis: sructuum et rerum culinariarum pictor.

Linke Spalte

DUo plerumque sunt, quae homini ad artium studia calcar addere solent, Gloria nimirum et lucri cupiditas. His ipsis tyrones, sicubi alios hoc vel illo professionis genere ad insignem sive opum sive honorum splendorem pervenisse videant, tantopere alliciuntur, ut magno impetu simili decurrere stadio annitantur, quod etiam accidit

Rechte Spalte

LXXVII. ANTONIO
MORO pictori Ultra-
iectino,

LXXVII. ANTONIUS MORUS. Discipulus est Schorelii.QUi conspectis Johannis Schorelii pictoris longe praestantissimi vestigiis, informationi eiusdem sese commisit, tantaque sedulitate rem ipsam aggressus est, ut successu usus prosperrimo veritatem viventium potissimum quamproxime assequeretur.

Madritii in Hispania cum esset, Regis primo Philippi iconem anno 1552. confecit;