Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0339

249

Linke Spalte

Iconibus praecellit. cumque a Cardinali Granvellano in servitia promotus esset Caesaris, ab hoc primo in Portugalliam mittebatur, ut effigiem Mariae Principissae Lusitanicae, quae sponsa erat Philippi Hispaniarum Regis, pingeret; una cum icone Johannis III. Portugalliae Regis, et Catharinae Reginae, quae soror erat Caroli V. Imperatoris natu minor: pro quibus iconibus tribus sexcenti eidem numerati sunt Ducati, praeter salarium eius ordinarium, et munera alia splendidissima, inter quae torques aureus mille florenorum pretii, quo Status regni Lusitanici eum donabant. Cumque et nobiles illius Regionis plurimos depingeret, singuli pro sua effigie centum ipsi Ducatos una cum torque aureo, iuxta cuiusvis facultates, eidem porrigebant. Postmodum cum in Angliam ab Imperatore mitteretur ad Mariam Reginam, alteram Philippi Regis uxorem, pro conficienda ipsius icone, propter hanc iterum torquem accipiebat aureum et centum libras Anglicanas sterlingicas; una cum salario annuo centum librarum sterlingicarum. Cumque Regina illa facie esset pulcherrima, eiusdem iconis hic noster apographa faciebat haud pauca, quae dono offerebat variis Magnatibus, interque alios et Cardinali Granvellano et Imperatori ipsi, qui ducentos ei propterea numerari iubebat florenos.

In Hispaniam reditComposita dehinc pace inter Hispaniae et Galliae Regem, hic Morus cum Rege iterum in Hispaniam abibat, ubi omnibus aulicis acceptissimus erat, Regisque et aliorum Magnatum plurimorum varias pingebat icones. Ubi tanta interea utebatur Regis familiaritate, ut pulsanti aliquando manu sua humerum eius, idem replicaret baculo suo pictorio: quae quidem actio alibi haud careret periculo, cum vix impune iocis peti soleat Leo. Quin et haec ipsa familiaritas haud adeo proficua ipsi fuisset, nisi quidam de Ministris Hispaniae maximis patronus eius singularis, contra iudices Inquisitionis eundem protexisset, suspicatos eum de provinciis Belgicis multa persuadere Regi, ut parum abfuerit, quin ab iis in carcerem coniectus fuisset. Praemonitus igitur, varios obtendens praetextus, veniam a Rege abeundi petebat, reditum simul promittens indubitatum. Quo obtento, de reditu quidem a Rege, qui illum ob artem suam maximo prosequebatur favore, per literas sollicitabatur varias; cum autem humillimo semper respectu sese excusaret, quod et Concubinarum Albani Ducis effigies ipsi pingendae essent; Rex interea liberos eius variis beneficiis, quales erant Canonicatus et similia, egregie providit: quamvis et Dux Albanus filiae eius residuae reditum telonii cuiusdam concederet satis annuatim congerentem, ut splendidissime hinc vivere, et aliquot per annum vicibus

Rechte Spalte

multis equis stipatus Bruxellas petere posset. Unde, ut paucis multa comprehendam satis apparet, Morum ex arte sua haud exiguum cepisse emolumentum. Unde dictum etiam, eundem, cum a Duce Albano Bruxellas vocaretur, omnes machinas suas combussisse, et e reculis suis plurimas aliis dono dedisse. Ceterum honesti erat, atque constantis animi, nec non in alios beneficus; qui et Italiam Romanamque Urbem in iuventute sua visitaverat: et quoad artem suam iconum picturis insigniter excellebat, ut non tantum, ope diagraphices, physiognomiam hominis emendatissime repraesentaret, sed et colorum, vultuumque varietatem, una cum certo quodam animi charactere, eleganter atque venuste exprimeret, naturamque ipsam in singulis suis partibus quasi vivam oculis exponeret, ut opera eius ab omnibus graphicophilis maxima cum industria conquirantur.

Opera eius.Praeter icones enim viventium, opera quoque interdum pinxit alia, inter quae Christus quidam resurgens, una cum duobus angelis: item duo Apostoli Petrus et Paulus, colore elegantissimo exhibiti; cum visum coloris peritia tam argute fallere posset, ut cum admiratione vivere omnia censerentur. Sic Regi quoque apographum pingebat Danaes cuiusdam Titianae, laudem hoc ipso commeritus plurimam: ut alia plura sicco praetereamus pede. Postremum operum eius, in cuius elaboratione e vivis quoque excessit, circumcisio Christi erat, pro Aede D. Virginis Antverpiana; quod multis laudibus elatum fuit. Obiit autem Antverpiae Anno aetatis suae 56. anno unico ante turbas Gallicas ibi exortas; nomenque eius viridante apud posteros nunquam non florebit memoria.

LXXVIII. PETRUS
BREUGEL, Pictor Breughe-
lensis,

LXXVIII. PETRUS BREUGHEL.AB ipsa quasi natura inter rusticos excitatus, ut ne deesset, qui ipsam quoque rusticorum naturam penicillo exprimeret, Natus enim erat in pago Breughel, haud procul ab urbe Bredana distante, unde nomen hoc suum omnibus post se reliquit descendentibus Quo praeceptore usus sit. suis. Artem nostram a Petro Koekio didicit, cuius filiam quoque deinceps in matrimonium duxit, quam parvulam olim, in tyrociniis apud patrem eius versatus, ulnis saepissime gestaverat. Ab hoc ad Hieronymum Koekium pervenit; et mox Galliam, nec non pcstmodum Italiam percurrit. Multa autem iuxta Hieronymi istius methodum elaboravit, et pauca ab illo reperiuntur confecta, quae seria dici, et absque risu conspici possent. In