250
multis naturam ipsam oculis exposuit, ut quidam de illo dicerent, eundem per Alpes Tyrolenses transgressum, montes omnes atque petras in sese deglutivisse, in tela dehinc domi rursus evomitas, tanta erat ipsius in plurimis naturae expressio.
Antverpie habitat.Rem suam familiarem Antverpiae habebat, ibidemque in tribum pictorum recipiebatur Anno 1551. multa elaborans pro mercatore quodam Johanne Frankherto, qui erat vir bonus, et Breughelii conversatione delectabatur. Cum hoc iste saepius ad rusticos egrediebatur, encoenia celebrantes vel nuptias, habitu indutus rustico, et dona, ad instar ceterorum, erogans, tanquam cognatus sive sponsi sive sponsae. Qua occasione Breughelius id potissimum intendebat, ut rusticorum mores, actusque edendi, bibendi, saltandi, et tripudiandi, aliaque ludicra accuratius observare posset, quae omnia dehinc argutissime tam aquario quam oleario colore (quod in utroque genere excelleret) exprimere poterat. Artificio enim miro et cura indefessa inventiones suas penicillo adumbrabat. Antverpiae degens negotia sua domestica cum ancilla quadam curabat, quam etiam uxorem duxisset, nisi mendaciis nimium fuisset assueta: unde Petri Koekii tandem derelictam filiam connubio sibi iungebat, ut supra iam dictum; ubi tamen Antverpiam deserere et Bruxellas commigrare cogebatur, ut prioris puellae memoria in ipso obliteraretur.
Ceterum taciturnus erat, nec verbosus, quamvis habilis admodum, inque societatibus ludicra semper interserens, unde et ancillas famulosque suos tumultu et clamore quodam in terrorem quandoque Opera eius.conicere solebat. Quaedam illius operum in aula extant Caesarea; ut historia de extructione turris Babelicae, in qua notabilia plurima. Sic Amstelodami apud Hermannum Pilgrim Graphicophilum insignem nuptiae rusticorum quorundam colore oleario pictae elegantissimae, ubi vultus rusticorum, et partes ipsorum denudatae fulvo furvoque colore, quasi ex aestu solari tinctae spectantur, ut differentia, quae inter illos et urbanos existit, accurate pateat. Porro quoque opus quoddam pinxit, de pugna ieiunii cum Bacchanalibus: item aliud de variis pro avertenda morte adhibitis mediis: deinde et ludicra varia puerorum, et fere innumera similia. Sic duae quoque picturae illius colore aquario factae apud Wilhelmum Jacobi Graphicophilum prope templum novum Amstelodamense conspici possunt, nimirum Encoenia rusticorum et nuptiae similes, in quibus iocosa plurima, verusque ruricolarum observari potest genius. Inter alia enim ritus quoque appictus est donorum sponsae offerendorum, ubi rusticus quidam senior
marsupium collo suo appensum gestat, manusque nummos exhinc extracturus videtur, argutia admiranda.
Ceterum duos post se relinquebat filios, qui et ipsi pictores erant egregii, quorum alter Petrus discipulus fuit Aegidii Coningslohii, iconibus deinde potissimum inclarescens, vitam ipsam insigniter referentibus: alter vero Johannes primo apud aviam suam, quae erat vidua Petri Alostani, colore aquario; deinde apud Petrum Gockindium colore quoque oleario pingere didicit: mox Coloniam Agrippinam et hinc porro in Italiam abiens, ex quo ob insignem in subdialibus peritiam magna postmodum inclarescebat autoritate. Venusta enim simuIsimul erat facie, prout ex effigie ipsius, quam tabula nostra HH. exhibuimus satis apparet.
LXXIX. ARTUS Lugdu-
nensis Pictor,
LXXXIX. ARTUS Lugdunensis.MInoris quidem ob vulgi opinionem considerationis, sed arte tamen haud vulgaris. Natus autom erat Lugduni Batavorum anno 1498. et a patre suo anno aetatis decimo sexto ad artem corii concinandi applicabatur, unde coriarii nomen ad obitum usque suum gerere cogebatur: Discipulus est Cornelii Engelberti. cum autem ad pictoriam magis inclinaret, anno 1516. in disciplinam Cornelio Engelbertiadae tradebatur, ubi docilitatem prae se ferens maximam confestim proprio Marte quaedam elaborabat, operam suam tam in oleario, quam in aquario colorum genere aliis elorans. Poetica autem vel moralia rarissime seu potius nunquam; plerumque Discipulos et ipse habuit. autem historia Novi et Veteris Testamenti pingere solebat: ad quas deinde et discipulos suos manuducebat, quos magna solertia, miraque humanitate informasse dicitur: quamvis diebus lunae rarius ad labores sese accingeret, sed cum discipulis his suis in taberna quadam cauponaria hilaritati indulgeret; licet ebrietati haud usque quaque peditus. Ceterum autem humilioris, sua natura erat indolis, pauca sibi et plurima semper aliis tribuens. Methodus eius diagraphica prior vestigiis praeceptoris sui Cornelii Engelbertiadae insistebat: conspectis autem Schorelii et Hemskerkii operibus, hos potius sectatus est, praesertim in Architectonicis, quibus insigniter inclaruit; cum praecipue inventione semper ingenium, et ordine decorem, quamvis colore asperitatem quandam prae se ferret, ob quam tamen laudi eius nihil detractum fuit.
Opera eius.Multa autem delineare solebat pro pictoribus vitrariis, aliisque; prout Lugduni Batavorum adhuc multa diagraphica ab illo facta reperiuntur: ubi plerumque pro singulis chartae foliis septem grossi eidem numerabantur,