Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0347

255

Linke Spalte

fastigium est pulcherrimum, ex omni parte picturis ab ipso refertum, ordine optimo, ubi fenestrae opere gypsato, adiectis figuris quibusdam aliisque ornamentis inclusae sunt, historia autem raptum Sabinarum refert, quae omnia tam quoad inventionem et diagraphicen, quam quoad colores tectorii recentis, tam sunt magnifica, ut haud absque ratione graphicophili id in tabula depictum exoptarent, magno pretio aestimandum; cum certissimum sit, nec in Germania, nec in Italia in albario recente pulchrius quicquam aut nobilius ullibi pictum esse. Similiter in Collegio Opera eius olearia. Societatis JESU, eiusque oeco maiore D. Virgo ipsius manu depicta est, filiolum gestans, imagine dimidiata, viventis mole, venustate admiranda, magno in honore, et merito quidem, habita; quod non tantum robore pleno et colore optimo quam vividissima sit, sed pudorem simul virgienumvirgineum et pulchritudinem maximam prae se ferat, et reliqua omnia de summo artificis ingenio testimonia perhibeant luculentissima.

Eiusdem pretii Altare quoque aliquod minus ab ipso pictum fuit, colore oleario, duabus valvis instructum, sedulitate incomparabili, ubi in tabula interna Pater caelestis in gloria residens, sinu suo Christi fovet corpus nudum demortuum, circa quem angeli cum instrumentis passionis Dominicae plurimi tristi vultu et dolore maximo fungentes officio suo. In valva autem prima intus in gloria spectantur Adamus, Abel, Noe, Moses et Henoch, cum omnibus Apostolis atque Evangelistis, nec non Doctoribus Ecclesiae recentioribus, quales sunt Augustinus, Hieronymus, Gregorius et similes. In altera autem Eva, nec non uxor Noachi, cum ceteris Patriarcharum uxoribus, nec non Prophetissae et Sibyllae, cum Sanctarum aliarum numero haud exiguo, quales sunt S. Catharina, Barbara, Ursula, Helena, et e recentioribus Catharina Senensis, Teresia et similes; omnes tam diagraphica quam chromatica consummatissima conspicuae. Extrinsecus autem historia Annunciationis exhibita est monochromate pullo; quae duo opera, imago nimirum supra commemorata D. Virginis, quae Monachii apud Patres Soc. JESU, et altare hoc, quod in Pinacophylacio nostro Sandrartiano, tanquam cimelium aliquod rarissimum asservatur, una cum diagraphicis eius plurimis, inter olearia illius nobilissima recensentur. Et haec de viro hoc longe praestantissimo nunc sufficiant.

Quod autem ad rem ipsius oeconomicam attinet, negligentius nimirum ab ipso curatam, plura quidem de illa enarrari

Rechte Spalte

possent, cum optimus iste artifex illius administratione nullatenus par fuerit, ut soepius, imo semper etiam, maximae subiectus fuerit rei familiaris difficultati haec lubens tamen omitto, cum artem ipsius, meritamque propterea laudem neutiquam diminuant, cuius in sempiternam eius memoriam undiquaque adhuc testimonia extant clarissima. Monachii autem ab Heinrico Goltzio, qui Anno 1591. illac iter fecerat, coloribus siccis effigies eius depicta est, quam tabula nostra Gg. spectandam exhibemus. Ipse autem inter vivos esse desiit anno 1594.

LXXXIV. WILHELMUS
CAIUS Pictor Bredanus,

LXXXIV. WILHELM KAY.INter laudatissima illa ingenia numerandus, quibus praeter artis excellentiam, studium etiam ceterarum virtutum, et praecipue comitatis, affabilitatis, urbanitatis, homileticarumque similium tribuendum est, unde tanta illius plerumque subnascitur autoritas, ut inter miracula sui aevi recenseri soleant. Hic enim Antverpiae instituta re familiari, vestitu utebatur splendido, domumque incolebat magnificam, ut in omnibus actibus suis hominem senatorii potius, quam pictorii ordinis referret. Natus autem fuerat Bredae, cumque Francisco Floris discipulus extiterat Lamberti Lombardi Leodiensis: in tribum autem pictorum Antverpiensium recipiebatur Anno 1540. sedulus ob lucristudium atque industrius admodum in laboribus, ut haud parva etiam augeretur opum affluentia.

Opera eius.Iconum autem e vivo exemplari artifex erat insignis, inque omnibus operibus suis naturam quam proxime imitabatur, nec minus singulari ubivis venustate atque gratia laudandus erat: et quamvis tanto non esset ingenii acumine ac Franciscus Floris, in disponendis tamen historiis non minori utebatur felicitate, unde pretia quoque pro laboribus suis semper recipiebat satis ampla, quamvis eosdem haberet cumulatissimos. Illius manu Antverpiae in curia elaboratum erat opus quoddam praeclarum, curante Christophoro Pruym thesaurario confectum, in quo Senatorum omnium icones viventium quantitate, in summitate autem Christus cum Angelis Sanctisque variis; quod Anno 1576. cum milites Hispani flammas admovissent curiae, incendio absumtum est. In templo D. Virginis ab ipso pictum similiter erat altare mercatorum tabernariorum, inque eo historia de Christo, omnes ad se vocante oneratos: ubi multi appicti erant e mercatorio ordine, facta deductione e verbis Prophetae Jesaiae: quid