256
emitis, exhibitis nummis? cum lac atque vinum gratis veneant. Quod opus in tumultu iconomachico pariter confractum fuit. Sic eodem in templo laudatissima quaedam illius extabat pictura alia de Christo trumphantetriumphante.
Idem iconem pingebat Cardinalis Granvellani habitu Cardinalitio, pro qua iste quadraginta eidem porrigebat imperiales non postulanti. Factis autem operibus plurimis, tandem et effigies Ducis Albani ipsi pingenda erat: ubi cum linguas exoticas non intelligere simularet, interea autem e colloquio Ducis istius cum Assessore quodam iudicii criminalis, certitudinem supplicii Comitis Egmontani et Hornensis, aliorumque magnatum perciperet; res ista, ipsius, qui Nobilium parti favebat, sic percellebat terrore moritur. animum, ut domum regressus in morbum incideret, eademque cum Comite Egmontano et Hornensi die debitum naturae exsolveret, anno nimirum 1568. 5. Junii, profesto Pentecostali (quamvis alii mortem eius per dies aliquot anticipare velint.) Quidam eundem vultu Albani Ducis iracundo sic territum fuisse scribunt, ut contracto hinc morbo, diem suum obierit. De illo hi divulgantur Versiculi:
Quas hominum facies, ut eos te cernere
credas,
Expressit Caii pingere docta manus.
Si tamen excipias unum, me iudice, Mo-
rum,
Culpari Belgae nullius arte timent.
Iconem eius tabula nostra Gg. exhibuimus.
LXXXV. HUBERTUS
GOLTZIUS Pictor, Chalcographus
et Historiographus Ven-
loensis:
LXXXV. HUBERTUS GOLTZIUS.COgnita singulari Lamberti Lombardi in arte pictoria fama, in disciplinam eidem cum aliis sese tradidit, natus alias Venloae, sed educatus Herbipoli, quae parentum eius fuerat patria. Cum igitur apud Lombardum Lombardi discipulus. varia diagraphica pulcherrima secundum Antiquorum statuas tam Romanas, quam quae in Germania a veteribus Gallis relictae fuerant, conspexisset, amore Antiquitatum exardescens, historiam Romanam perquirere coepit, peritia rei historicae aliarumque scientiarum egregie adiutus; ubi adminiculante Domino de Wasserfluß opera rarissima et clarissima in lucem protulit.
Magno enim Volumine typis publicis omnia Numismata vultusque Imperatorum Romanorum edidit, labore duodecim annorum maximo, et impensis plurimis:
Xylographica enim erant omnia a Joa Gietleughen pictore Cortracensi, viro praestantissimo, nominis sui omine haud culpando, confecta. Effigies istae pulchrae sunt admodum et ingeniosae, magnaeque satis, a Julio Caesare incipientes, et usque ad Carolum V. et Ferdinandum Imperatorem deductae: ita ut vix ullum inveniatur numisma Imperatorium, cuius ipse non exhibuerit apographon rotunda exhibitum figura. Magno autem hic usus est ingenio et industria maxima, praesertim in accurata vultuum cum numismatibus similitudine: Liberque ille variis ab ipso editus est linguis, Brugis tum in Flandria habitante, ubi officinam habebat typographicam propriam, typis elegantissimis commodissime instructam, quamvis non publicam.
Opus eius de iconibus Imperatorum.Deinde alios quoque edidit libros magni apud Eruditos nominis atque existimationis, inter quos primo anno 1563. publicatus latino idiomate Caius Julius Caesar, seu Historia Imperatorum Romanorum ex antiquis numismatibus eruta, cui adiecta in specie est vita Julii Caesaris, Ferdinando Libri eius alii. Imperatori dedicata. Sic Anno 1566. idiomate latino edidit Fastos, sive historiam triumphorum et victoriarum Romanarum ab urbe condita, usque ad mortem Augusti numismatibus propria manu delineatis refertam, una cum descriptione elegantissima, Senatui Romano dedicata; pro qua Inter Equites Romanos recipitur. dedicatione Anno 1567. in Capitolio Romano diplomate Nobilitatis donatus, in Nobilem Urbis Romanae Civem recipiebatur, quod ob tantam plurimarum rerum scientiam dignissimus iudicaretur, qui Privilegiis equestris Romani ordinis uteretur. Anno 1574. alium publicabat Librum, cui nomen Caesar Augustus, numismatibus et antiquitatibus variis illustratum, una cum historia Augusta latina in tomos duos divisa. Sic Anno 1576. Siciliam quoque suam et Magnam Graeciam edidit, numismatibus antiquis Graecis varie instructam; ut plures taceam libros alios, quae omnia opera sunt typo elegantissimo excusa et ingenii eius consummatissimi testimonia clarissima.
Picturae eius. De operibus autem ipsius pictoriis non multa habeo, quae recenseam, nisi quod sciam, eum Antverpiae quaedam pinxisse, pro Osterlingis, cum festum illud Aurei velleris celebraretur. Ceterum in omni opere suo sedulus admodum erat atque indefessus: uxoremque primo duxerat Uxoris Petri Koekii Alostani ultimae sororem, cum qua aliquot etiam liberos procreavit, quibus, ceu Romanus, Romana etiam indebat nomina, Marcelli scilicet, Julii, et similia. Hanc ut Romam perduceret, matrimonio scilicet sibi iam copulatam, instituto isto itinere, hoc pellexit astu,