257
quod Coloniam saltem Agrippinam se petere affirmaret. Brugis cum habitaret, concionibus monachi cuiusdam discalceati, quem Fratrem Cornelium vocabant, ita delectabatur, ut illas calamo exceptas praelo subiecisse diceretur; unde coloribus etiam oleariis iconem illius verissime expressit.
Tandem autem ad secunda vota conversus, uxorem sibi iungebat, haud de laudatissimis, quod in opprobrium non ipsius tantum, sed et liberorum, et totius cognationis eius cedebat; quamvis et aliis quibusdam Viris prudentibus alias et eruditissimis simile quid acciderit, quibus uxorum suarum vehementia alicubi adhuc toleranda est. Idem cum Antonio Moro elegantissimum aliquando librum de numismatibus pulcherrime compactum dono obtulisset, ab eodem pari, et ex eadem arte profluente donabatur munere, cum nempe sedentem unica hora vividissime depingeret,
prout effigies illa adhuc Brugis apud agnatos viduae eius reperitur; et huius deinde iconis arte chalcographica fiebat apographum, cuidam librorum eius praemissum, cum adiecto Epigrammate subsequenti:
In Effigiem HVBERTI GOLZII ab Anto-
nio Moro expressam, Epigramma.Danielis Ro-
gerii Angli Epigramma.
Goltzion arte parem pingendi cernis A-
pelli;
Sculpendique parem, culte Lysippe,
tibi:
Notitia Imperii Graii, pariterque Lati-
ni,
Varroni similem, Pausaniaeque si-
mul.
Hancque effigiem tabula nostra 4. exhibuimus.
ANTONIUS MONTFORTENSIS,
et artifices adhuc septem alii.
LXXXVI. ANTONIUS MONTFORTENSIS, de Blockland cognominatus, pictor: Discipulus est Francisci Floris; maiorumque operum studiosus est. Methodus eius pingendi: Opera eius. In Italiam abit. Opera eius alia. Discipuli eius. LXXXVII. LUCAS de HEERE, pictor et Poeta Gandavensis, Discipulus est Francisci Floris. In Galliam peregrinatur. Opera eius: Antiquitatis studio delectatur. LXXXVIII. JACOBUS GRIMMERUS, pictor subdialium Antverpiensis. LXXXIX. CORNELIUS MOLINAER, vulgo strabo cognominatus, Antverpiensis: in subdialibus excellit. Johannes Nagel Harlemensis pictor. XC. PETRUS BALTON, pictor Antverpiensis. XCI. JOAS LIRANUS, pictor Antverpiensis. XCII. PETRUS et FRANCISCUS POURBUS, pictores Brugenses: Opera Petri. Opera Francisci. Johannes Jordan pictor. XCIII. MARCUS GERHARDUS pictor Brugensis.
LXXXVI. ANTONIUS
MONTFORTENSIS,
de Blockland,
Pictor,
LXXXVI. ANTONIUS MONTFORT.PAtre Cornelio Montfortensi de Blockland, qui est locus prope Montfortum, genitus Montforti, ubi pater eius Praeturam gerebat, anno 1532. in pictoria autem primo informatus ab Henrico Assvero avunculo suo, Delphensi pictore communioris quidem generis, sed qui icones egregie pingeret:
Discipulus Francisci Floris. postmodum in disciplinam traditus Francisco Floris tum temporis famigeratissimo, ubi intra biennium miris profecit gressibus. Anno 1552. igitur Montfortum reversus uxorem ducebat civis cuiusdam e primariis, cum qua tamen improles manebat. Dehinc Delphis habitabat in aggere longo, ubi artis nostrae studiis magis semper magisque invigilabat, varia inveniendo, pingendo, et delineando, iuxta viva nudorum exemplaria tam virorum quam feminarum. Magnis studet. Multa autem conficiebat opera maiora, qualia erant altaria magna, tabulaeque et valvae ibidem requisitae, nec non lintea maiora et similia alia. Icones autem vivorum rarius pingebat, cum historiis magis incumberet: