258
quamvis et ob illas fama publica celebraretur, quod Patris sui matrisque icones multa cum laude efformasset: ubi barbam inprimis paternam artificiosissime expinxerat, prout utraque effigies adhuc Amstelodami in platea olitoria in aedibus Assveri avunculi eius extat.
Methodus eius pingendi.In picturis suis Franciscum Floris imitabatur: in diagraphicis calamo uti solebat, peniculo umbras decussatim, tam in vestitis quam in nudis, adiciendo: ubi vestes potissimum, manusque et pedes multa cura absolvebat, quin et in capillis multa utebatur venustate, unde miram faciebus suis conciliabat elegantiam: quod pariter et in Opera eius. barbis Senum observare solebat. In templis Delphensibus varia ab ipso confecta existebant altaria, inter quae historia alicubi decollati Jacobi praestantissima; quae in turbis iconomachicis omnia confracta sunt. Ultraiecti tamen multae adhuc illius extant tabulae; et praesertim in aedibus Virginis cuiusdam Hundhorstianae post Aedem Dominicam ipsius quaedam spectatur tabula maior bivalvis, ubi intus depicta est Assumtio D. Virginis, in valvis interioribus nativitas Domini, et similia, in exterioribus Annunciatio Mariae exhibita est. Sic Dordraci quoque extat opus quoddam illius, crucifixio nempe Domini.
Ceterum in vita communi tranquillus erat atque sedulus, splendorem quidem externum haud assectans, sed vestitu tamen mundiore semper delectatus, famuloque ubivis stipatus incedebat pedissequo, et familiam suam ordine optimo gubernabat, unde haud exigua apud concives ipsi suboriebatur autoritas. In applicando colore pallido, methodo utebatur optima, quod ex opere quodam illius, Lugduni Batavorum in domo Petri Huyghesseri sub insigni campanae aureae extante, satis apparet: ubi Bathscheba lavans, cum nudis quibusdam mulieribus aliis, ab ipso depicta est; quae pictura, quamvis non absoluta, maioris tamen aestimatur, quam aliae.
In Italiam abit.Romana et Italica alia visurus opera tam antiqua quam moderna, cum aurifabro quodam Delphensi anno 1572. ex oppido Blockland iter ingrediebatur, ubi conspectis picturis artificum celeberrimorum clarissimis, vehementer easdem admiratus est; fassus quoque, ut plures dicunt, se nudas illas imagines in fornice Michaelis Angeli, argutissimas non minus quam difficillimas, imitari haud posse: quod pluribus etiam accidit aliis, quoniam talia non nisi usu addiscuntur longissimo. Insumto sic quasi semestri spatio, ab Aprili scilicet in Septembrem usque, Montforti primo, deinde Ultraiecti larem figebat, ubi, mortua uxore sua priore, ad secunda vota properabat, ex altera hac uxore tres procreans liberos.
Opera eius alia. Ultraiecti altare pingebat pulcherrimum, quod Boscoducum transferendum erat, in quo Catharinam exhibuerat iacentem: deinde et aliud quoddam simile, de Spiritu S. in Apostolos demisso; in cuius valvis Ascensio Domini cum similibus aliis conspiciebatur; quod deinde Ultraiecti in templo S. Gertrudis collocatum fuit. Amstelodami tabulam quandam elaborabat pro Altari Fratrum minorum de morte et sepultura Francisci: quae tempore iconomachico etiam destructa fuit. Porro pro quodam, cui nomen Keghelinger, Venerem pingebat nudam, non admodum magnam, quae apud istius viduam adhuc existit, maximi semper aestimata. Ultimum eius opus Amstelodami adhuc apud Wolfartum de Byler existere dicitur; partes nimirum aliquae de vita Josephi Patriarchae, nondum consummatae. Ultraiecti in domo quadam Coenobii S. Catharinae habitabat, ubi etiam anno 1583. post natum Salvatorem, aetatis suae 49. e vivis excessit.
Imaginibus nudis pingendis excellebat, quod inter alia eiusdem opera etiam aera quaedam, quae Goltzius caelavit, testantur, Christus nimirum mortuus, eiusdemque sepultura. In faciebus muliebribus, perigraphiis et similibus, Parmensis methodum Discipuli eius. sectatus est. Inter Discipulos eius, quos optimos habebat, etiam Adrianus Cluyt Alcmariensis reperiebatur, qui iconibus pingendis praestantissimus erat, anno Christi 1604. demortuus: cum et Pater eius Petrus Cluyt in pingendis insignibus excelleret. Deinde discipulum quoque habebat nobilem quendam, qui, neglecto nomine Patrio, pictorium sibi assumebat, amore artis usque adeo effervescens, ut icones viventium dexterrime exprimeret. Porro Scholam ipsius quoque frequentabat Petrus quidam Delphensis, filius fabri cuiusdam ditioris; qui, referentibus pluribus, ingenio et arte praeceptorem superaturus fuisset, nisi praematura morte abreptus in flore aetatis suae decessisset. De Discipulo eius Michaele Mirefeld Delphensi deinde quaedam dicentur.
LXXXVII. LUCAS DE
HEERE pictor et Poeta
Gandavensis,
LXXXVII LUCAS DE HEERE. FRancisci Floris discipulos, filiusque Johannis de Heere statuarii hoc aevo inter Belgas celeberrimi, et Annae Smitteriae pictricis in monochromate miniato, nec non penicilli usu clarissimae, cuius hoc fuit opus singulare, mola nempe alata, in qua molitores saccis onusti hic descendunt, alibi ascendunt, infra autem equus quidam carro iunctus, cum praetereuntibus quibusdam conspicitur; quod opusculum tamen granum tritici