Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0351

259

Linke Spalte

dimidiatum contegere potest. His parentibus natus est noster Gandavi anno Domini 1534. a teneris statim in diagraphicis informatus a patre, qui Architectus simul erat insignis, et multa ex Alabastrite, Marmore et Lapide Lydio elaboravit opera; ubi cum istius rei gratia saepius Namurcum et Dinantum abire cogeretur, eodemque filium hunc suum aliquoties secum adveheret, hic varias ibidem ruinarum antiquorum fecit delineationes, mox castellorum, mox oppidorum et similium iuxta nativa exemplaria exhibitas.

Discipulus est Francisci Floris.Cumque sic in Diagraphica excelleret, Franciscus Floris, qui Patris eius amicus erat intimus, eundem in suam suscipiebat disciplinam, in qua tantopere hic proficiebat, ut confestim insigniter prodesset Praeceptori, quod sub illius nomine varia pro pictoribus vitrariis, nec non pro tapetiariis In Galliam abit. delinearet. Deinde in Galliam profectus, multa et ibidem tapetum prototypa pro Regina, Regiaque matre elaborabat: conspectisque rarioribus illis, quae Fontanis bellaquensibus extant, tam statuis antiquis, quam picturis domum regressus; matrimonium inibat cum Eleonora Carbonieria, Quaestoris filia virgine.

Opera eius.Ceterum in iconibus pingendis tanta excellebat veritate, atque gratia, ut ex illius pictura statim agnosceretur persona ipsa. Sic Gandavi in Aede D. Petri valvae quaepiam ab illo pictae extant, in quibus historiam exhibuit Pentecostalem, vestibus Apostolorum laudatissimam. Ibidem in templo S. Johannis Epitaphium quoddam illius extat magnum, in cuius medio, historia Resurrectionis, in valvis hinc iter Emaunticum, illinc historia Apparitionis Christi in horto spectatur.

Antiquitatis studio delectatur.Inter alia magni eiusdem iudicii argumenta et hoc erat, quod Antiquitatum tam numismaticarum, quam rariorum aliarum insignis esset cultor, totumque Musaeum suum similibus adornasset reliquiis: Inter quas Mercurii quidam aenei parvuli elegantissimi, Velbeci in Flandria, reperti. Similiter et calceum quendam asservabat antiquum, in Seelandia alicubi effossum, cuius solea, corrigiis plurimis, quales et Romae in statuis antiquis apparent, instructa erat. Proque cumulo similium, Carolus de Mandern discipulus eius, dentem ipsi molarem quinque librarum, monstrosum admodum, e singulari affectu dono misit; qui in campo quodam inter pagos Mulbeck et Engelmunster, quem terram mortuorum dicunt, cum aliis ossibus, nec non armorum variorum generibus, inventus fuerat. Symboli loco anagrammate quodam nominis sui Lucas de Heer, his verbis Belgicis utebatur:

Rechte Spalte

Schade leer u; quasi diceret: nocumenta tibi sint documenta. Mortuus tandem est an. 1584. die 29. Augusti, anno aetatis suae quinquagesimo.

LXXXVIII. JACO-
BUS GRIMMER, Pictor
subdialium Antverpi-
ensis,

LXXXVIII. JACOB GRIMMER. IN tribum Antverpianam receptus anno 1546. discipulus fuit primo Matthiae Koch; et deinde Christiani Queburg Antverpiae, Subdialium pictor.et subdialia plurima ad nativa expressit exemplaria, in quibus tanta progressus est felicitate, ut in quibusdam parem illi vix noverim; praesertim si aerea illius spectentur. Quid autem circa imagines praestiterit alias, nihil habeo, quod referam. Hoc tamen sicco haud praetereundum est pede, quod et eloquentiae fuerit studiosissimus et in ludis Comicis personae suae satisfecerit summo cum applausu. Mortuus autem est Antverpiae, immortali suo ob opera varia pulcherrima nomine adhuc superstes.

LXXXIX. CORNE-
LIUS MOLINAER, pi-
ctor Antverpien-
sis,

LXXXIX. CORNELIUS MOLINAER: STrabo dictus communiter ob oculos distortos; in subdialibus ita specialiter excellebat, ut elegantiora vix alius quis folia effingeret et arbores: quamvis et dispositio operum eius in ceteris esset amoenissima. Imaginum humanarum studio haud in subdialibus excellit. ita ducebatur: quin et aquariorum more baculo haud utebatur; et tamen in picturis suis tanta praevalebat promtitudine, ut integram saepe subdialium tabulam una die expingeret, ubi diurnum eius pretium esse solebat thalerus; quam vis interdum pro aere solo, vel fundo quodam supponendo septem saltem acciperet Stuveros. Acceptus autem ubivis erat, multisque pictoribus, cum magno ipsorum emolumento auxiliares porrigebat manus. Ipse tamen non egenus tantum vivebat, sed in egestate quoque moriebatur; quod uxor eius, referentibus quibusdam, verum non nosset usum pecuniae, nec ad rem satis esset attenta. Pater eius et ipse quidem pictor fuit, sed de communiore genere, et post istius mortem vitrico suo, ordinariae quoque sortis, usus est praeceptore. Mortuusque est Antverpiae, tanti saltem nominis, ut opera eius apud graphicophilos magni ubivis aestimentur.

Post ipsum in subdialibus, quamvis Johannes Nagel.minori longe forma, excellebat Johannes