Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0352

260

Linke Spalte

Nagel Harlemensis, vel Alcmariensis, imaginum tamen pictura priore melior, qui Hagae Comitis mortuus est anno 1602.

XC. PETRUS BAL-
TON, Pictor Antverpi-
ensis,

XC. PETRUS BALTON.ANno Domini 1579. in tribum pictoriam Antverpianam susceptus, in subdialibus multum excellebat, methodum Petri Breughelii cum laude sectatus, et in usu calami exercitatissimus. Hic varie quoque peregrinatus iuxta nativa exemplaria delineaverat plurima. Utroque autem colorum, tam oleariorum, quam aquariorum genere promtissimus atque gratiosissimus, ut et circa encoenia rusticorum experientia haud careret, unde opera eius mire desiderabantur. In specie autem in manibus S. Caesarei Maiestatis opus quoddam illius erat de S. Johanne Baptista in deserto praedicante: cuius loco deinde, nescio quam ob rationem, ab Imperatore substitutus est Elephas, a magna populi multitudine spectatus. Sed et orator insignis hic noster erat et Poeta et Actor Scenicus; unde cum Cornelio Ketelio Goudensi commercium poematum atque carminum instituebat haud infrequens. Mortuusque tandem est Antverpiae, ibidemque sepultus.

XCI. JOAS LIRA-
NUS, Pictor Antver-
piensis,

XCI. JOAS LIRANUS.TAm oleario, quam glutinario subactu clarus, nec imagniumimaginum minus quam prototyporum pro tapetibus pictura celebris, patria alias Bruxeilensis; qui tamen in ultimis Belgii turbis patriam omnino deseruit, dictoque et Pictoriae Vale Franckenthalii in senatum assumtus fuerat; unde postmodum, ceu Religioni reformatae addictus, minister verbi divini factus est Schwindrechti in provincia Waasensi secundo ab Antverpia lapide: Mortuusque ibidem est uno circiter ante obsidionem Antverpiensem anno, Christi nimirum 1583. tanta post obitum adhuc superstes fama, ut opera eius pro merito magni aestimentur.

XCII. PETRUS et
FRANCISCUS POUR-
BUS, Pictores Brugen-
ses,

XCII. PETRUS et FRANCISCUS POURBUS.QUorum ille in Urbe Bataviae Gouda satus, Brugis autem a teneris unguiculis educatus fuerat, ubi et matrimonium

Rechte Spalte

contraxit cum Landsloti filia. Insignis hic erat circa imaginum gratiam, inventionum curam, et iconum veritatem artifex, quod varia eius Brugis adhuc extantia testantur opera. Inter optima autem illius numeratur historia S. Huberti, in magno templo Goudensi collocata, cuius tabula interior Baptismum exhibet duorum catechumenorum ab Episcopo quodam peractum in templo scenographia elegantissima proiecto, praesentibus duobus aliis cereos tenentibus. In valvis hinc tentatio istius Sancti spectatur, in qua maligni spiritus varie eundem impetunt, sed strenue tamen ab eo abiguntur: Illinc quaedam ab eodem conversae depictae sunt feminae: et extrinsecus monochromate nigricante Opera Petri. historia visitationis B. Virginis per gradus quosdam ad Elisabetham ascendentis: quae opera Delphis adhuc extant omnia. Praeterea idem et Topographus erat et Geodaeta insignis, proque Senatu Brugensi telam elaboraverat oleario subactu, cum pagis illius districtus, locisque omnibus: quamvis ob crassam nimis colorum applicationem convoluto linteo alicubi subortae fuerant rupturae atque hiatus. Deinde iconem quoque fecerat Ducis Alenzonii, quod opus erat longe praestantissimum: cuius occasione et hoc adiciendum, quod vix ullibi repertum sit conclave pictorium, commodius isto, quo hic utebatur. Mortuus autem est anno circiter 1583.

Opera Francisci. Eundem secutus est Franciscus Pourbus filius eius; Patris primo, et post mortem eius, Francisci Floris discipulus, apud quem tantos in arte nostra fecerat profectus, ut Floris ipse saepius diceret: hic mihi magistri loco est: qua in laude tanta tamen semper usus est humanitate, ut in conversatione amabilis atque comis esset maxime. In tribum pictoriam receptus est Antverpiae anno Domini 1564. et opera elaboravit praeclara admodum, praeter icones venustissimas, in quibus conficiendis mira utebatur dexteritate. Cumque extra patriam nunquam abiisset, anno tamen 1566. amore ducebatur Itiliae visendae; sed vix amicis Antverpianis valedixerat, cum detentum se nescio quo persentisceret nodo amoris, quo retractus, uxorem postea duxit Cornelii Floris, qui frater erat Francisci, filiam.

Singulari autem cura atque veritate animalia pingebat; et in specie Paradisum alicubi pinxerat, animalibus variis nec non arboribus elegantissimis refertum: ubi pyri, pomi, et iuglandes arbores dexterrime distinctae erant, quamvis adhuc tenera tum fuisset aetate. Sic et Gandavi in templo S. Johannis quaedam pinxerat pro Vigilio Praeside; Baptismum scilicet alicubi, et circumcisionem in valvis: cum