Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0353

261

Linke Spalte

similibus. Nec minus Oudenardae in coenobio tabula quaedam illius spectatur, in qua historia trium Magorum: item historia nativitatis Christi, opus nocturnum, et alia exactissime confecta. Praeterea et Brugis in domo Patris eius altare extat valvatum, in qua historia S. Georgii spectatur: intrinsecus nimirum eiusdem decollatio, cum emblemate in tractu remotiore apposito, de occiso ab ipso Dracone. In valvis historiae conspiciuntur istius Sancti aliae, qua ratione nimirum ad idololatriam vi fuerit compulsus; etc. quod Sane opus est vario artis gradu commendabile.

Eius mors.Ceterum cum inter cives Antverpianos esset Signifer, et aliquando ad excubias commeando vexillum gyrans nimium quantum incaluisset; deinde autem in tugurio excubitorum recubans tetro quodam foetentis cuiusdam paludis odore fuisset correptus, exhinc ita male habuit, ut confestim moreretur, anno nimirum Domini 1580. Ubi in ipsius honorem hoc compositum fuit Epigramma:

Patre fuit pictore satus Pourbusius, ar-
te
Verum Patre prior: Sic monumenta
docent.
Vivunt, quas pinxit, pecudes, pictaeque
volucres,
Pictoris lugent quae simul interi-
tum.

Johannes Jordan.Uxor illius altera secundis pariter votis nubebat pictori cuidam alii, Johanni scilicet

Rechte Spalte

Jordani, Martini Clivensis discipulo, et artifici insigni tam in imaginibus, quam in subdialibus et historiis pingendis: quamvis praeterea et iocosus esset in delineandis rusticis, militibus, nautis, piscatoribus, cymbis, incendiis, rupibus et similibus. Et hic in tribum pictorum Antverpiensium recipiebatur anno Domini 1579. moriensque filium relinquebat cognominem, qui et ipse in pingendis viventium effigiebus admodum erat celebris.

XCIII. MARCUS
GERHARDUS, Pictor
Brugensis,

XCIII. MARCUS GERHARD. DIgnus et ipse, qui in Catalogo artificum locum obtineat; quod in omni pictoriae genere, sive id diagraphicam, sive subdialia, sive architectonica, sive monochromatica, sive alia quaevis ad artem facientia concernat, peritissimus esset, et praesertim pro pictoribus encaustis delinearet plurima. Anno 1566. cum novorum praeconum monitu artis huius cursus haud parum sisteretur, fabulas Aesopicas aere roso edebat pulcherrime, quemadmodum et antea fecerat. Et sic quoque Urbem Brugensem eadem Chalcographiae methodo tanta delineavit sedulitate, ut melior fieri non potuisset. Tandem in Anglia mortuus est; quo autem aetatis anno et mortis genere haud constat.


CAPUT XII.
MICHAEL COCXIE,
et artifices adhuc alii quinque.
Argumentum.

XCIV. MICHAEL COCXIE, Pictor Mechliniensis. Opera eius Italica et Belgica; Raphaelem Urbinatem sectatur. XCV. DIETERICUS BARENT, Pictor Amstelodamensis: discipulus est Titiani: Opera eius. XCVI. LUCAS et MARTINUS de FALCKENBURG, Pictores Mechlinienses. Opera Lucae. XCVII. JOHANNES BOL, pictor Mechliniensis. Opus eius, Daedali fabula et alia. Opera eius Antverpiana: monochromati miniato indulget. Discipuli eius. XCVIII. FRANCISCUS et AEGIDIUS MOSTARTI, pictores Hulstani, Opera eorum. Aegidius Hispano cuidam argute illudit. Testamentum eius. XCIX. MARTINUS HEMSKIRCHEN pictor; a patre ad agriculturam adhibetur: artem discit a Johanne Schorel. Opus eius. Romam abit. In Belgium redit. Picturae eius ibidem factae. Testamentum eius. C. NICOLAUS NEUFCHASTEL pictor, e Comitatu Bergensi Hannoniae oriundus. Nicolaus Juvenellus Senior: Paulus Juvenellus iunior.