Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0354

262

Linke Spalte

XCIV. MICHAEL
COCXIE, Pictor
Mechlinien-
sis.

XCIV. MICHAEL COXIE.MEchliniae natus an. 1497. inque disciplinam traditus Bernhardo Bruxellensi, tanto ardore naturae impetum prodidit, ut omnes in artis cultura post se relinqueret condiscipulos. Deinde in Italiam profectus, diu ibidem vixit, delineatis magna sedulitate operibus Raphaelicis aliorumque artificum celeberrimorum. Opera eius Italica. Ceterum in albario recente iam Romae quaedam pinxit in templo D. Petri Veteri: atque sic etiam in templo Germanico, quae D. Mariae Pacis dicitur; historiam nempe Resurrectionis Dominicae et alia. Ex Italia autem domum reversus uxorem secum adducebat, cuius intuitu tam in Italia, quam domi honoris assequebatur plurimum, quod illa ad labores eundem continuo admoneret, unde in arte sua exercitatissimus fiebat, ad perfectionis culmen omni nisu adspirans.

Belgica.Post mortem uxoris primae, alteram quidem ducebat, sed improlem. Primum inter opera eius et maxime singulare locatum erat Salsenburgi, secundo vel tertio Lapide extra Urbem Bruxellanam eratque imago crucifixi in tabula summi altaris maxima, tanta arte elaborata, ut multi artifices Bruxellani eodem abirent, ut illam contemplarentur. Et hoc ipsum opus in tumultu illo Belgico a mercatore quodam Bruxellensi Thoma Werry in Hispaniam abductum Cardinali Granvellano pro Philippo Rege cum multis similibus aliis vendebatur.

Hic noster autem gratiosissimus erat in picturis suis mireque facilis, nec non in ornamentis suis admodum curiosus, inque pingendis feminis magna excellebat venustate: propriis tamen inventionibus rarius, et operibus Italicis plurimis saepius utebatur; unde cum Hieronymus Raphaelem sectatur. Koek Scholam Raphaelis typis aeneis publicaret, aegre id iste ferebat admodum, quod exhinc plurima suis inseruisset, praesertim operi de morte D. Virginis ad S. Godelam Bruxellanam, quae iam, unde fluxissent, omnibus innotescebant.

Responsis autem argutis velox erat admodum: unde cum pictor aliquis iunior opera quaedam sculpta Roma secum apportasset, hic noster ad illa conspicienda advocatus, conquerenti de nimio illorum pondere, humerorumque

Rechte Spalte

suorum exhinc nato dolore, hic regerebat: cur illa in sinu non exportasset? id innuens, si memoria artisque habitu eadem vel similia esservasset, non opus fuisse, ut operibus aliorum gravasset humeros. Tandem cum in curia Antverpiana opus quoddam elaboraret, de pegmate prolapsus paulo post obiit anno Domini 1592. aetatis suae 95.

XCV. DIETERICUS
BARENT, Pictor Am-
stelodamen-
sis.

XCV. DIETERICUS BARENT.NAtura quasi obstetricante ad consummationem huius artis natus, et magni illius Titiani discipulus, de quo verissime dici potest, quod tum temporis veram Italorum methodum puram et incontaminatam in Belgium detulerit. Natus autem fuit Amstelodami anno 1534. Patre etiam pictore, et quidem haud de postremis, cuius manu in curia Amstelodamensi depicta extat historia Sectae cuiusdam furentis, anno 1535. hanc Urbem armis impugnaturae; quae pictura horrorem spectatori incutit, et pro illorum temporum modulo magna cum laude elaborata est. Hic noster autem anno circiter aetatis suae 21. in Italiam profectus, Venetiis apud Titianum commoratus est, cui etiam acceptissimus Discipulus est Titiani. fuit, ut filii loco haberetur. Cumque optimi esset ingenii, cum ingeniosis etiam libentissime, et cum illis praesertim, qui in linguis exercitati erant, quas et ipse excoluerat, conversabatur, inter quos Dominus de Aldegonde, cum quo deinde et in Belgio magna utebatur familiaritate. Eademque rarione et cum Lampsonio familiaris erat, ut epistolis latinis crebrius sese invicem inviserent. Sic quoque Musicus erat insignis, varioque instrumentorum musicalium usu exercitatissimus.

Opera eius. Postquam autem absens iam fuisset per septennium, per Galliam in Belgium redux, Amstelodami matrimonium inibat cum virgine quadam omnium pulcherrima anno aetatis suae 28. ex quo et sui et uxoris suae confecit icones, quae deinde apud filiam eius Amstelodami ambae adhuc extabant, mira elegantia elaboratae, quod hoc pingendi genere admodum delectaretur, inque eo manu uteretur promtissima. Inter alias illius tabulas pulcherrimas potissimum laudantur primo pro Centurione quodam Amstelodamensi confecta effiguratio Lapsus Luciferiani, ob multas imagines nudas artificiosissima, quae in turbis tamen iconomachicis confracta fuit. Deinde pictura Judithae, quae Amstelodami adhuc extat, et pro palmario eius opere celebratur.