Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0355

263

Linke Spalte

Porro Venus quaedam, quae Lugduni Batavorum in domo Sisbrandi de Buyk existit. Sic historia nativitatis Dominicae, opus nocturnum, Goudae adhuc extans in domo Fratrum, more Italico elaboratum, et summa cum admiratione spectabile. Item Amstelodami in domo Jacobi Bazet tabula quaedam illius extat ex imo conspicienda, quae est imago crucifixi, cum Maria Magdalena crucem amplexante, elegantissima. Postmodum et apud Isbrandum Wilhelmi Amstelodami, aliisque in locis, plura illius extant opera similia pulcherrima: in specie autem Amstelodami in fossa iaculatoria, ubi societates quaedam ab illo depictae sunt, et primo quidem in domo sagittariorum cohors quaedam, in qua ahenorum faber aliquis elegantissime expressus est: item in domo ballistariorum cohors alia mensae accumbens apposito piscium ferculo: sic et in fossa iaculatoria S. Sebastiani cohors alia, in qua nautarum quorundam seniorum vultus furvi, e cornu argenteo bibentium, multis undiquaque argutiis plena, ut Titianum ubivis et Italicum abunde exhinc eluceat acumen. Deinceps et Titiani confecit effigiem, quae Amstelodami adhuc apud Petrum Isaaci pictorem reperitur. In lingua Italica dialecto utebatur Veneta: ceteroquin agricultura potius delectatus quam re nautica, unde Harlemum et alias Urbes maritimas ne viderat quidem. Habitu autem corporis tam erat obeso, ut nec curru nec equo vehi posset. Tandem et extremum iudicium ab ipso inchoatum adhuc Amstelodami spectatur cum septem operibus misericordiae, quod nondum consummatum in Xenodochio extat, cum huic labori immortuus sit, anno aetatis circiter 48.

XCVI. LUCAS et MAR-
TINUS de FALKEN-
BURG, pictores Mechli-
nienses,

XCIV.XCVI. LUCAS et MARTINUS de FALKENBURG.QUos in annis suis iuvenilibus extra patriam quidem abiisse haud invenio, sed Mechliniae potissimum vel Antverpie commoratos esse notum est. Hi tempore primarum Belgii turbarum, circa annum nimirum 1566. cum Johanne de Vries Aquisgranum abibant et Leodium, ubi multa iuxta viva exemplaria pinxerunt; fistula transversa, qua omnes, et Lucas potissimum ludere docti erant, in societatibus saepius delectati. Pacatis autem per Principem Auriacum Belgii rebus, in patriam reversi sunt, ubi Lucas non subdialibus tantum, sed et parvis picturis, iconibus et monochromate miniato tam celebris evadebat, ut et Matthiae ArchiDuci innotescens, cum eodem Lincium ad Danubium

Rechte Spalte

abiret, et varia ibidem pro isto elaboraret. Exorto autem paulo post in Hungaria bello Opera Lucae. Turcico, discedens abinde Norinbergam petebat, instituta ibidem re familiari: Ubi opera varia nobilissima, qualia erant proelia diversi generis; excidium Troiae; turris Babelica ; excidium Hierosolymitanum; Convivium Belsazaris Regis, et similia difficiliora, multoque labore referta, propria inventione in lucem edidit; quorum adhuc quaedam in palatio Archiepiscopali Salisburgensi; item Pragae, et Augustae Vindelicorum, et quidem sub picturis Comitis de Wahl; item Norinbergae et in aliis Principum palatiis conspiciuntur. Ceterum erga uxorem et liberos serius erat; et egomet ipse eundem Norinbergae anno 1622. viventem adhuc vidi.

Frater eius Martinus Falckenburgicus vir pariter erat multo artificio insignis, et Francofurti ad Moenum potissimum degebat: iisdem fere, quibus frater eius, pingendi generibus occupari solitus; cum et utriusque methodus in multis concordet. Potissimum autem pro mercatoribus Belgis, qui graphicophili sunt singulares, egregias pingere solebat historias: Mortuus tandem ibidem, relictis filiis quibusdam, iisdem, quantum ego memini, addictis pingendi studiis.

XCVII. JOHANNES
BOL pictor Mechli-
niensis,

XCVII. JOHANN BOL.ANno 1534. 16. Decembris ex optima familia Mechliniae natus, et anno aetatis 14. in informationem pictori cuidam ibidem traditus, ita profecit, ut post biennium in Germaniam abiens, Heidelbergae apud Electorem Palatinum, graphicophilum insignem, duobus annis operam suam elocaret: unde Mechliniam reversus, nullo adhibito praeceptore alio, ad praxin huius artis ulteriorem sese accinxit; varia in veniendo subdialia et similia, colore potissimum aquario ingeniosissima, multaque cura elaborata. In specie autem apud Johannem de Mander dehinc Pensionarium Gandavensem, in tela maiore colore aquario Opus eius Daedali fabula. ab ipso depicta extat Daedali et Icari fabula; una cum castro in rupe quadam e mari extante extructo elegantissimo, reflectentibus et undis iterum conspicuo; quibus accedunt tractus quidam campestres cum opilione quodam, et aratore, volatum hunc inconsuetum cum stupore spectantibus: in quibus omnibus tot argutiae, ut et cerarum e liquefactis Icari alis prolabentium guttulae undis innatare videantur.

Talia, desiderantibus instantissime mercatoribus, pingebat plurima, haud parvo divendita, donec anno 1572. Mechliniae a