264
militibus omnia ipsi diriperentur, ut quasi Opera eius Antverpiana. nudus Antverpiam se reciperet; ubi a Domino Antonio Couvreur Bellensi Flandro graphicophilo insigni susceptus, vestibus iterum aliisque necessariis instructus est. Inter alia autem Antverpiae picta, et liber erat monochromate miniato ab ipso elaboratus, varios pisces, avesque iuxta nativa exemplaria exhibens, visu certe dignissimus. Cumque tabularum eius lintearum quidam facerent apographa, quae pro suis venderent, id genus pingendi deserens, non nisi miniatis deinceps vacabat picturis historiarum potissimum et subdialium, quae illis imitari fas non erat. Sed anno 1584. ob exortas turbas Antverpianas et abhinc profugus, Montanam Hanoniae Urbem petebat, ubi per biennium in sede cathedrali commorabatur; unde Delphos primo, mox Amstelodamum abiens, monochromate miniato plurima exprimebat elegantissime ; et in specie Urbem Amstelodamensem tam e parte marina una cum navibus, quam e parte terresti; cum pagis locisque vicinis aliis, unde nummos lucrabatur haud paucos.
Extant autem operum illius miniatorum adhuc aliqua Amstelodami apud Jacobum Razet; et in specie historia crucifixionis Dominicae forma grandiore, in qua cumulavit plurima summa cum industria, hic hominum genera varia, partim nudorum, partim vestitorum; illic equos, ibi aedificia, tractus campestres alibi ingeniosissime coordinando atque exhibendo. Adde, quod magna quoque typorum aeneorum copia iuxta ipsius delineationes circumferatur. Tandem autem e vivis excessit Amstelodami anno 1593. 20. Novemb. relicta uxore sua altera, quam viduam duxerat, et eiusdem filio, privigno suo.
Discipuli eius.Huic nomen erat Francisco Boets, qui et ipse illius discipulus fuerat, et in subdialibus atque monochromate miniato imitator singularis; quamvis paulo post vitricum suum et ipse inter vivos esse desierit. Sed et alius Bolio fuerat discipulus Jacobus Saverey Dordracenus, anno 1602. Amstelodami peste extinctus; pictor alias optimus; cui haud dissimilis erat et frater eius Rolandus Saverey. Effigies Bolii a Goltzio sub forma Epitaphii edita est, quae veritatem prae se fert satis accuratam.
XCVIII. FRANCISCUS
et AEGIDIUS MOSTAR-
TI, pictores Hulsta-
ni:
XCVIII. FRANCISCUS et AEGIDIUS MOSTART.FRatres gemelli non vultu tantum, sed alias quoque ita sibi similes, uti saepe a parentibus vix internosci possent. Pater autem illorum pictor erat communioris generis,
Hulstae in Flandria habitans, quamvis alias a Johanne Mostarto Harlemensi descenderet. Erat autem in hac arte Aegidii Praeceptor Johannes Mandinus; et Francisci Heinricus Bless; ita, ut ambo insigniter proficerent, et Franciscus quidem in subdialibus et Aegidius in Imaginibus humanis, praesertim minutis. Hique fratres in tribum Pictoriam Antverpianam recipiebantur anno 1555. ubi Franciscus in florida adhuc aetate, contagio aeris venenati extinguebatur, relicta tamen celebritate nominis ob opera sua clarissima haud exigua; ut et discipulo Johanne Soens artifice maximo, qui deinde Parmae in Italia larem fixit, et in subdialibus picturisque parvis tantopere excelluit, ut per totam Italiam nemini cederet.
Aegidius autem non in coversando tantum affabilis, sed et in pingendis historiis et figuris humanis artificiosissimus erat. Aliquando igitur cum Hispano cuidam (quamvis huic nationi parum alias faveret;) imaginem D. Virginis pinxisset, qui nimis parum tamen pro eadem numerare volebat, ille colore aquario habitum istius imaginis, appictis nimirum collo mammisque nudis, sic immutabat, ut procacissimae mulieri similior esset, quam S. genitrici Domini. Quod cum reversus ad pictorem tum absentiam simulantem vidisset Hispanus, tanta mox commovebatur iracundia, ut apud Marchionem, Aegidium nostrum accusaret; eo adactum, ut ipse visurus hocce scandalum ad pictorem accederet; qui tamen interea deletis coloribus aquariis rem totam in pristinum restituerat statum. Instituta igitur inquisitione cum nihil eorum, quae Hispanus narraverat, inveniretur, hic non pudore saltem confundebatur extremo, sed et ut omnia, quae Aegidius petierat, persolveret, a Marchione condemnabatur. Et talia ludicra de ipso tot narrantur alia, ut integrum de iis conscribi Testamentum eius. volumen posset. Moribundus testamenti loco liberis suis totum legabat mundum, satis hic illos pecuniae inventuros asserens, si illam saltem sudore suo acquirerent. Decedebat autem anno 1598. 28. Decembr. senio gravis; et opera eius apud graphicophilos magni adhuc aestimantur. Medioburgi enim apud Dominum Wyntgis grande ali quod illius opus extat, de Dominis iaculatoribus a rusticis magnifice exceptis. Sic aliud quoque de Christo crucigero; item aliud nocturnum de Petro ab Angelo e carcere liberato, cum quibusdam aliis laudatissimis.