Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0357

265

Linke Spalte

XCIX. MARTINUS
HEMSKERKEN,
Pictor,

XCIX. MARTINUS HEMSKERKENIN pago Hollandiae Heemskerken anno 1498. natus patre Jacobo Wilhelmo de Veen rustico, qui filium hunc suum in disciplinam quidem primo, ob singularem ad artem pictoriam inclinationem, tradiderat Cornelio Wilhelmi Harlemensi, qui pater erat Lucae et Floridis, duorum artificum praestantissimorum, ob peregrinationes in Italiam Romamque factas celeberrimorum; A Patre ad agriculturam adhibetur. sed quod rustico huic pictoria nihil in se habere videretur solidi, ad agriculturam filium repetiit, quamvis invitum.

Hic igitur cum inter Bucolica cum taedio versatus mulctram aliquando lacte plenam ad arborem offendens effudisset, irato exinde patri effugiturus, accepto a matre viatico Delphos primum abiit, Johanni cuidam Lucae sese iterum submittens, ubi brevi tam delineando, quam pingendo mirum in modum proficiebat. Divulgato autem Artem discit a Johanne Schorel. tum temporis prae ceteris Johannis Schorelii nomine, hic noster id tandem efficiebat, ut ab eodem in disciplinam susciperetur: ubi solitia sua sedulitate eousque mox progrediebatur, ut praeceptori omnino aequalis esset. Cumque utriusque opera non amplius internoscerentur, Schorelius, ne umbram quandam hinc conciperet gloria nominis sui, veritus, eundem a se dimisit: Ubi Harlemi intra aedes Petri de Fopsen, ubi et Cornelius de Berenstein commorari solebat, suscipiebatur. Hic inter varia alia et Phoebum atque Dianam in posteriore cubiculo suo viventium quantitate; et deinde Protoplastas quoque eadem mole nudos pingebat, ut hospita eius magistri eum deinceps nomine compellari vellet. Opera eius. Abhinc ad Joam Cornelii aurifabrum Harlemi similiter perveniens, inter alia et altare quoddam S. Lucae elaborabat, quod Romam discedens pictoribus Harlemensibus dono dabat: in hoc S. Lucam exhibuerat sedentem, Divamque virginem cum filiolo in gremio detento depingentem, tanta venustate atque gratia, ut melius vix effici posset. Lucae autem faciem ad exemplar pictoris cuiusdam vivum, quasi naturalem expressit; cum Poeta quodam retro adstante laureato, (quasi utriusque artis affinitatem innueret,) et angelo facem tenente; item Psittaco in cavea, cui agglutinata videtur schedula, inscriptionem quandam Belgicam continens. Quae tabula deinde a Magistratu Harlemensi emta, et in palatio Principis publice collocata est; factaque eadem est anno aetatis eius 34. prout annus ab autore appositus innuit.

Romam abit.Dehinc Romam profectus in servitiis Cardinalis cuiusdam, variorum apographa

Rechte Spalte

faciebat operum, a celeberrimis artificibus elaboratorum. Cum autem absenti aliquando, Italus quidam alias notus, reserato clam cubiculo eius duo e quadris abscissa, nec non plura alia e cista eius exemta abstulisset opera, hic suspicatus furem, pleraque quidem recipiebat; aliquas tamen illius insidias metuens, in Belgium redire meditabatur, postquam integro triennio Romae commoratus esset. Ditior igitur non diagraphicis saltem variis, sed et nummis, quam fuerat, iter ingressus, in hospitio quodam, quod vera latronum erat fovea, in extremum vitae periculum incidisset, nisi navis cuiusdam occasione ante noctem illinc abiisset. Cui periculi generi et Venetiis eripiebatur, a pictore quodam artificioso in aedes receptus.

In Belgium redit.Hemskerkius igitur in patriam redux, pristinum pingendi morem valde mutaverat: cumque a discipulo quodam suo hoc ipsi diceretur, ille, se antea non intellexisse quae Pictura eius. pingeret, regessisse dicitur. Inter opera eius altare quoddam fuit, in cuius interioribus nativitas Domini, nec non historia trium Magorum cum iconibus plebeiorum variorum, nec non et propria: extrinsecus autem Annunciatio D. Virginis, cuius facies pariter ad vivum exemplar confecta; angeli autem labia inferiora purpurea a Jacobo Rauewart, qui tunc apud ipsum degebat, expicta sunt. Sic ab illo quoque confectum fuit altare summum Medenblicanum. Item pro Domino de Assenfeld duae valvae altaris cuiusdam, quarum altera resurrectionis, altera ascensionis Dominicae historiam continebat. Similiter et Hagae Comitis in templo maiore Sacellum Domini de Assenfeld pinxerat. Imo cum sua natura sedulus esset et promtissimus, omnium tabularum, epitaphiorum et iconum eius quis recensere posset historiam? Inter alia tamen illius artificiosa quattuor numerantur ultime multa cura expicta, Mors scilicet; extremum iudicium; caelum; atque infernus; quae exornata dicuntur quattuor imaginibus nudis diversorum gestuum.

Harlemi autem habitabat per annos viginti duos, ibidemque et mortuus est anno 1574. Calendis Octobribus, anno aetatis 76. sepultusque est ibidem in sacello templi maioris versus latus septentrionale. Ceterum natura sua quidem ingeniosus erat, et parcus; sed et pavidus admodum atque pusillanimis, ut processionem die corporis Christi visurus, ob metum displosorum sclopetorum in summam templi turrim ascenderet. Sic etiam quod in senio paupertatem metueret, coronatos quosdam aureos vesti suae semper insutos ad mortem usque suam gerebat. Occupata urbe plurima illius opera in manus perveniebant Hispanorum,