266
ut pauca iam in his terris restitent.
Testamentum eius.Quamvis autem multorum liberorum esset pater, multas tamen ante mortem suam erogabat eleemosynas, quod divitiis insigniter afflueret. Inter alia praedium quoddam suum pauperibus quibusdam legabat, qui diem mortis suae anniversariam colerent. Sic Hemskerkii supra tumbam patris sui pyramidem erigi, curabat e lapide caerulo, in cuius summitate icon patris eius, cum epitaphio latino Belgico, nec non emblemate memorandae mortis, puerulo scilicet, flammas ossibus admovente, adiecta hac inscriptione: Cogita mori! Ubi inter alia adiecta erant insignia eius, superius nempe aquila dimidiata a dextris, et a sinistris leo, sub quibus brachium nudum penicillum tenens alatum, cubito in clypeum quendam directum, quasi emblema sit mediocritatis inter laboris excessus atque defectus. In cuius Pyramidis conservationem reditus similiter quosdam legaverat noster, a cognatis nisi conservaretur mox retrotrahendos.
Ceterum methodo quoque utebatur elegantissima tam calamo delineandi, quam aere roso exhibendi quaepiam: Et Effigies eius Alcmariae extat colore oleario propria illius manu facta, diversae aetatis in domo Jacobi Heckensis avunculi eius; quam etiam benevolo lectori tabula nostra G. G. exhibere voluimus.
C. NICOLAUS NEUF-
CHASTEL, pictor e Comitatu
Montano Hanoniae,
C. NICOLAUS NEUFCHASTEL.COmmuniter dictus Lucitellus, artem pictoriam discebat in Urbe Montensi circa annum 1540. pictorque iconum evadebat celeberrimus,
quarum adhuc exempla Norinbergae extant plurima. Vultum enim delineabat quasi vividum, colores applicabat non nisi naturales, elevationem superinducebat quasi carneam, ut suo tempore aequalem non haberet. Historiae ab ipso pictae haud reperiuntur, nec plura de eo rescire licuit, nisi paucula haec, quae Manuscripto quodam Juvenelli Senioris nobis suppeditata fuerunt.
Nicolaus Juvenellus Senior.Hic Juvenellus autem e Belgio Norinbergam venit, artisque tam pictoriae quam scenographicae plurima ibidem reliquit opera clarissima. In scriptis autem suis inter cetera id annotavit, se tertio ab Urbe Montana lapide in oppido Bins regium invenisse Palatium, cui nomen Mariae Mons, ubi Maria Hungariae Regina, Caroli V. Imperatoris Soror, suam habuerit sedem; ibidemque se reperisse apographa nobilissimarum statuarum Romanarum optima, cum ornamentis et picturis aliis rarissimis, inter quas Titiani Prometheus, a Cornelio Court typis aeneis publicatus ; nec non Tantali fabula; quae omnia paulo post a Gallis diruta essent funditus.
Paulus Juvenellus iunior.Istius Juvenelli filius Paulus multa quoque, quae a Patre didicerat, post se reliquit laudabilia, quae Norinbergae et alibi adhuc reperiuntur. Prae ceteris autem apographa faciebat prototypis quam simillima, cuius exemplum praebet historia Assumtionis D. Virginis Francofurti apud Praedicatores ab ipso iuxta picturam Alberti Düreri transumta: una cum variis aliis Düreri, quae ab huius manu descripta a multis pro prototypisprototypis habentur. Inter cetera autem illius opera etiam numeratur domus illa Norica, quae viridium dicitur puerorum.
CAROLUS DE MANDER,
et artifices adhuc quinque alii.
CI. CAROLUS DE MANDERN, pictor et Poeta Meulebreckanus: anni tyrocinii eius: Opera eius Italica; Belgica; Scripta eius. CII. MARTINUS DE VOS, pictor Antverpiensis. CIII. JOHANNES STRADANUS, pictor Brugensis: Opera eius. CIV. AEGIDIUS DE CONINXLOY, pictor Antverpiensis: Opera eius. CV. BARTHOLOMAEUS SPRANGER, pictor Antverpiensis, picturis aulicis Pii V. Pontificis praeficitur. Opera eius Italica. Viennam venit; Opera eius hoc loco facta. Magna utitur gratia Rudolphi Imperatoris. Belgas visitat. CVI. JOAS DE WINGEN, pictor Bruxellanus: Opera eius Belgica. Adhuc aliae picturae eius. Jeremias de Wingen filius eius iconibus excellit.