271
quod sive inventionem, sive picturae solicitudinem spectes, quasi inaestimabile est.
Incomparabilis in Diagraphicis.In Diagraphicis similem non habebat, fatente non tantum Goltzio, sed docente id etiam celeberrimo illo Deorum convivio, ob matrimonium Psyches instituto, quod Goltzius typis aeneis publicavit, in quo officia singuli habent argutissima, ut Hercules praetorium; Apollo cum Musis Harmonica; Ceres, culinam; Bacchus cellam etc. curet. Singulari enim Sprangerus ubivis pollebat acumine, unde et haud minore eundem prosequebatur favore Imperator, quam Apellem Alexander.
Belgium visitat.Cumque ferventissimo semper videndae semel patriae ureretur desiderio, permittente tandem Imperatore post triginta septem annorum absentiam in Belgium abiit: et quoniam in Comitia non Caesareis, (quod facere potuisset.) sed propriis sumtibus profectus esset, Imperator pro itinere hoc Belgico mille ipsi numerari iubebat florenos: ipse autem ab omnibus graphicophilis summa cum comitate recipiebatur, ut et Senatus Amstelodamensis Vini eundem exciperet munere; et Harlemenses artifices liberali eundem cum suis honorarent hospitio, additis et a quibusdam donis singularibus; Antverpia autem patria, peculiari eundem prosequeretur honore; donec per terram Coloniensem, Pragam iterum reverteretur, ubi suum habebat domicilium, quod tamen paulo post cum aeterna permutavit mansione. Iconem autem illius tabula nostra H. H. exhibuimus.
CVI. JOAS DE WIN-
GEN Bruxellensis
pictor.
CVI. JOAS DE WINGEN.ARto Mytenio artifici celeberrimo coaevus Bruxellis natus est Anno 1544. inque pictorem evasit longe clarissimum, ut et a picturis esset Parmensi Principi. Opera eius Belgica. Opera autem pinxit varia praestantissima, et in specie in templo S. Godelae Bruxellensi Sacram Coenam, in altari quodam, pro quo Paulus de Vries ornamenta gypsata adornavit, quod optimum dicitur operum eius, quaecunque in Belgio existunt. Deinde Bruxellis apud Doctorem quendam Johannem Mytens Historia Samsonis spectatur, cui capilli praescinduntur: et Pauli conversio alibi in domo civis cuiusdam. Postmodum alio transmigraturus suo loco Principi Parmensi Octavium de Veen recommendabat, ipse autem
anno 1584. Francofurtum abibat, ubi Belgii pressi emblema argutissime depingebat, feminam exhibendo nudam, catena quadam gravissima rupibus affixam, cuius capiti superimminebat figura temporis, quasi eandem liberaturi, catenasque diffracturi; pedibus autem illius prostrata adiacebat Religio cum Seriptura S. quam Tyrannis sub habitu militis, districtum manu tenentis gladium, pedibus conculcabat: quod opus adhuc Francofurti apud Dominum de Neufville Graphicophilum celeberrimum, una cum picturis aliis longe praestantissimis spectari potest.
Adhuc alia eiusdem.Unius deinde historiae duas expinxit partes pulcherrimas, de Apelle, scilicet, Campaspis pingente iconem; et illius interea amore exardescente: quarum partium una Hanoviae existit in Neopoli apud Danielem Sorreau mercatorem et graphicophilum maximum; alteram autem Rudolphus Imperator Pragam misit. Sic Francofurti quoque apud Doctorem quendam elegantissima illius conspicitur Andromeda; una cum iconibus quibusdam: item Epitaphium quoddam pulcherrimum in pinacotheca Domini Schellekens, ibidem, Medioburgi apud Melchiorem Wyntgis ab ipso facta quoque extat historia Pinehae Sacerdotis, lancea scortatorem et Madianitidem nudos transfodientis, quod opus magnificum admodum est, ob figuras viventium quantitate exhibitas. Sic et Amstelodami apud Cornelium de Voort magna existit Iustitiae figura, quasi innocentiam contra iniustitiam defendens. Similiter et figurae quaedam aeneae ab ipso vulgatae reperiuntur: inter quas Convivium aliquod nocturnum; societas quaedam larvatorum; Imago Crucifixi, et alia, ex quibus arguta eius dispositio, summumque ingenium et delineandi venustas satis apparent.
Ceterum sodalitiis insigniter delectabatur, haustulum vini neutiquam abhorrens, et colloquiorum inter pocula institutorum sedulus cultor, ita tamen, ut nec pergraecatoris nec helluonis nomine notaretur.
Ieremias de Wingen filius eius iconibus excellit.Post sese filium relinquebat, cui Jeremiae nomen erat, quique ob naturalem erga hanc artem inclinationem, in illa tantopere proficiebat, ut in Italia plurimum celebraretur, et opera aspiceret laudatissima varia. Quamvis deinde Francofurtum reversus iconibus potissimum pingendis inclaresceret, quod historiarum picturis minus delectaretur. Cum autem morum civilitate polleret singulari, eiusque beneficio