Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0366

272

Linke Spalte

amorem virginis cuiusdam ditissimae, Annae Mariae Martens, sibi acquisivisset, quam et uxorem duxit; in medio hoc opum affluxu, artis suae usum sic omnino negligebat, ut per multos annos penicillum haud contingeret, sed equis tantum pulcherrimis alioque voluptatum genere tempus consumeret. Aucta autem interea sobole et decrescentibus magis magisque opibus, necessitate tandem urgente, et ingravescente aetate,

Rechte Spalte

picturae iterum studia reassumsit, ut per paucos quosdam annos iconibus pingendis rursum vacaret, quas tamen tanta elaborabat cura, ut prototypo omnino essent similes: donec anno aetatis suae 70. et aerae Christianae 1648. e vivis excederet: cum Pater eius Joas Francofurti mortuus esset anno Domini 1603. aetatis suae 61. cuius effigiem tabula nostra H. H. exhibuimus.


CAPUT XIV.
CORNELIUS KETTEL,
et artifices adhuc tres alii.
Argumentum.

CVII. CORNELIUS KETTEL, pictor Goudensis: in Galliam venit: in Angliam abit, et varia ibi pingit opera. CVIII. HEINRICUS GOLTZIUS, pictor, Chalcographus, et encaustes Mulbrechtanus: iuvenilibus annis matrimonium init: per Germaniam in Italiam abit. Apographa facit statuarum Romanarum antiquarum: Neapolin abit. Typi eius aenei: picturae eius. Apophthegmata quaedam illius. CIX. HEINRICUS CORNELIUS VROOM, pictor Harlemensis: primo plastes est vasorum Porcellanorum: itinera eius: Rebus nauticis pingendis incumbit. CX. JOHANNES SOENS, pictor Boscoducensis, in subdialibus celebris est.

Linke Spalte

CVII. CORNELIUS
KETTEL, Pictor
Goudensis,

CVII. CORNELIUS KETTEL.NAtus anno 1548. Dominica Judica, tanto fervore in tyrociniis hanc artem prosequebatur, ut omnes condiscipulos suos post se relinqueret; anno igitur aetatis suae 18. ad Antonium de Blockland Delphos se conferebat, annum ibidem commoratus integrum. In Galliam venit.Anno 1566. In Galliam profectus Fontanas bellaquenses adibat, ubi in consortio Hieronymi Frank, Apri Fransen, Johannis de Maye et Dionysii Ultraiectani, Belgarum iuvenum, vivens, per aliquot menses certaminibus intererat suae artis variis amicissimis, donec adventante Rege societate soluta ipse Parisios abiret, ubi sumto apud Johannem de la Hame, encausta Regis, hospitio, nonnullas pro sese historias pingebat.

Eiectis autem edicto regio paulo post peregrinis omnibus, qui non per biennium ibi iam commorati essent, in patriam, deficiente conditione alia, redeundum ipsi erat, ubi, quamvis per sexennium integrum occasiones connubii haud paucas haberet, ob turbas tamen bellicas caelebs manens

Rechte Spalte

In Angliam abit. Annoque 1573. in Angliam profectus Londini ad statuarium quendam sympatriotam suum sese conferebat: ubi benevole acceptus, emergente ob vendita quaedam mox fama eius, ad icones varias pingendas confestim Et opera quaedam ibi conficit. adhibebatur; ut et uxorem ibidem duceret, et per octennium ibidem commoraretur. Inter alia opus quoddam ibi pingebat figurarum viventes exaequantium, de providentia, sapientia et fortitudine, quod a mercatore quodam Anglo coemtum, summo Angliae Cancellario dono dabatur. Dehinc anno 1578. effigiem conficiebat Reginae Anglicanae, et Comitis Oxfortensis, cum variis aliis viventium mole expressis. Anno 1581. in Hollandiam redux, Amstelodami pedem figebat, ubi labores habebat plurimos. Tandem et Venetias abibat; ubi postquam anni spatio degisset, Romam quoque tamdiu circiter incolebat: quo in loco sic porro proficiebat, ut ad summum perfectionis fastigium ascendisse dicendus esset. Postremo autem febris ardentis malo abripiebatur florida adhuc aetate, dum Regis Danici effigie pingenda occupatus esset.