Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0367

273

Linke Spalte

CVIII. HENRICUS GOL-
TZIUS, Pictor, Chalcograpus
et encaustes Mulbrech-
tanus,

CVIII. HEINRICUS GOLTZIUS.CUius patria pagus quidam erat Ducatus Juliacensis, nomine Mulbrecht, parentes autem clarissimi; ibidemque nascebatur Anno 1558. Cumque Harlemum venisset, paulo post magnum istius Urbis incendium, circa diem Johannis Baptistae, in disciplinam Leonhardi susceptus, hac in arte fideliter informabatur; profectisque interea Parentibus eius in Germaniam, ipse eodem in loco subsistens, uxorem tandem ducebat viduam quandam, cui filius erat Jacobus Matthan, quem in Chalcographica informabat. Iuvenilibus adhuc annis matrimonium init. Cum autem iuvenilem suam aetatem, quod annum vigesimum primum demum attigisset, et varias insimul matrimonii aerumnas maturius perpenderet, tanto propterea obruebatur moerore, ut in morbum exhinc incideret phthisicum, sanguinisque vomitu, quicquid adhiberent medici, per integrum conflictaretur triennium.

Per Germaniam Proficiscitur.Cumque nulla iam ipsi spes esset reconvalescendi, in Italiam proficisci statuebat, ut inibi, si non restitutionem sanitatis, maiorem tamen in arte sua perfectionem assequeretur. Assumto igitur in hunc finem famulo, relictisque domi discipulis plurimis, circa finem Octobris anni 1590. Amstelodamo Hamburgum primo, quamvis procellis et tempestate adversa graviter quassatus, abibat, et deinde pedes quasi totam Germaniam peragrans, de die in diem ob mutatum aerem, sanitatis suae statum in melius converti sentiebat: quo et id haud parum conducere videbatur, quod non tantum tot provinciarum nationumque mire delectaretur varietate, sed et cum apud artifices, tam pictores quam chalcographos, ignotus esse vellet, famulumque domini loco substitueret, insigniter gauderet, cum ab imperitis alicubi reprehenderetur, a peritioribus alibi laudaretur ipse praesens, nec agnitus tamen: quod ita alterabat statum animi eius, ut morbus pristinus omnino cederet, et ipse plenariae sanitati restitueretur.

In ItaliamIn Italiam itaque progressus, visis Venetiis, Bononia et Florentia, 10. tandem Januarii anni 1591. Romam perveniebat, quod tam diu desideraverat: ubi assumtis veste Alemannica, et nomine Heinrici Brachtensis, Ubi statuas antiquas delineat. per menses aliquot incognitus manebat, tanquam tyro statuas antiquas delineaturus: Unde tyrones alii ipsum fere contemtui habuissent, nisi exhibito specimine confusi et in admirationem conversi essent, ex quo amicitiam deinceps illius ambitiose quaerebant. Et quamvis praeter

Rechte Spalte

magnam huius temporis annonae caritatem febribus quoque ardentibus Romae aliquot millia abriperentur, ut fora omnia, cunctique vici cadaveribus contegerentur, Goltzius tamen periculo hoc insigni a proposito suo praedictas delineandi statuas neutiquam dimovebatur, ut ut etiam prope has ipsas statuas, circa quas ipse tunc occupabatur, corpora quaedam iacerent, tetrum iamiam spirantia foetorem.

Neapolin proficiscitur.Sub finem autem Aprilis anni sequentis Neapolin abibat in societate viri cuiusdam iuvenis Johannis Matthiadae aurifabri, et Philippi de Wingen nobilis Bruxellensis ditissimi, ubi tres isti ob latronum pericula sepositis vestibus ordinariis, viliori induti erant habitu. Wingensis autem, qui diligentissimus erat antiquitatum scrutator, Abrahamique Ortelii Historici illius celeberrimi amicus singularis, exhibitis Goltzio epistolis quibusdam, docentibus Goltzium in Italia nunc versari, adiecta et icone eius, non tamen eundem agnoscebat. Imo nec a Matthiade monitus, hunc ipsum esse Goltzium illum, cum quo loqueretur, ob vilem illum habitum id credebat: donec per alias iterum literas monitus, visoque brachio Goltzii laeso, inque hoc nominis illius characteribus H. G. quae cum effigie eius omnino conveniebant, exsiliens eundem amplexaretur. Postquam igitur non Neapoli tantum, sed et Puteolis omnia vidissent notatu digniora; quin et in Urbe Neapolitana Goltzius statuam illam Herculis antiquam elegantissimam delineasset, triremibus tandem Papalibus Romam revehebantur, unde Goltzius cum socio suo Matthiade, post elaborata opera quaedam artificiosissima, magnoque rarissimarum delineationum numero onustus domum quoque iterum abibat. Ubi cum paulo post, malum ipsius pristinum eundem invaderet, consulentibus medicis lac primo caprinum per multos annos bibere, quin et ubera feminina exsugere cogebatur, quo remedio tandem iterum reconvalescebat.

Chalcographica eius.Opera autem eius praesertim chalcographica de promtitudine manus et acumine iudicii eius testimonia perhibent abundantissima; ut vel sola sufficeret historia eius de Lucretia, ad ipsius inventionem aeri quoque ab ipso incisa, ubi convivium simul quoddam pro exornando hoc opere tanta vestium varietate abundat, ut revera hic demum ea eluceat differentia, quae inter illum et Belgas antiquiores. Et quamvis aliorum quoque artificum opera veluti Hemskerkii, Francisci Floris, Blocklandii, Friderici et Sprangeri quaedam aere exprimeret, inter quae convivium Sprangeri caeleste; plurima tamen laudatissima manu invenit propria, quae ob brevitatis studium hoc loco recenseri nequeunt; cum alias per sese integrum requirerent Volumen