Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0368

274

Linke Spalte

Silentio tamen praeteriri non possunt sex illa opera pretiosissima, Serenissimo Bavariae Duci ab ipso dedicata, pro quibus etiam torquem aureum una cum numismate gratioso dono accepit. Quibus etiam similis est Passio eius Dominica iuxta methodum Lucae Lugdunensis, quamvis in multis emendatior: item Imago D. Virginis Christum mortuum gremio sustinentis, opus parvum quidem, sed arte plurima refertum, et iuxta methodum Alberti Düreri omnino elaboratum, quod apud D. Beernstein Graphicophilum maximum Harlemi asservatum fuit, e quibus omnibus satis apparet, quantus hic noster in arte pictoria fuerit Proteus, et quam facile modo hanc modo illam pingendi formam assumere potuerit.

Picturae eius.Cum autem iuxta caelandi artem et colorum usum mire fuerit insignis, de picturis quoque ipsius quaedam subicienda sunt. Postquam enim ex Italia domum fuisset reversus, artificiosissimas illas picturas Italicas tam firmiter memoriae suae impresserat, quasi eaedem ob oculos ipsi adhuc versarentur. Semper enim memor erat ditissimae delineationis Raphaelicae; proprissimae vividitatis Correggianae, floridissimi coloris Titianei, ut mire delectarentur artifices plurimi, cum Goltzium de arte hac saltem audirent disserentem. Non enim cretarum saltem usu mire pollebat, sed easdem et coloribus egregie illustrare solebat: ut de eo id diceretur paradoxum, eum ad consummatissimam penicilli et colorum oleariorum praxin pervenisse vix biennio post ablactationem suam, quamvis tum iam natus esset annos 42. Primum eius opus in gratiam Gisberti Ryckersen Harlemensis fiebat, quod erat nocturnum figuris minoribus in lamina aenea confectum de Christo sepeliendo, ubi e longinquo Urbem Hierosolymitanam adiecerat.

Apophthegmata eius.Nihil autem maioris aestimabat, quam libertatem et honorem, ut et pro Symbolo ipsi esset hoc dictum: Aurum aequat honor. Ambitiosior enim erat, quam avarior, quamvis vestium luxui haud nimium indulgeret. Ceterum et in naturali Philosophia insigniter erat peritus, et dictorum argutiorum haud parum studiosus. Sic cum factis iconibus duorum Nobilium Polonorum, horum loco Mercator quidam Amstelodamensis, qui pecuniam numeraturus erat, summam pro illis ab ipso postulatam iudicaret esse nimiam, quod hoc modo ipse plus lucraturus esset, quam Mercator quidam: subridens, Eheu! supponebat Goltzius: quantum ab Artibus differt mercatura! cum datis nummis facile quis mercator, non autem tam

Rechte Spalte

facile evadere queat artifex. Sic ad alios Nobiles vocatus ad conficiendam iconem quandam, cum vino hi eundem obruerent, in quem finem vocatus esset, interrogabat? regerentibusque, quod res erat; quid ergo, inquit, impedire conamini scopum istum? cum ebrius bestia potius fierem, quam desiderio vestro arte mea satisfacere possem, Similiter cum quempiam audiret sese collaudantem: divitem illum satis affirmabat, satisque felicem: cum dives sit ille, qui contentus est, et felix, qui felicem se opinatur. De semet ipso autem saepius dicere solitus est, nunquam sese proprio labore suo penitus fuisse contentum.

Eius discipuli.Discipuli eius fuerunt Gheynius et Jacobus Mattham privignus eius; Vitamque tandem cum morte commutabat Harlemi, summo cum dolore non graphicophilorum minus quam cognatorum, quamvis nomini eius immortalitatem conciliare fama adhuc allaboret.

CIX. HEINRICUS COR-
NELIUS VROOM
Pictor Harlemen-
sis.

CIX. HEINRICUS CORNELIUS VROOM.NAtus est Harlemi Anno 1566. Vitricus eius erat Cornelius Henrici statuarius, et plastes artificiosorum illorum vasorum Porcellanorum: avus Heinricus Vroom statuarius insignis. Ipse autem a Primo plastes est; vitrico ad plasticam primo Vasorum illorum artificiosorum adhibebatur, qua in arte quoque multa progrediebatur industria.

Cum autem ad altiora aspiraret, Roterodamum primo, et hinc in Hispaniam ad Urbem Itinera eius. Lucarensem, mox Seviliam adibat, ubi ad pictorem quendam Belgam, communioris generis, quem Pintemony i. e. pictorem simiarum vocabant, sese conferebat: abhinc Romam veniebat in servitia Eminentissimi Cardinalis Medicaei, cui intra biennium multa elaborabat opera, ubi Paulus Bril saepius eundem visitabat, in pluribus eundem hic illic informans. Hinc Venetias abiens ad plasticam Vasorum Porcellanorum revertebatur, sed uno tantum ibidem moratus anno Mediolanum, Genuam, Arbizziolum, et porro Turinum, et Lugdunum visitabat, ubi in arce quadam Domini Bottoini res bellicas istius et parentum eius, in Italia circa Pisam terraque marique gestas picturis illustrabat, quibus triremes plurimae, aliaeque naves, nec non equi et milites varii tam pedites quam equites inserendi erant; non