Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0369

275

Linke Spalte

concesso tamen nisi semestri pro tanto labore spatio. Tandem autem per Parisios et Rotomagenses in Hollandiam redibat, uxoremque Harlemi ducebat. Post annum vero Dantiscum abibat, in auxilium cognati cuiusdam sui tabulam quandam pro Jesuitis in Polonia inchoaturus. Hinc cum uxore domum quidem, sed statim cum picturis quibusdam artificiosis in Hispaniam navigabat, cum insigni commodo suo, quamvis inter extremas tempestatum procellas domum reversus.

Rebus nauticis pingendis incumbit.Ubi consulentibus amicis ad picturas nauticas sese applicabat, circa quas brevi insignem adipiscebatur perfectionis famam. Cumque interea Franciscus Spiring peristromatarius insignis pro Navarcha Anglicano, Domino Haubert, proelium illud navale, quod inter classem Anglicanam et Hispanicam Anno 1588. gestum erat, tapetibus intexendum suscepisset, nec circa naves exprimendas sufficientem haberet peritiam, opus hoc nostro relictum artifici, ab hoc cum laude quoque consummabatur; pro quo, praeter mercedem ordinariam, ab Admiralio centum insuper florenorum donum accipiebat. Et hoc opus a Mauritio Comite, et Admiralio Justino summa cum admiratione conspiciebatur, quod non tantum circa naves, sed et circa subdialia alia, ceu sunt tractus campestres, rupes, arbores, castella, pagi, urbes, pisces et similia multa contineret rariora.

Rechte Spalte

CX. JOHANNES SOENS
Pictor Boscoducen-
sis,

CX. JOHANNES SOENS.PRima quidem Parmae in Italia, apud Ducem illius Urbis, huius artis iecit fundamenta, deinde autem Antverpiam profectus, primo pro sese, deinde et apud Aegidium Mostartum laboravit, ubi elegantissimorum Francisci Mostarti operum fecit apographa, quem magno quoque ingenio laudabiliter aemulabatur. Opera eius quaepiam Amstelodami extant apud Subdialibus excellit. Dn. Heinricum Louwers, inter quae campus quidam frugibus iam maturescentibus abundans. Alia autem in Italia extant, et plurima Romae in Oeco Papali; inter quae pictura de S. Augustino et puero maris undas cochleari minuto in foveolam quandam exhausturo: ubi mare illud multo claret artificio, sive umbrae omnino naturalis, sive solis reflexio, sive fluctuum undulaturae, sive alia spectentur. Quamvis nec minori cura et imagines humanas pingeret, quarum multae adhuc Romae conspici possunt: ut adeo artificibus aliis celebrioribus haud immerito annumerari queat.


CAPUT XV.
JOHANNES AQUISGRANENSIS,
cum quatuordecim artificibus
aliis.
Argumentum.

CXI. JOHANNES AQUISGRANENSIS pictor Coloniensis. In Italiam venit, Venetias sc. Romam et Florentiam: deinde Monachium et in aulam Caesaream. Epigramma. CXII. HAINZ Bernensis pictor: Romam venit: opera eius: Balneum Dianae, et alia. CXIII. PETRUS de WITT pictor Brugensis. CXIV. MATTHAEUS BRILL, pictor Antverpiensis. CXV. PAULUS BRILL Pictor Antverpiensis: subdialibus studet. CXVI. CORNELIUS CORNELIDES Pictor Harlemensis: Opera eius: Cohors militum; Charitas; Diluvium et alia. Nocturnis incumbit. Discipuli eius. CXVII. de GHEYN Pictor Antverpiensis. Filius eius operibus miniatis et Chalcographicis studet. CXVIII. ADAM de ORT Pictor Antverpiensis. CXIX. OCTAVIUS de VEEN, Lugdunensis pictor Antverpianus. Opera eius praecipua. CXX. JOHANNES ROTENHAMMER, pictor Monachiensis: Opera eius Augustana. Vita eius. CXXI. JOACHIMUS UTENWALIUS, pictor Ultraiectinus.