Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0370

276

CXXII. TOBIAS VERHOECH, subdialium Pictor. CXXIII. PETRUS CORNELIUS de RYK, Pictor Delphensis: Opus eius. CXXIV. FRANCISCUS BADENS, Pictor Antverpiensis. CXXV. DAVID VINKEBOOM pictor Mechliniensis; Opera eius.

Linke Spalte

CXI. JOHANNES A-
QUANUS Pictor Colo-
niensis,

CXI. JOHANNES de AKEN.NAtus est Coloniae Agrippinae Anno 1556. parentibus honestissimis, et patre quidem Aquisgranensi, unde cognomen filio, qui post iacta in Trivialibus fundamenta, ad diagraphica applicitus, methodum Sprangeri statim imitari conabatur. Profectus autem Venetias abit. circa annum aetatis 22. Venetias, ut apud pictorem quendam Belgam Casparum Rems ulteriora artis comprehenderet, cum ab hoc ob patriae vitium, quae ingeniosos non produceret, ad Morettum pictorem communioris sortis dimitteretur, factis primo picturarum quarundum in templis suspensarum apographis, deinde et Magistri sui effigie, ridente et extra speculum prospiciente, ob insignem circa hanc adhibitam argutiam atque curam a praedicto Casparo Rems tantopere aestimabatur, ut effigiem hancper totam vitam suam asservatam cum laude pluribus exhinc ostenderet.

RomamqueDeinde Romam profectus pro Patribus Socieratis JESU noctem Nativitatis Dominicae pingebat cum choro Angelico, inventione acutissima, quae in templo illorum prope Capitolium adhuc extat. Postmodum et sui ipsius confecit iconem, quasi a tergo Fidicinae cuiusdam, quae Madonna Venusta vocabatur, adstantis, vinoque plenum tenentis vitrum, de quo opere, quod nunquam melius quidpiam vidissent, asserebant et Florentiam. artis periti. Porro et Florentiam est digressus; ubi praeter Magnatum utriusque sexus variorum effigies, iconem quoque Francisci Magni Ducis pingebat. Venetias autem redux Illusionem Christi pingebat, ubi Dominum fere nudum exhibuit, sed magno artificio. Deinde et Danaen viventis magnitudine pinxit pulcherrimam. Item Imaginem D. Virginis et S. Catharinae, quae a Raphaele Sadlero aeri incisae sunt. Coloniam porro regressus, ab Ottone Henrico Comite Schwartzburgensi Serenissimi Bavariae Ducis Aulae Dehinc Monachium. Magistro Monachium vocatus in Sacello eiusdem Sepulchrali Epitaphium quoddam pingebat, quod in coemiterio Franciscanorum ibidem adhuc extat, de inventa ab Helena S. cruce; qua pictura tantopere delectabantur Dux ipse atque Ducissa,

Rechte Spalte

ut utriusque nec non Principis et Principissarum icones ipsi pingendae essent, pro quibus, una cum mercede laudatissima, aureum simul dono accipiebat torquem.

et ad aulam Caesaream.Ex Bavaria Pragam discedebat, in aulam scilicet Imperatoriam, quo iam ante quadriennium vocatus fuerat: ibi pro Imperatore Venerem pingebat et Adonidem, quibus hic ob recentem eius gratiosumque colorandi modum admodum contentus erat. Ob certas tamen causas Monachium rursus abhinc, et mox Augustam Vindelicorum abibat, ubi Comitis cuiusdam Fuggeri conficiebat iconem. Sed statim ab Imperatore revocatus, non iterum dimittebatur, cum quotidie, ceu Alexander Apellem, eundem visitaret, unde hic innumera quasi opera artificiosissima in gratiam S. Suae Caes. Maiestatis, partim pro pinacotheca porticus; partim pro Oeco maiore elaborabat.

Praeterea Amstelodami apud Dominum Henricum de Ot graphicophilum insignem ab ipso picta extat imago pacis, sub specie feminae nudae venustissimae, olivae ramum gestantis, ad cuius pedes arma varia: ad denotandum tranquillum sui aevi statum, sub quo artes omnes floreant. Inter omnes autem Germanos et Belgas hic noster singulariter conatus est apographa facere omnium operum artificiosorum, tam Romae quam Venetiis existentium; eaque omnia tanta cura atque sedulitate, qualis unquam adhibita fuit: unde ab ipso Imperatore Romam mittebatur, ut pro Maiestate Sua omnes statuas antiquas delinearet.

Tanta autem affluebat opum copia, ut nemo sui seculi pictorum ipsi aequalis esset: imo tanta etiam in Aula Caesarea ipsius erat autoritas, ut eodem mediante apud Rudolphum Imperatorem gloriosissimae memoriae multi admitterentur. Unde in videntibus quasi Parcis e terris sublatus, hoc honoratus est Epigrammate:

Epigramma. Picturae Aquanus primis se tradit ab
annis:
Quae praestat iuvenis, vix potuere
viri,
Germanum iuvenem cum temneret
Itala tellus,
Mox artem observans Roma Magistra
stupet.

Iconem autem ipsius tabula nostra H H. exhibuimus.